![]() |
![]() |
Comazzo
Atti notarili di un tempo |
![]() |
![]() |
In Christi nomine Hloduicus divina
ordinante providencia imperator augustus anni imperii ejus decimo die mensis
Decembris indictione octava, Manifesta causa est mihi Ermemperti comanentes
in vico Aello filio bone memorie Adreverti, qui fuet abitatur in vico Comacio
eo quod accepi ad te Autelmo de Andiciago filio bone memorie Agimundi argentum
in dinariis boni solidos quadragenta fenido precio sicut inter nobis convenit
pro ipso precio vendo et trado ego qui supra Ermemperti tibi Autelmi empori
meo idest casa una scandola coperta jntroitas tres curn area una estas
curn curte orto area et terra vitata uno tenentes cum medietatem de torcolo
illo qui . berti germano meo est positus de ipso lignamen omnia medietatem
ad ipso torcolo pertinentes qui sunt positis casa et rebus et torcolo in
vico et fundo Comacio
(Comazzo)
finibus laudense cum casa curte orto area clausura terra vitata et predicta
medietatem de ipso torcolo iuris meo qui est afines da mane et meridie
via da sera Otoni da munti Otoni et Senedochii intra ipso querencie abentes
per mensura iusta perticas legidimas quinque. Et si amplius inibi inventum
fuerit intra pernominates querencie de meam porcionern omnia inibi permaneat
pro ipso precio in tua emptori potestatem. Ida ut in presente dies suprascriptis
casa et rebus omnibus intra pernominates querencie et per suprascripta
mensura vel Si amplius fuerit una cum omnes fines et accessione sua curn
usibus pudeis et pascuis omnia et in omnibus ex integrum ad ipsa casa pertinentes
in tua cui supra Autelmi emptori meo vel tuis heredis maneat in jura et
potestatern pro suprascripto precio abendum tenendum possedendurn faciendum
exinde in omnibus proprietario nomine quidquid volueritis Unde spondeo
adque reprometo me ego qui supra venditor una cum meis heredis tibi emptori
meo et a tuis heredis suprascriptis casa et rebus omnibus qualiter superius
tibi velundavi omni in tempore ab omni hornine defensare. Quod si a defensandurn
menime fuerimus vel si aliquando tempore contra hanc cartolam vendicione
per quodvis genio egerimus vel inrumpere quesierimus tunc dublis et melioratis
suprascriptis casis et rebus omnibus qualis in tempore fuerit sub extimacione
infra odem locas vobis restituere prometirnus. Sic inter nobis convenit.
Acto Andiciago.
Signum + mano Ermemberti suprascripto qui hancartolarn vendicione fieri rogave et ei relecta est. Signum + manibus Magnoni de Burnago Ariprandi devico Selva Deodadi de Andiciago testes. Signum + Latzaro rogatus subscripsi. Signum + mano Audeverti de Dungas de loco Aucie teste. + Ego Arifredo rogatus subscripsi. + Garibaldo scripsi postradida complevi et dedi. |
Nell'anno 859 Antelmo compera da
Ermemperto alcune terre e case nel fondo e paese di Comazzo nel Lodigiano.
(tutte le firme sono rappresentate dal segno della croce) |
In nomine Domini nostri Jeshu Xpi
Dei eterni Karolus imperator augustus anni imperil ejus qninto undecimo
kalendas Aprelis indictione tertia; Commutatio bone fidei nussitur esse
contractum et vicem emtionis obtinead firmitatem eodemque nexu ublicant
contraentes. Idcirci placuit adque convenit inter Dominum Gerardo reverentissimus
sancte laudensis ecclesie episcopus. nec non et inter Petrone abbatem monasterio
sancti Ambrosii sita foris Mediolanum. Ut in Dei nomine inter se commutare
deberint sicuti et de presenti commutaberunt; Dedit predicto pontifex eidem
Petri abbati in commutatione nomine da parte suprascripte ecclesie laudense
ad parte monasterio sancte Marie que dicitur Auruni (Arona) quam ipso monasterio
.sancte Marie pertinere videtur de sub regimine et potestate predicto monasterio
sancti Ambrosii. Hoc sunt decim petias de terra apertas aratorias: iuris
suprascripte ecllesie laudense que habere visus est in fundo vico Levania(Lavagna)
qui
sunt posite inter adfines. Prima petia ad fico da mane et montes de suprascripta
ecclesila laudense da meridie et sera de suprascripto monasterio sancte
Marie. Secunda petia quod est viniale da trebus partibus de suprascripto
monasterio sancte Marie. da montes Ursoni negotiantis da Grate; Tertia
petia da mane sancte Eufomie. da meridie et sera de suprascripto monasterio.
