Origo gentis langobardorum
|
in questo scritto dell'ottavo
o nono secolo si narrano le origini dei Longobardi
Est insula qui dicitur scadanan,
quod interpretatur excidia, in partibus aquilonis, ubi multae gentes habitant;
inter quos erat gens parva quae winnilis vocabatur. Et erat cum eis mulier
nomine gambara, habebatque duos filios, nomen uni ybor et nomen alteri
agio; ipsi cum matre sua nomine gambara principatum tenebant super winniles.
Moverunt se ergo duces wandalorum, id est ambri et assi, cum exercitu suo,
et dicebant ad winniles: " Aut solvite nobis tributa, aut praeparate vos
ad pugnam et pugnate nobiscum". Tunc responderunt ybor et agio cum matre
sua gambara: "Melius est nobis pugnam praeparare, quam wandalis tributa
persolvere". Tunc ambri et assi, hoc est duces wandalorum, rogaverunt godan,
ut daret eis super winniles victoriam. Respondit godan dicens: "Quos sol
surgente antea videro, ipsis dabo victoriam". Eo tempore gambara cum duobus
filiis suis, id est ybor et agio, qui principes erant super winniles, rogaverunt
fream, uxorem godam, ut ad winniles esset propitia. Tunc frea dedit consilium,
ut sol surgente venirent winniles et mulieres eorum crines solutae circa
faciem in similitudinem barbae et cum viris suis venirent. Tunc luciscente
sol dum surgeret, giravit frea, uxor godan, lectum ubi recumbebat vir eius,
et fecit faciem eius contra orientem, et excitavit eum. Et ille aspiciens
vidit winniles et mulieres ipsorum habentes crines solutas circa faciem;
et ait: "Qui sunt isti longibarbae" ? Et dixit frea ad godan: "Sicut dedisti
nomen, da illis et victoriam". Et dedit eis victoriam, ut ubi visum esset
vindicarent se et victoriam haberent. Ab illo tempore winnilis langobardi
vocati sunt. Et moverunt se exhinde langobardi, et venerunt in golaidam,
et postea possiderunt aldonus anthaib et bainaib seu et burgundaib; et
dicitur, quia fecerunt sibi regem nomine agilmund, filium agioni, ex genere
gugingus. Et post ipsum regnavit laiamicho ex genere gugingus. Et post
ipsum regnavit lethuc, et dicitur, quia regnasset annos plus minus quadraginta.
Et post ipsum regnavit aldihoc, filius lethuc. Et post ipsum regnavit godehoc.
Illo tempore exivit rex audoachari de ravenna cum exercitu alanorum, et
venit in rugilanda et inpugnavit rugos, et occidit theuvane regem rugorum,
secumque multos captivos duxit in italiam. Tunc exierunt langobardi de
suis regionibus, et habitaverunt in rugilanda annos aliquantos. Post
eum regnavit claffo, filius godehoc. Et post ipsum regnavit tato, filius
claffoni. Sederunt langobardi in campis feld annos tres. Pugnavit tato
cum rodolfo rege herulorum, et occidit eum, tulit vando ipsius et capsidem.
Post eum heruli regnum non habuerunt. Et occidit wacho, filius unichis,
tatonem regem barbanem suum cum zuchilone. Et pugnavit wacho, et pugnavit
ildichis, filius tatoni, et fugit ildichis ad gippidos, ubi mortuus est.
