la Historia Langobardorum di
Paolo Diacono Libro Primo
Septemtrionalis plaga quanto
magis ab aestu solis remota est et nivali frigore gelida, tanto salubrior
corporibus hominum et propagandis est gentibus coaptata; sicut econtra
omnis meridiana regio, quo solis est fervori vicinior, eo semper morbis
habundat et educandis minus est apta mortalibus. Unde fit, ut tantae populorum
multitudines arctoo sub axe oriantur, ut non inmerito universa illa regio
Tanai tenus usque ad occiduum, licet et propriis loca in ea singula nuncupentur
nominibus, generali tamen vocabulo Germania vocitetur; quamvis et duas
ultra Rhenum provincias Romani, cum ea loca occupassent, superiorem inferioremque
Germaniam dixerint. Ab hac ergo populosa Germania saepe innumerabiles captivorum
turmae abductae meridianis populis pretio distrahuntur. Multae quoque ex
ea, pro eo quod tantos mortalium germinat, quantos alere vix sufficit,
saepe gentes egressae sunt, quae nihilominus et partes Asiae, sed maxime
sibi contiguam Europam afflixerunt. Testantur hoc ubique urbes erutae per
totam Illyricum Galliamque, sed maxime miserae Italiae, quae paene omnium
illarum est gentium experta saevitiam. Gothi siquidem Wandalique, Rugi,
Heruli atque Turcilingi, necnon etiam et aliae feroces et barbarae nationes
e Germania prodierunt. Pari etiam modo et Winilorum, hoc est Langobardorum,
gens, quae postea in Italia feliciter regnavit, a Germanorum populis originem
ducens, licet et aliae causae egressionis eorum asseverentur, ab insula
quae Scadinavia dicitur adventavit. Cuius insulae etiam Plinius Secundus
in libris quos De natura rerum conposuit, mentionem facit. Haec igitur
insula, sicut retulerunt nobis qui eam lustraverunt, non tam in mari est
posita, quam marinis fluctibus propter planitiem marginum terras ambientibus
circumfusa. Intra hanc ergo constituti populi dum in tantam multitudinem
pullulassent, ut iam simul habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem
catervam partes dividentes, quae ex illis pars patriam relinquere novasque
deberet sedes exquirere, sorte perquirunt. Igitur ea pars, cui sors
dederat genitale solum excedere exteraque arva sectari, ordinatis super
se duobus ducibus, Ibor scilicet et Aione, qui et germani erant et iuvenili
aetate floridi et ceteris praestantiores, ad exquirendas quas possint incolere
terras sedesque statuere, valedicentes suis simul et patriae, iter arripiunt.
Horum erat ducum mater nomine Gambara, mulier quantum inter suos et ingenio
acris et consiliis provida; de cuius in rebus dubiis prudentia non minimum
confidebant. Haud ab re esse arbitror, paulisper narrandi ordinem
postponere, et quia adhuc stilus in Germania vertitur, miraculum, quod
illic apud omnes celebre habetur, sed et quaedam alia, breviter intimare.
In extremis circium versus Germaniae finibus, in ipso Oceani litore, antrum
sub eminenti rupe conspicitur, ubi septem viri, incertum ex quo tempore,
longo sopiti sopore quiescunt, ita inlaesis non solum corporibus, sed etiam
vestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine ulla per tot annorum curricula corruptione
perdurant, apud indociles easdem et barbaras nationes veneratione habeantur.
Hi denique, quantum ad habitum spectat, Romani esse cernuntur. E quibus
dum unum quidam cupiditate stimulatus vellet exuere, mox eius, ut dicitur,
brachia aruerunt, poenaque sua ceteros perterruit, ne quis eos ulterius
contingere auderet. Videris, ad quod eos profectum per tot tempora providentia
divina conservet. Fortasse horum quandoque, quia non aliter nisi Christiani
esse putantur, gentes illae praedicatione salvandae sunt. Huic loco
Scritobini, sic enim gens illa nominatur, vicini sunt. Qui etiam aestatis
tempore nivibus non carent, nec aliud, utpote feris ipsis ratione non dispares,
quam crudis agrestium animantium carnibus vescuntur; de quorum etiam hirtis
pellibus sibi indumenta coaptant. Hi a saliendo iuxta linguam barbaram
ethimologiam ducunt. Saltibus enim utentes, arte quadam ligno incurvo ad
arcus similitudinem feras assequuntur. Apud hos est animal cervo non satis
absimile, de cuius ego corio, ut fuerat pilis hispidum, vestem in modum
tunicae genu tenus aptatam conspexi, sicut iam fati, ut relatum est, Scritobini,
utuntur. Quibus in locis circa aestivale solstitium per aliquot dies etiam
noctu clarissima lux cernitur, diesque ibi multo maiores quam alibi habentur;
sicut e contrario circa brumale solstitium, quamvis diei lux adsit, sol
tamen ibi non videtur, diesque minimi, quam usquam alibi, noctes quoque
longiores existunt; quia scilicet, quanto magis a sole longius disceditur,
tanto sol ipse terrae vicinior apparet et umbrae longiores excrescunt.