da montes da montes (sic) sancte laudensis ecclesie; Quarta petia da mane
Murzolino. da meridie et sera seu montes de suprascripto monasterio. Quinta
petia da mane et montes sancti Petri sita Pectoriano. da meridie et sera
sancte Eufomie; Sexta petia da mane sancte Laudensis ecclesie. da meridie
et sera seu montes sancte Enfomie; Septima petia da mane et meridie sancte
laudensis ecclesie. da sera. et montes de suprascripto monasterio sancete
Marie; Octaba petia de trebus partibus de suprascripto monasterio sancte
Marie. da monte vinea sancte laudensis ecclesie; Nona petia da mane et
meridie de jam dicto monasterio. da sera sancte laudensis ecclesie. da
montes via. Decima petia in loco Magreniano da mane et montes sancte Mediolanensis
ecclesie. da meridie et sera de predicto monasterio sancte Marie que dicitur
Auruni. seu et alii sunt in iis omnibus coerentes una cum egressoras et
accessionibus suarum. Et sunt per mensura juxta suprascriptis rebus totis
insimul ad pertica legitima iugiale mensuratis iuges legitimas quinque
es perticas legitimas septe et tabolas decim et octo; Quidem et ad vicem
recepit ys ipse pontifex ab eundem Petrone abbate in commutatione nomine
ad parte suprascripte ecclesie laudense. Hoc sunt quattuoer petias de terra
quod est prato, et sex petias de terra apertas aratorias iuris suprascripto
monasterio sancte Marie que habere visus est in vico vel fundo Rossiate
(Rossate),
qui sunt posite inter adfines. Suprascriptas pratas et terra apertas aratorias;
ad una quisque petia ex omni parte predicte ecclesie laudense seu et alii
sunt coerentes una cum egressoras et accessionibus suarum; Et sunt per
mensura iuxta suprascriptis rebus totis insimul ad pertica legitima iugiale
mensuratis iuges legitimas quinque et perticas legitimas septe et tabolas
legitimas decim ed octo, et accesserunt super ipsis rebus idest Garaldus
presbiter sancte laudensis ecclesie misso predicto pontifici cum idoneis
omines corum nomina subter leguntur. ad ipsis rebus previdendum et extimandum
iuxta lege et sic eorum paruit esse et extimaberunt, quod pars parti congruum
et consimilem dedissem et suscepissem. et ac commutatio legibus fieri poterint;
Ipsis autem rebus superius nominatis adque commutatis. una cum superioribus
et inferioribus suarum. perfines et coerentias. vel suprascripta mensura
sicut superius legitur in integrum; ad partes invicem commutaberunt adque
sibi unus alteri tradiderunt ut ab hac die omni tempore quietoque iure
possideant fatientes exinde ambas partes. tam ipsi commutatoris quamque
et eorum successoris.. legaliter proprietario nomine quidquid voluerint
Et repromiterunt se sibi unus alteri una cum suis sucessoris suprascriptis
rebus quod sibi unus alteri in commutatione nomine dederunt simu et per
suprascripta mensura sicut superius legitur conpreensum in integrum; omni
tempore ab omni omine defensare Et quid si defendere menime potuerint aut
unus alterius subtraere aut retollere quesierint. tunc componam. qui removere
voluerint aut defensare non potuerint tam ipsi commutatoris quamque et
eorum sucessoris ad parte illa qui in suprascripta permanserint suprascriptis
rebus qualiter in ternpore melioeratis fuerint sub extimationem omnia in
dublum in easdem locas. Unde duas cornmutationis uno tinore conscripte
sunt Acto civitate Laude;
Ego Gerardus episcopus huic commutationi a me facte subscripsi. Ego Gardo presbiter misso domini Gerardi episcopus qui ipsi rebus pervidi ut supra subscripsi. |
Nell'anno 885 Gerardo, Vescovo di Lodi, permuta terreni situate in Lavagna con terreni situati nel territorio di Rossate, di proprietà del monastero di Santa Maria sottoposte a Pietro II°, abate del monastero ambrosiano. |
In Christi nomine Otto dei gratia
imperator augustus anno imperi eius nono et item Otto imperator filio eius
anno imperii eius tertio, octavo kalendas februarias indicione tertiadecima.
Commutatio bone fidei noscitur esse contractum ut vice emptionis obtineat
firmitatem eodemque nexu obligant contrahentes. Placuit itaque, et bona
convenit voluntate inter dominus aldegrausus sancte laudensis ecclesie
episcopus, nec non et richardus presbiter de inter decumanos sancte. ..‘
Mediolanensis ecclesie offitiale ecclesie sancti georgi et filius quondam
boniperti, at in dei nomine debeat dare, sicut et a presenti dedit is ipse
dominus .adelgrausus episcopus eidem richardo presbitero in causa commutationis
presenti de suo .jure habendam id sunt rebus territoriis illis iuris episcopati
sancte laudensis ecclesie, quibus esse videntur in vico et fundo rossiate
(Rossate) quod
sunt rebus ipsis sediminas tres camporas triginta et septem, pratras tres,
silva roborea et stallarea, seu cerreto cum area, ubi estant petia una
suprascripto sedimine cum capella... bente consecrata in honore sanctorum
nazarii et celsi, et sancti vedastri seu sancti martini cum casis et puteo
adque broilio seu prato et campo omnia insimul tenente est per mensuram
sedimen ipsum et broilo cum prato et campo insimul cum incisas suas iugies
legiptimas decem iugialis quinque. coheret ei incircuitu de duas partes
vias da tertia andrei secundo sedimini ibi prope tantum una ex ipsas vias
inter medium cum casas superhabente, et vinea cum area ubi estat seu campo
omnia insimul tenente coheret ei da duas partes vias. est sedimen ipsum
et area ex ipsa vinea, et eodem campo insimul per mensura iusta iugies
legiptimas tres et perticas iugialis quinque. tertio sedimine cum casina
superhabente est ibi prope, et campo uno qui vocatur badalauco ibi se tenente.