Iniuria vindicanda gippidi scandalum commiserunt cum langobardis. Eo tempore
inclinavit wacho suavos sub regno langobardorum. Wacho habuit uxores tres:
raicundam, filia fisud regis turingorum; et postea accepit uxorem austrigusa,
filiam gippidorum; et habuit wacho de austrigusa filias duas, nomen unae
wisigarda, quam tradidit in matrimonium theudiperti regis francorum; et
nomen secundae walderada, quam habuit uxorem scusuald rex francorum, quam
odio habens, tradidit eam garipald in uxorem. Filia regis herulorum tertiam
uxorem habuit nomen silinga; de ipsa habuit filium nomine waltari. Mortuus
est wacho, et regnavit filius ipsius waltari annos septem; farigaidus:
isti omnes lethinges fuerunt. Et post waltari regnavit auduin;
ipse adduxit langobardos in pannonia. Et regnavit albuin, filius ipsius,
post eum, cui mater est rodelenda. Eo tempore pugnavit albuin cum rege
gippidorum nomine cunimund, et mortuus est cunimund in ipsa pugna, et debellati
sunt gippidis. Tulit albuin uxore rosemunda, filia cunimundi, quae praedaverat,
quia iam mortua fuerat uxor ipsius flutsuinda, quae fuit filia flothario
regis francorum; de qua habuit filia nomine albsuinda. Et habitaverunt
langobardi in pannonia annis quadraginta duo. Ipse albuin adduxit langobardos
in italia, invitatos a narsete scribarum; et movit albuin rex langobardorum
de pannonia mense aprilis a pascha indictione prima. Secunda vero indictione
coeperunt praedare in italia. Tertia autem indictione factus est dominus
italiae. Regnavit albuin in italia annos tres, et occisus est in verona
in palatio ab hilmichis et rosemunda uxore sua per consilium peritheo.
Voluit regnare hilmichis, et non potuit, quia volebant eum langobardi occidere.
Tunc mandavit rosemunda ad longinum praefectum, ut eam reciperet ravenna.
Mox ut audivit longinus, gavisus est, misit navem angarialem, et tulerunt
rosemunda et hilmichis et albsuindam, filia albuin regis, et omnes thesauros
langobardorum secum duxerunt in ravenna. Tunc ortare coepit longinus praefectus
rosemunda, ut occideret hilmichis et esset uxor longini. Audito consilium
ipsius, temperavit venenum, et post valneum dedit ei in caldo bibere. Cumque
bibisset hilmichis, intellexit, quod malignum bibisset; praecepit, ut ipsa
rosemunda biberet invita; et mortui sunt ambo. Tunc longinus praefectus
tulit thesauros langobardorum, et albsuinda, filia albuin regis, iussit
ponere in navem et transmisit eam constantinopolim ad imperatorem.
Reliqui langobardi levaverunt sibi regem nomine cleph de beleos, et regnavit
cleph annos duos, et mortuus est. Et iudicaverunt duces langobardorum annos
duodecim; posthaec levaverunt sibi regem nomine autarine, filio claffoni;
et accepit autari uxorem theudelenda, filia garipald et walderade de baiuaria.
Et venit cum theudelenda frater ipsius nomine gundoald, et ordinavit eum
autari rex ducem in civitatem astense. Et regnavit autari annos septem.
Et exivit acquo dux turingus de thaurinis, et iunxit se theudelendae reginae,
et factus est rex langobardorum; et occidit duces revelles suos, zangrolf
de verona, mimulf de insula sancti iuliani et gaidulf de bergamum, et alios
qui revelles fuerunt; et genuit acquo de theodelenda filiam nomine gunperga.
Et regnavit acquo annos VI. Et post ipso regnavit aroal annos duodecim.
Et post ipso regnavit rothari ex genere arodus, et rupit civitatem vel
castra romanorum quae fuerunt circa litora apriso lune usque in terra francorum
quam ubitergium ad partem orienti, et pugnavit circa fluvium scultenna,
et ceciderunt a parte romanorum octo milia numerus. Et regnavit
rothari annos decem et septem. Et post ipsum regnavit aripert annos novem.
Et post ipsum regnavit grimoald. Eo tempore exivit constantinus imperator
de constantinopolim, et venit in partes campaniae, et regressus est in
sicilia, et occisus est a suis. Et regnavit grimoald annos novem; et post
regnavit berthari. |
Bibliografia
ed. Georg Waitz, MGH SS rerum Langobardicarum,
Hannover 1878 |
Torna all'inizio pagina
|