Denique in Italia, sicut et antiqui scripserunt, circa diem Natalis Domini
novem pedes in umbra staturae humanae hora sexta metiuntur. Ego autem in
Gallia Belgica in loco qui Totonis villa dicitur constitutus, status mei
umbram metiens, decem et novem et semis pedes inveni. Sic quoque contrario
modo, quanto propinquius meridiem versus ad solem acceditur, tantum semper
umbrae breviores videntur, in tantum ut solstitio aestivali, respiciente
sole de medio caeli, in Aegypto et Hierosolimis et in eorum vicinitate
constitutis locis nullae videantur umbrae. In Arabia vero hoc ipso tempore
sol supra medium caeli ad partem aquilonis cernitur, umbraeque versa vice
contra meridiem videntur. Nec satis procul ab hoc de quo praemisimus
litore, contra occidentalem partem, qua sine fine Oceanum pelagus patet,
profundissima aquarum illa vorago est, quam usitato nomine maris umbilicum
vocamus. Quae bis in die fluctus absorbere et rursum evomere dicitur, sicut
per universa illa litora accedentibus ac recedentibus fluctibus celeritate
nimia fieri comprobatur. Huiusmodi vorago sive vertigo a poeta Virgilio
Carybdis appellatur; quam ille in freto Siculo esse suo in carmine loquitur,
hoc modo dicens : Dextrum Scylla latus, laevum implacata Carybdis Obsidet,
atque imo baratri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque
sub auras Erigit alternos, et sidera verberat unda. Ab hac
sane de qua diximus vertigine saepe naves raptim cursimque adtrahi adfirmantur
tanta celeritate, ut sagittarum per aera lapsus imitari videantur; et nonnumquam
in illo baratro horrendo nimis exitu pereunt. Saepe cum iam iamque mergendae
sint, subitis undarum molibus retroactae, tanta rursus agilitate exinde
elongantur, quanta prius adtractae sunt. Adfirmant, esse et aliam huiusmodi
voraginem inter Brittaniam insulam Galliciamque provinciam; cui etiam rei
adstipulantur Sequanicae Aquitaniaeque litora; quae bis in die tam subitis
inundationibus opplentur, ut, qui fortasse aliquantulum introrsus a litore
repertus fuerit, evadere vix possit. Videas earum regionum flumina fontem
versus cursu velocissimo relabi ac per multorum milium spatia dulces fluminum
lymphas in amaritudinem verti. Triginta ferme a Sequanico litore Evodia
insula milibus distat. In qua, sicut ab illius incolis adseveratur, vergentium
in eandem Carybdin aquarum garrulitas auditur. Audivi quendam nobilissimum
Gallorum referentem, quod aliquantae naves prius tempestate convulsae,
postmodum ab hac eadem Carybdi voratae sunt. Unus autem solummodo ex omnibus
viris qui in navibus illis fuerant, morientibus ceteris, dum adhuc spirans
fluctibus supernataret, vi aquarum labentium abductus, ad oram usque inmanissimi
illius baratri pervenit. Qui cum iam profundissimum et sine fine patens
chaos aspiceret, ipsoque pavore praemortuus se illuc ruiturum exspectaret,
subito, quod sperare non poterat, saxo quodam superiectus insedit. Decursis
siquidem iam omnibus quae sorbendae erant aquis, orae illius fuerant margines
denu dati; dumque ibi inter tot angustias anxius vix ob metum palpitans
resideret, dilatamque ad modicum mortem nihilominus opperiretur, conspicit
ecce subito quasi magnos aquarum montes de profundo resilire navesque,
quae absortae fuerant, primas emergere. Cumque una ex illis ei contigua
fieret, ad eam se nisu quo potuit adprehendit; nec mora, celeri volatu
prope litus advectus, metuendae necis casus evasit, proprii postmodum periculi
relator exsistens. Nostrum quoque, id est Adriaticum, mare, quod licet
minus, similiter tamen Venetiarum Histriaeque litora pervadit, credibile
est, parvos huiusmodi occultosque habere meatus, quibus et recedentes aquae
sorbeantur et rursum invasurae litora revomantur. His ita praelibatis,
ad coeptam narrandi seriem redeamus. Igitur egressi de Scadinavia
Winili, cum Ibor et Aione ducibus, in regionem quae appellatur Scoringa
venientes, per annos illic aliquot consederunt. Illo itaque tempore Ambri
et Assi Wandalorum duces vicinas quasque provincias bello premebant. Hi
iam multis elati victoriis, nuntios ad Winilos mittunt, ut aut tributa
Wandalis persolverent, aut se ad belli certamina praepararent. Tunc Ibor
et Aio, adnitente matre Gambara, deliberant, melius esse armis libertatem
tueri, quam tributorum eandem solutione foedare. Mandant per legatos Wandalis,
pugnaturos se potius quam servituros. Erant siquidem tunc Winili universi