coheret incircuitu da duas partes vias est sedimen ipsum cum eodem campo
insimul tenente per mensura iusta iugies legitimas sex. secunda vinea dicitur
a prado adelberga est area eius per mensuram iusta perticas iugialis quadtuor
cum tabulis decem et octo est ei da meridie et sera andrei. tertia vinea
dicitur a felesto est area eius. per mensura perticas iugiales septem est
ei da meridie sancti Ambrosii. Quarto campo ibi se tenente et dicitur sirniliter
felesto coheret ei da duas partes vias est campus ipse per mensura iusta
iugies legiptirnas octo cum perticis quadtuor et tabulis octo. quinto campo
dicitur a tredelli est , perticas jugiales sex est ei da mane de monasterio
quod dicitur aurone. sexto ibi iugie legiptima una. septimo ibi loco est
ei da una parte via. est per mensura iusta perticas iugiales decem. Octavo
dicitur a limidi est iugies quinque et perticas legitimas octo cum tabulis
duodecim est ei da meridie ipsius monasterio. Nono campo ibi se tenente
est iugies quadtuor et perticas iugialis... coheret ei da mane ipsius monasterii.
decirno dicitur a tareseto est iuges duas et perticas viginti una coheret
ei da mane sancti ambrosii. undecimo ibi loco est iugia legiptima una est
ei da mane via, duodecimo campo cum exparte casteneto dicitur in levania
(Lavagna) est
per mensura iusta insimlil iugies undecim et perticas... tabulas quindecim
coheret ei in circuitu da mane et sera vias. tertiodecimo campo quod. est
runco ibi in levanico est perticas iugialis novem et tabulas quadtuor est
ei da tres partes eiusdem monasterii. Quartodecimo dicitur a ce reto est
per mensura iusta iugies legiptimas... novem da mons ipsius monasterii.
quintodecimo dicitur rabulli est iugias duas et perticas iugialis decem
cum tabulis quadtuor est ei da una parte via. sextodecimo ibi est iugia
una est ei da una parte via de alia sancti ambrosii. septimodecimo ibi
tenente est iugia una da u... o decimo dicitur acereto est ei da una parte
via est per mensura iugia una. nonodecimo campo dicitur a silungla coheret
ei da mane via est per mensure iusta iugies legiptimas tres. vigesimo campo
ibi loco coheret ei da mane via est per mensura iugia una et pertica una
cum tabulis quindecim. vigesimo primo campo dicitur similiter silungla.
coheret ei da duas partes eiusdem monasterii est perticas iugialis septem
et tabulas duodecim. vigesimosecundo ibi est perticas iugiales sex et tabulas
duodecim coheret ei da meridie sancti ambrosii vigesimotertio dicitur a
ceregalioli est per mensura perticas iugialis quinque, et tabulas septem
coheret ei da duas partes sancti ambrosii. vigesimoquarto dicitur a silungla
coheret ei da duas partes sancti Ambrosii est cum incisa iugiales quadtuor
cum perticis octo et tabulis decem et septem. vigesimoquinto dicitur a
castanea trianola est ei da una parte via est per mensura iugia una et
perticas iugiales quadtuor vigesimosexto dicitur in campo sancti petri
coheret da una parte via est iugia una et perticas iugiales quadtuor. vigesimoseptimo
dicitur a morgola est iugia una et perticas iugialis novem cum tabulis
duodecim est ei. da una parte eiusdem monasterii. vigesimooctavo ibi da
una parte sancti ambrosil est perticas quinque et tabulas decem. vigesimonono
ibi loco est perticas septem et tabulas duodecim da una parte eiusdem monasterii.
Trigesimo campo dicitur a morgula est per mensuram iugies legiptimas octo,
et perticas iugialis quinque est ei da una. parte via. Trigesimoprimo campo
dicitur a taluvro est iuges duas, coheret ei da duas partes vias. Trigesimosecundo...
iugialis septem et tabulas duodecim est ei da una parte molgola. Trigesimotertio
ibi a taluvro est ei da una parte morgula est per mensura iugies legitimas
octo, et pertica una cum tabulis octo. Trigesimoquarto campo ibi a morgula
da una... morgula est per mensura iugia una trigesimo quinto ibi da una
parte petri est perticas iugialis trea. Trigesimosexto ibi iusta prata...
est iugies duas da una parte sancti ambrosii. Trigesimoseptimo vero campo
cum runco et buscalia insimul tenente se cum suprascripta. silva roborea
coheret ei da duas partes sancti ambrosii est insimul iugies legiptimas
undecim. secundo et tertio prato dicitur casubio et pratocluso sunt per
mensura iusta insimul iugies legiptimas duas et perticas iugiales duas.
suprascripta silva roborea et stalarea cum suprascripto acereto coheret
ei in circuitu da mane prato et silva sancti ambrosii da meridie similiter
sancti ambrosii da sera rio calendone et est area eius per menaura iuata
insimul iuges octuaginta. Unde advicem recepit ipse domnus adelgrausus
episcopus ab eodem richardo presbitero a parte eiusdem aancte laudensis
ecclesie similiter in causa comutationis nomine presenti de habendum hoc
sunt casis et castrunt seu capella uno edificata et consecrata in honore
sancti bassiani. et rebus territoriis illis adque molendinum unum in fluvio
lambro. omnia iuris eidem richardo presbitero quod habere visus est in
locis et fundis bargari grisinello gudi et villasca quod omnia simul tenente
esse videntur in comitatu laudense iusta eodem fluvio lambro quod sunt
casis et rebus ipsis inter ipsum castrum et area ubi ipsa capella estat
quod et in ipso loco bargari et sediminas ipsius loci foris ipso castro
cum prato et molendinum... tenente per mensura iusta iugies legiptimas
quinque de terris arabilis tam in ipso loco et fundo bargari, quam et in
predictis locis et fundis grisinello gudi et villasca et sunt per mensura
iusta iuges octuaginta deruncoras iuges legiptimas quindecim. de pratia
et insolis cum lacis sunt per mensura iusta iugies legiptimas sexaginta.
de silvis castaneis sunt areis earum per mensuram iusta iugies legiptimas
viginti seu et de vineis sunt areis earum iugies legiptimas quinque; adque
de silvis roboreis et stalaries seu buscaliis et gerbis sunt areis earum
insimul iugies legiptimas centum quindecim. Quidem et ut ordo legia deposcit
et ad hanc previdendam comutationem accessit super ipsis rebus idest abo
humilis diaconus de ordine eiusdem sancte laudensis ecclesie missus idem
domni adelgrausi episcopi una simul cum alii deum timentes homines extimatores
quorum nomina subter leguntur quibus ab ipso misso comparuit et ipsis extimatores
extimaverunt eo quod demelioratam et ampliatam causam reciperet ipse domnus
adelgrausus episcopus ab eodem richardo presbitero a parte eiusdem episcopati
habendum quam ei daret et legibus commutatio hec fieri posset. His autem
casis et rebus adque capellis superius dictis una cum accessionibus et
ingresoras earum seu superioribus et inferioribus suorum sicut superius
legitur ipsis comutatores sibi invicem comutationis nomine tradiderunt
faciendo inde pars parti a presenti die de quod ut supra in comutatione
receperunt cum heredibus et successoribus suorum proprietario iure legibus
quod voluerint sine omni uni alterius contradictione. Et spoponderunt ipsis
comutatores sibi unus alteris cum heredibus et successoribus casis et rebus
castrum et capellis sicut superius legitur in integrum ab omni homine defensare
iusta lex de quibus et pena inter se obligaverunt ut quis ex ipsis aut
heredes vel successores suorum se de hac commutatione removere quesierint
et non permanserint in eo omni qualiter superius legitur vel si ab unumquemque
homine casis et rebus ipsis sicut superius legitur non defensaverint ut
componat illa pars quo non conservaverit a parte fidem servanti dublis
ipsis casis et rebus castrum et capellis sicut superius legitur sicut pro
tempore fuerint melioratis aut valuerint sub estimatione in eisdem locis
quia sic inter eis stetit et convenit. Actum civitate Mediolani Adelgrausus
humilis episcopus a me facta subscripsi. Abo diaconus missus fui ut supra
et subscripsi. Jonam iudex domnorum imperatorum extimavi et subscripsi.
Grimoaldus iudex domnorum imperatorum extimavi et subscripsi. Liuprandus
iudcx domnorum imperatoruni extimavi es subscripsi. Andreas iudex domnorum
imperatorum extimavi et subscripsi. Gisebertus qui et gezo iudex domnorum
imperatorum extimavi et subscripsi. Eginulfus iudex domnorum imperatorum
extimavi et subscripsi. Aribertus iudex domnorum imperatorum extimavi et
subscripsi. Lazarus iudex domnorum imperatorum rogatus subscripsi. Anteramus
notarius et iudex domnorum imperatorum scripsi post traditum complevi et
dedi. Gilselbertus qui et gezo iudex dominorum imperatorum hunc exemplum
ex autentico edita subscripsi et me in ipso autentico perestimator subscripsi
et sic inibi continebatur sicut in supscripta legitur exempla extra litteras
plus minusve. Marinus in hac exempla ex autentico edita subscripsi et in
ipso autentico me rogatus subscripsi et sicut continet in ipso autentico
sicut in suprascripta legitur exempla extra litteras plus minusve Anselmus
notarius in hac exempla ex autentico edita supscripsi et in ipso autentico
me rogatus subscripsi et sic continet in ipso autentico sicut in subscripta
legitur exempla extra litteras plus minusve.
(Praemisso signo tabellionatus) = Ego ambrosius de Valnexio sacri pallatii notarius autenticum huius exempli videns legi, et sicut in eo continebatur sic in suprascripto legitur exemplo extra litteras plus minusve. (Praemisso signo tabellionatus) = Ego Ambrosinus de Valnexio notarius sacri palatii antenticum huius exempli iam exemplatum vidi et legi et sic in eo continebatur sicut in suprascripto legitur exemplo preter litteras plus minusve. (Praemisso signo tabellionatus) = Ego Johannes Coallia notarius sacri palatii hoc exemplum ex autentico iam ab alio autentico exemplato exemplavi et in eo continebatur sicut in suprascripto legitur exemplo extra litteras plus minusve. |
Nell'anno 970 Il Vescovo di Lodi Adelgrauso, permuta alcune terre con quelle di Riccardo, prete decumano di San Giorgio in Palazzo di Milano |
Anno ab incarnacione Domini nostri
Jeshn Christi mileximo vigeximo quinto quinto die mensis madii indictione
octava Dul (sic) Deus omnipotens creavit omine ab immaginem et similitudinem
suam masculum et feminam fecit eos et quiad ex Adam latere erat femina
procensura. tunc in illo Adam computabatur Eva. fuera. produmta pro forma
id beniti omo patrem suum et matrem et erebi sibi uxore sue et erunt due
in carne una Eciam sancti scripturis legitur quod Dominus noster Jeshu
Christus a. nuncias invitatus siviset etsi propter umana. consolacione
ibidem de aqua vinum promeruit gustum Dilecta. valde amabilem mihi semper
Rolinda onesta puella filia quondam Lanfranchi qui fuit comes spalacii
dilecta sponsa mea ego in Dei nomine Ilderadus filius quondam Angi qui
et Otto de loco Comazo qui professo sum ex nacione mea legem vivere ribuariorum
sponsus et donator tuus presens presentibus disi. Manifesta causa est mihi
in loco Coniolo in via Publica in presencia Ottoni comes spalacii et comes