iuvenili aetate florentes, sed numero perexigui, quippe qui unius non nimiae
amplitudinis insulae tertia solummodo particula fuerint. Refert hoc
loco antiquitas ridiculam fabulam: quod accedentes W andali ad Godan victoriam
de Winilis postulaverint, illeque responderit, se illis victoriam daturum
quos primum oriente sole conspexisset. Tunc accessisse Gambaram ad Fream,
uxorem Godan, et Winilis victoriam postulasse, Freamque consilium dedisse,
ut Winilorum mulieres solutos crines erga faciem ad barbae similitudinem
componerent maneque primo cum viris adessent seseque a Godan videndas pariter
e regione, qua ille per fenestram orientem versus erat solitus aspicere,
collocarent. Atque ita factum fuisse. Quas cum Godan oriente sole conspiceret,
dixisse: "Qui sunt isti longibarbi?". Tunc Fream subiunxisse, ut quibus
nomen tribuerat victoriam condonaret. Sicque Winilis Godan victoriam concessisse.
Haec risu digna sunt et pro nihilo habenda. Victoria enim non potestati
est adtributa hominum, sed de caelo potius ministratur. Certum tamen
est, Langobardos ab intactae ferro barbae longitudine, cum primitus Winili
dicti fuerint, ita postmodum appellatos. Nam iuxta illorum linguam lang
longam, bard barbam significat. Wotan sane, quem adiecta littera Godan
dixerunt, ipse est qui apud Romanos Mercurius dicitur et ab universis Germaniae
gentibus ut deus adoratur; qui non circa haec tempora, sed longe anterius,
nec in Germania, sed in Grecia fuisse perhibetur. Winili igitur,
qui et Langobardi, commisso cum Wandalis proelio, acriter, utpote pro libertatis
gloria, decertantes, victoriam capiunt. Qui magnam postmodum famis penuriam
in eadem Scoringa provincia perpessi, valde animo consternati sunt.
De qua egredientes, dum in Mauringam transire disponerent, Assipitti eorum
iter impediunt, denegantes eis omnimodis per suos terminos transitum. Porro
Langobardi cum magnas hostium copias cernerent neque cum eis ob paucitatem
exercitus congredi auderent, dumque quid agere deberent decernerent, tandem
necessitas consilium repperit. Simulant, se in castris suis habere cynocephalos,
id est canini capitis homines. Divulgant apud hostes, hos pertinaciter
bella gerere, humanum sanguinem bibere et, si hostem adsequi non possint,
proprium potare cruorem. Utque huic adsertioni fidem facerent, ampliant
tentoria plurimosque in castris ignes accendunt. His hostes auditis visisque
creduli effecti, bellum quod minabantur iam temptare non audent.
Habebant tamen apud se virum fortissimum, de cuius fidebant viribus, posse
se procul dubio obtinere quod vellent. Hunc solum pro omnibus pugnaturum
obiciunt. Mandant Langobardis, unum quem vellent suorum mitterent, qui
cum eo ad singulare certamen exiret, ea videlicet conditione, ut, si suus
bellator victoriam caperet, Langobardi itinere quo venerant abirent; sin
vero superaretur ab altero, tunc se Langobardis transitum per fines proprios
non vetituros. Cumque Langobardi, quem e suis potius adversus virum bellicosissimum
mitterent, ambigerent, quidam ex servili conditione sponte se optulit,
promittit se provocanti hosti congressurum, ea ratione, ut, si de hoste
victoriam caperet, a se suaque progenie servitutis naevum auferrent. Quid
plura? Gratanter quae postularat sese facturos pollicentur. Adgressus hostem,
pugnavit et vicit; Langobardis transeundi facultatem, sibi suisque, ut
optaverat, iura libertatis indeptus est. Igitur Langobardi tandem
in Mauringam pervenientes, ut bellatorum possint ampliare numerum, plures
a servili iugo ereptos ad libertatis statum perducunt. Utque rata eorum
haberi possit ingenuitas, sanciunt more solito per sagittam, inmurmurantes
nihilominus ob rei firmitatem quaedam patria verba. Egressi itaque Langobardi
de Mauringa, applicuerunt in Golandam, ubi aliquanto tempore commorati,
dicuntur post haec Anthab et Banthaib, pari modo et Vurgundaib, per annos
aliquot possedisse; quae nos arbitrari possumus esse vocabula pagorum seu
quorumcumque locorum. Mortuis interea Ibor et Agione ducibus, qui
Langobardos a Scadinavia eduxerant et usque ad haec tempora rexerant, nolentes
iam ultra Langobardi esse sub ducibus, regem sibi ad ceterarum instar gentium
statuerunt. Regnavit igitur super eos primus Agelmund, filius Agionis,
ex prosapia ducens originem Gungingorum, quae apud eos generosior habebatur.