istius comutatu ubi ipse in iudicio residebet iusticiam faciendam ac deliberandam
resedentibus co eo Walfredus Ardericus Adam qui et Lanfrancus Joannes Wilelmus
Teudaldus et Aribertus iudices sacri palacii Rodulfus Adelgisus et Adelbertus
legem viventes ribuariorum et reliquis plures quoniam die illo quando te
sponsavi promiseram tibi dare iusticiam tua. secundum legem in dotis nomine
id est terciam porcionem ex cunctis casis et omnibus rebus mobilibus et
inmobilibus seu familiis iuris mei. Nunc autem si cresto autsiliante te
mihi in coniugio sociavero suprascriptam terciam porcionem ut disi ex omnium
rerum mearum mobilibus et immobilibus rebus seseque moventibus seu eciam
et de familiis tam quod nunc abeo aut in antea. Deo propicio adquirere
vel laborare potuero tue dileccionis do cedo confero et per presentem cartam
dotes in te abendum confirmo faciendum exinde tu eredesque nostris secundum
legem quicquid volueritis ex mea. et eredum ac proeredumque meorum plenisima
largitatem Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse Ilderadus
quod absit aut ullus de eredibus ac proeredibus meis seu quislibet oposita
persona contra hanc cartam dotes ire quandoque temptaverit aut eam per
covis genium infrangere quesierimus tunc inferamus ad illam partem contra
quem exinde litem intulerimus multa quod est pena auro obtimo uncias duo
centi et argenti ponderas quatuor centi et quod repetierimus evindicare
non valeamus se presens anc cartam dotis dioturnis temporibus firma permanead
atque persistat inconvulsa cum stipulacione subnixa Et bergamela cum anctrementario
de terra elevavit me paginam Andrei notario sacri palacii tradidi et scribere
rogavi in qua subter confirmans testibusque obtuli roborandam Actum in
suprascripto loco Cuniolo.
Signum manibus suprascripto Ilderadi qui anc cartam dotes fieri rogavi et erelecta est. Otto comes spalacii subscripsi. Walfredus iudex sacri palacii interfui. Joannes iudex sacri palacii interfui et rogatus subscripsi. Ardericus iudex sacri palacii interfui et ro gatus subscripsi. Adam iudex sacri palacii interfui et rogatus subscripsi. Wilelmus index sacri palacii interfui et subscripsi. Teudaldus iudex sacri palacii interfui. Aribertus index sacri palacii interfui et subscripsi. Signum manibus suprascriptorum Rodulfi et Adelgisi seu Adelberti legem viventes ribuariorum testes. Signum manibus Pandulfi et Leoni seu Arialdi atque Badoni et Adellardus sive Amelio et. Wilelmi testes. Joannes notarius sacri palatii rogatus subscripsi. Ego qui supra Andreas notarius sacri palacii scriptor uius carte dotes post tradita complevi. et dedi. Moniminas ipsas austensas et ab ordine lectas interrogata est ipsa Rolinda et predictus Alexander tutorem suum pro qui moniminas ipsas ibi ostenderent qui dixerunt vere ideo moniminas ipsas ic vestri austensimus presencia ut nesilens appareant Et anc noticia qualiter acta est causa fieri iusimus. Quidem et ego Arialdus notarius sacri palacii et iussione suprascripto missum et iudicum amunicionem scripsi anno ab incarnacione Domini nostri Jeshu Christi mileximo quadrageximo quarto regni vero eidem domini Enrici rex Deo propicio quinto nono Kalendas iunii indictione duodecima. Signum manus suprascripto Ariprandi qui missus fuit ut supra. Joannes iudex sacri palatii interfui. Giselbertus iudex sacri palatii interfui |
Nell'anno 1025 Ilderardo da Comazzo assegna alla propria fidanzata Rolinda, figlia del fu Conte Lanfranco, la terza parte dei suoi beni presenti e futuri, a titolo di dote. |
Anno ab incarnatione Domini nostri Jeshu Christi millesimo (trigesimo) nono decimo Kalendas lanuarii indictione VI. Dum pius ac Redemptor omnium rerum omnipotens Dominus omnes homines in hoc seculo vitam concedit semper debet illud agere quod Domino acceptabile sit ac purum munus Domino offerre. unde in hoc seculo protegente Chrjsto ìncolumis esse repertus. et quod melius est. vìtam possidere mereatur eternam. Qua propter nos Illderadus filìus quondam Agìni qui et Otto de loco Comatìo quì professus sum ex nacìone mea lege vìvere Rubuariorum et Rolenda filia quondam Lanfranci comitis iugalibus qui professa sum ex nacione mea lege vivere Langobardorum. sed nunc pro jpso viro meo legem vjvere videor Rubuariorum. ipse Illderadus iugale et mundoaldo meo que supra Rolenda mihj consentiente et subter confirmante et ut lex habet auctoritas una cum notitia de propinquioribus meis parentibus que supra femina quorum nomina subter leguntur. in qujibus quorum presentia de ipsis meis parentibus vel testium facìo certa professione et manifestatione. eo quod ab ipso mondualdo meo vel iugale nec a nullum hominem nul1am me parti violentia. nìsi mea bona et spontanea voluntate. hanc ordinacione et dispositione facere visa sum acceptantibus superno consilio divina clementia operante. hedificare visi sumus monasterio in honore sanctorum martirum Viti et Modesti atque Crescentia. qui videtur esse intus castro qui nominatur sancti Viti (frazione di Camairago): seu etiam donamus et offerimus in eodem monasterio sanctorum martirum Viti, Modesti et Crescentia in presentia Arduini comes. ad Portum qui dicitur Piriolo (nelle vicinanze di Castiglione d’Adda) super ripa Adua in via publica in iudicio aderunt cum eo Adam qui et Lanfrancus Daiberbus Atto Anselmus Librandus iudices sacri palacii. Adroaldus, Alricus. Unipertus. Constantius. legem viventes Rubuariorum. Albericus de Goldenica. Vitus et Sjgeradus. Unifredus de Carcani. Ariprandus de Casale. Unido de Cisinusco. Alcherius de Carimala et reliqui plures ibique in eodem loco erant. et ibi tam in eorum quamque et in presentia testium. id est tota curte Casalis lupani qui vocatur sancti Viti. cum villa et castro. cum omnibus rebus totam decimam et quartam sicut pertinet ad ipsam curtem. cum omni honore et destricto. territoriis vineis campis pratis pascuis stellariis gerbis silvis montis et vallis, in Adua molendinis piscationis in lacjs ipsius curtis pertinentibus omnia in integrum habeat sicut pertinet ad ipsam curtem. Item volumus, seu offerrimus Deo pro animabus nostris seu nostrorum parentum ut superius monasterio habeat medietatem curtis Senethoco cum villa et castro et ecclesia decima tota cum quarta. sicut pertinet ad ipsam curtem. Medietatem vero reservamus in nos. post vite terminum nostrum pro animas vel parentum nostrum sit tota in integrum cum districto vel cum omni honore supra memorato monasterio iure proprietario. Medietatem vere curte Vinzasca cum porto toto et destrictum de omnibus rebus ipsius curtis pertinentibus omnia in integrum. donamus et offerrimus Deo in oblacionem supradicto monasterio. Item ad Casalis Gausari (Casalpusterlengo) donamus seu offerrimus Deo in oblacionem ad monasterium sancti Viti quatuor ecclesias quas habere .visi sumus in ipsa curte. Prima que est costructaim honoresancti Salvatoris ultra .rivulus Brembioli. et habet triginta sex iugias de terra aratoria insimul omnia iuxta se. Secunda vero intus castro.et est.edificata in honore sanctorum martirum .Gervasii et Protasii. et habet tres mansos de terra .aratoria atque vidata foris villa illa. (ecc. ecc.) |
Nell'anno 1039, Ilderado da Comazzo e sua moglie Rolinda donano una parte dei loro beni al monastero di San Vito, da loro fondato presso Castiglione d'Adda |
Anno ab incarnacione domini nostri
Iesu Christi milleximo centeximo octavo, mense aprilis, indicione prima.
Ego Guitardus filius quondam Anselmi qui vocor da Lampugnano, de civitate
Mediolani, qui professus sum lege vivere Langobardorum, presens presentibus
dixi: 'Dominus omnipotens ac redemptor noster animas quas condidit ad studium
salutis semper invitat'. Et ideo ego qui supra Guitardus volo et iudico
seu per hanc paginam iudicati et ordinationis mee inviolabiliter confirmo
ut presenti die et hora post meum dicessum omnes universe res teritorie
iuris mei reiacentes in loco et fundo Rosxate
(Rossate),
qui est non multum longe ab loco qui dicitur Comacio
(Comazzo),
et in eius territorio deveniant in iure et proprietate ecclesie et cannonice
Sancti Georgii constructa intra suprascriptam civitatem Mediolani, ad locum
ubi dicitur in Palacio, faciendum exinde ad eorum usum et sumptum canonici
et presbiteri seu officiales eiusdem ecclesie de frugibus et redditibus
ipsarum rerum quod voluerint et de ordinacione et locacione earum sicut
eis melius provisum fuerit pro mercede et remedio anime mee. Quia sic decrevit
mea bona voluntas. Actum suprascripta civitate.
Signum + manus suprascripti Guitardi qui hanc cartam iudicati et ordinacionis ut supra fieri rogavit. Signum + + + manus Pagani et Pollentionis, patrui et nepotis, qui vocantur Girengelli, atque Romedii qui dicitur Corbo, testium. Ego Marinus notarius sacri palacii scripsi, post traditam complevi et dedi. |
Nell'anno 1108, Guitardo, figlio di Anselmo da Lampugnano, lascia in eredità i suoi terreni situati in Rossate di Comazzo alla Chiesa di San Giorgio in Palazzo di Milano. |
Die veneris quartodecimo exeunte
augusto. in maiori ecclesia Cremone. Presentia Giroldi de Giroldis et Frogerii
Medici. et Ricardi parmensis testium ibi rogatorum. Datum venditionis nomine
consensu et parabola domini Conradi. et domini Lanfranci de Comazo
ibi presentium fecit Jacobus filius quondam Marchisii de Bordelasco in
manu donni Johannis monachi cenobii sancti Sigismondi nomine donni Ambrosii
abbatis predicti cenobii et iam dicti cenobii nomine. Nominative de una
pecia terre pratie iuris predictorum dominorum ut dixerunt ibi quam predictus
Jacobus tenebat per feudum a suprascriptis dominis ut ibi confessus fuit
dominis illud idem adfirmantibus ibi. que iacet ad Lardariam in Cogozo.
et est iugera octo aut quantacumque sit. infra has coherentias in hoc dato
permaneat. similiter et per infrascriptum precium idem Jacobus consensu
predictorum dominorum ibi in presentiarum fecit datum vendictionis nomine
suprascripto donno Johanni nomine predicti donni abbatis. et nomine suprascripti
cenobii de septem solidis imperialium quos idem venditor habebat pro ficto
omni anno pro suprascripta terra ut ibi dixit et confessus fuit. Cui petie
terre coheret a mane illi de Medolago. ab alia parte heredes quondam Bozardi
de Rivoltella. ab aliis duabus partibus lacus. vel si ei alie sint coherentie.
Item dedit cessit atque mandavit idem Jacobus venditor consensu suprascriptorum
dominorum. iam dicto donno Johanni suprascripti donni abbatis et predicti
cenobii nomine omnia jura et actiones seu rationes. et defensiones. et
exceptiones utiles et directas reales et personales. que sibi aliquo modo
competebant nomine seu occasione suprascripte terre et suprascripti ficti.
Ita ut suprascriptus abbas et sui successores. ant cui ipsi dederint prefati
cenobii nomine habeant et teneant suprascriptam terram et suprascriptum
fictum et faciant de eis una cum accessione. et ingressu. seu cum superioribus
et inferioribus suis jure proprietario. quic quid voluerint. sine omni
suprascripti Jacobi venditoris. et eius heredum contradictione. Insuperque
promisit idem Jacobus venditor per se et suos heredes suprascripto donno
Johanni prefati donni abbatis et suprascripti cenobii nomine suprascriptam
terram et jam dictum fictum ab omni homine defendere. et nominatim ab heredibus
quondam Michaelis de Bordelasco. et ab eorum heredibus personis qui ab
eis vel pro eis causam habuerint. et ab omnibus aliis personis. hoc acto
ut generalia non restringantur circa specialia. Quod Si non defenderit.
aut si eis exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierit. vel
si apparuerit ullum datum aut facturn seu quodlibet scriptum exinde ab
eo in aliam partem factum et claruerit. Tunc promisit per se et suos heredes
suprascripto donno Johanni suprascripti donni abbatis et predicti cenobii
nornine suprascriptam terram et suprascripturn fictum in duplum componere
sicut pro tempore fuerint meliorata aut valuerint sub estimatione precii
et de suprascripta terra in consimili loco. et insuper pene nomine duplum
novem librarum infrascriptorum quos denarios confessus fuit idem Jacobus
accepisse a suprascripto donno Joanne nornine suprascripti donni abbatis
et predicti cenobii nomine pro precio suprascriptarum rerum venditarum.
et expressim renunciavit exceptioni non numerati se non soluti precii sibi.
etiamque dedit ei parabolam ut sua actoritate intraret idem donnus suprascripti
donni abbatis et predicti cenobii nomine in tenutam de suprascriptis rebus
venditis vel quasi in tenutarn. et constituit se possessorem vel quasi
predictarum rerum venditarum predicti donni abbatis et predicti cenobii
nomine. Ibique in continenti promisit iam dictus venditor se effectururn
ita quod heredes quondam Michaelis de Bordelasco nunquam magis in aliquo
tempore dabunt brigam suprascripto donno abbati neque suo successori nec
cui datum habuerint de suprascripta terra neque de suprascripto ficto neque
de fructibus nec de estirnatione neque de precio. nec de usuris. nec inquitabit
eos de predictis nec de aliqua predictarum rerum neque occasione aliquarum
predictarum rerum. et se effecturum ita quod heredes quondam suprascripti
Michaelis de Bordelasco vel qui ad eorum hereditatern venirent facient
cartam talem suprascripto donno abbati vel eius successori suprascripti
cenobii nornine de suprascripta terra et de suprascripto ficto infra unurn
mensem postquam requisitum fuerit suprascripto emptori vel eius heredibus
postquam habuerint quattuordecim annos completos. Qualem notarius a parte
suprascripti cenobii laudabit sine aliquo precio dato vel adiuncto. Et
si ita non adtenderit. vel si aliquo modo contra hoc factum fuerit. Tunc
promisit idem Jacobus componere nomine pene suprascripto donno Johanni
stipulanti prefati donni abbatis et suprascripti cenobii nomine duplum
de omni eo quod in querimoniam deductum fuerit et totius damni quod predictum
cenobium inde habuerit. et omnium expensarum quae inde a parte suprascripti
cenobii facte fuerint. Ita ut pena soluta, omnia predicta firma permaneant.
Ite in omnes promissiones et penas et . omnem causam fideiusserunt Conradus
et Lanfrancus de Comazo curn stipulatione subnixa pro suprascripto Jacobo
venditore. aput suprascripturn donnurn Joannem suprascripi donni abbatis.
et predicti cenobii nomine et expressirn renuntiaverunt omni fideiussorio
iuri et specialiter auxilio nove constitutionis. et ita fideiussit et promisit
quisque eorum in toturn. et renuntiaverunt ambo omni auxilio epistole divi
Adriani.
Factum hoc anne dominice incarnationis millesimo centesirno nonagesimo quinto. indictione tertiadecirna. Signa pro manibus suprascriptorum vendi-. toris et fideiussorum qui hanc cartarn fieri rogaverunt Ut supra legitur. Andreas Frederici imperatoris notarius interfui et hanc cartam rogatus scripsi. |
Nell'anno 1195, Giacomo figlio di Marchisio di Bordelasco, con il consenso dei signori di Comazzo Corrado e Lanfranco, vende al cenobio di San Sigismondoin Cremona un prato, da lui ricevuto in feudo dai signori di Comazzo, situato nel territorio di Lardera presso Cogozo. |
(S T) In nomine Domini. Anno dominice
incarnacionis millesimo ducentesimo quinquagesimo, die veneris qurntodecimo
die aprilis, indicione octava. Presentibus Leone filio Bekrami de Venzago
et Turborino filio set Petri de Somina et Matheo Perdice et pluribus aliis,
civitatis Mediolani testibus. Dominus Iacobus de la Porta iudex et assessor
potestatis Mediolani firmavit et coroboravit infrascriptum preceptum ita
ut perpetuo valleat et ci fides adhibeatur tamquam alii publico instrumento,
excepto in ea parte precepti facti Pagano Marcellino pro se et fratribus.
Cuius precepti tenor talis est. In nomine Domini. Precepit dominus Iacobus
de la Porta iudex et assessor potestatis Mediolani, qui preest inquisicioni
malleficiorum, Uberto Bellecornua servitori comunis Mediolani, ad peticionem
domine abbatisse monasterii Aurore atque nomine illius monasterii, ut vadat
ad locurn de Lavania et ad locum de Cavalliono et in omnes
partes, in quibus morantur infrascripti homines, et precipiat infrascriptis
hominibus per sacramentum et in banno librarum centum terciolorum et de
malleficio et plurium ad eiusdem iudicis voluntatem quatinus se non intromitant
de terris dicti monastcrii iacentibus in territorio dicti loci de Lavania
et
in cir— cumstantibus locis ne aliquam divixionem de eis inter se faciant
nec contractum nec illas laborent nec laborari faciant nec vim nec violenciam
eidem monasterio de ipsis terris faciant. Et si volunt contradicere, veniant
coram dicto assessore ad ter— minum, qui per illum servitorem fuerit ordinatus.
Quorum hominum nomina sunt hec: in primis Algixius et Girardus qui dicuntur
de Curte et Iohannes de Curte et Iacobus et Lantelmus et domina Dospina
uxor Alcherii, qui omnes dicuntur de Curte, et Guidotus de Curte, et pro
eis, onmibus aliis de Curte. Ego Torborus de Soma notarius ad malleficia
signavi suprascripto servitori MCCL die iovis XII die aprilis. Quod preceptum
dictus assessor firmavit et corroboravit, quoniam nullus venit ad contradicendurn.
(S T) Ego Ubertinus filius Alberti Arete civitatis Mediolam notarius, iussu suprascripti (sic) domini Ugonis de Legniano, scripsi. |
Nell'anno 1250, Giacomo della Porta giudice e assessore del podestà di Milano, con quest'atto, dispone che Uberto Bellecorna, al servizio del comune di Milano, si rechi in Lavagna e Cavaione, per sistemare alcune questioni riguardanti il Monastero di Orona e gli abitanti di quelle contrade, su richiesta della badessa di Orona. |
tratto dalla cronaca dell'anno 1509
..."....In questo mezzo (mese) monsignore di Ciamone con gran gente d'arme cavalcava de za d'Adda, provedendo a li lochi, ove più bisognava de gente et de vittualie (vettovaglie), sì che a dì 29 stette a Lecco et per il monte de Brianza, confortando quelli populi che presto passariano Adda; poi venue detro ad Adda, sempre videndo li lochi, dove più era da far bone guardie (una guarnigione); et gionze a Comazzo per andare a Lode (Lodi), et fece fornire li passi de gente (i salvacondotti); et avviatosi verso Lode la gente d’arme, li venne incontra una gran parte sina a Comazzo; ma il sig. Teodoro Trivultio el cossì il conte da Musocco con li gentilomini lodesani li venneno incontra fine a santo Grade con la gente d’arme et andò a Lode. Ma tal caso accadette, che siando monsignore. de Ciamone a Comazzo, et siando nel campo di san Marco uno genovese a differentia (in conflitto) con uno albanese pur di san Marco, domandorno il campo a monsignor per combattere, et lui il concedette, dil che combatterno insema, et il genovese restò prexone (prigioniero) dello albanese; et donatolo a monsignore de Ciamone, accettollo de buono amore (il de Ciamone lo accettò di buon grado), ma li donò scuti 50 d’oro (ricompensandolo con 20 scudi d'oro); et fattoli far la pace, restorno a! soldo francese tutti doi, et andorno a Lode con monsignore.".... ..."...Die 19 sequente andò poi un’altra compagnia a Zelo; ogniuno similmente fugiva, ma non sapea dove andare; cossì da Merlino, da Vaiano, da Comazio, da Lavagna, per tutte le ville (villaggi), perchè restavano desfatte (distrutti), che non so se nostri inimici ne avesseno cossì maltrattati como eramo; poi venne una nova, sicomo il roy (Re) era appresso a Milano, perchè avea mandato parte de la sua gente a Linà (Linate), a le terre circonstante alloggiare, che non faceano manco male como li altri. et il re era alloggiato a Cassano suso la strada da Pavia."... ..."...Die 22 suprascripti tutta la compagnia de monsignor de Bignino (Aubigny) alloggiò a Merlino, a Rossà, a Vaiano, a Lavagna, et fu fatto le cride the si menasseno vittualie, et cossI a Paullo venne uno trombetta, che cornandò menare le vittualie."... |
Ambrogio da Paullo, Castaldo degli Sforza nonchè poeta di corte, scrisse la sua "Chronica milanese" dal 1476 al 1515, narrando i fatti, vissuti da lui stesso, del movimentato e travagliato periodo che va da Ludovico il Moro a Massimiliano Sforza. |
tel. 02 9837517 Melegnano Via Castellini, 27 |