Hic, sicut a maioribus traditur, tribus et triginta annis Langobardorum
tenuit regnum. His temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos
enixa, beluis omnibus mater crudelior in piscinam proiecit necandos. Hoc
si cui impossibile videtur, relegat historias veterum, et inveniet, non
solum septem infantulos, sed etiam novem unam mulierem semel peperisse.
Et hoc certum est maxime apud Aegyptios fieri. Contigit itaque, ut rex
Agelmund, dum iter carperet, ad eandem piscinam deveniret. Qui cum equo
retento miserandos infantulos miraretur hastaque, quam manu gerebat, huc
illucque eos inverteret, unus ex illis iniecta manu hastam regiam conprehendit.
Rex misericordia motus factumque altius ammiratus, eum magnum futurum pronuntiat.
Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici traditum omni cum
studio mandat alendum; et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur,
abstulit, Lamissio eidem nomen inposuit. Qui cum adolevisset, tam strenuus
iuvenis effectus est, ut et bellicosissimus extiterit et post Agelmundi
funus regni gubernacula rexerit. Ferunt hunc, dum Langobardi cum rege suo
iter agentes ad quendam fluvium pervenissent et ab Amazonibus essent prohibiti
ultra permeare, cum earum fortissima in fluvio natatu pugnasse eamque peremisse,
sibique laudis gloriam, Langobardis quoque transitum paravisse. Hoc siquidem
inter utrasque acies prius constitisse, quatenus, si Amazon eadem Lamissionem
superaret, Langobardi a flumine recederent; sin vero a Lamissione, ut et
factum est, ipsa vinceretur, Langobardis eadem permeandi fluenta copia
praeberetur. Constat sane, quia huius assertionis series minus veritate
subnixa est. Omnibus etenim quibus veteres historiae notae sunt, patet,
gentem Amazonum longe antea, quam haec fieri potuerint, esse deletam; nisi
forte, quia loca eadem, ubi haec gesta feruntur, non satis historiographis
nota fuerunt et vix ab aliquo eorum vulgata sunt, fieri potuerit, ut usque
ad id tempus huiuscemodi inibi mulierum genus haberetur. Nam et ego referri
a quibusdam audivi, usque hodie in intimis Germaniae finibus gentem harum
existere feminarum. Igitur transmeato Langobardi de quo dixeramus
flumine, cum ad ulteriores terras pervenissent, illic per tempus aliquod
commorabantur. Interea cum nihil adversi suspicarentur et essent quiete
longa minus solliciti, securitas, quae semper detrimentorum mater est,
eis non modicam perniciem peperit. Noctu denique cum neglegentia resoluti
cuncti quiescerent, subito super eos Vulgares inruentes, plures ex eis
sauciant, multos prosternunt, et in tantum per eorum castra debacchati
sunt, ut ipsum Agelmundum regem interficerent eiusque unicam filiam sorte
captivitatis auferrent. Resumptis tamen post haec incommoda
Langobardi viribus, Lamissionem, de quo superius dixeramus, sibi regem
constituerunt. Qui, ut erat iuvenili aetate fervidus et ad belli certamina
satis promptus, alumni sui Agelmundi necem ulcisci cupiens, in Vulgares
arma convertit. Primoque mox proelio commisso, Langobardi hostibus terga
dantes, ad castra refugiunt. Tunc rex Lamissio ista conspiciens, elevata
altius voce, omni exercitui clamare coepit, ut obprobriorum quod pertulerunt
meminissent revocarentque ante oculos dedecus, quomodo eorum regem hostes
iugulaverint, quam miserabiliter eius natam, quam sibi reginam optaverant,
captivam abduxerint. Postremo hortatur, ut se suosque armis defenderent,
melius esse dicens, in bello animam ponere quam ut vilia mancipia hostium
ludibriis subiacere. Haec et huiuscemodi dum vociferans diceret, et nunc
minis nunc promissionibus ad toleranda eorum animos belli certamina roboraret;
si quem etiam servilis conditionis pugnantem vidisset, libertate eum simul
cum praemiis donaret: tandem hortatu exemplisque principis, qui primus
ad bellum prosilierat, accensi, super hostes inruunt, pugnant atrociter,
et magna adversarios clade prosternunt; tandemque de victoribus victoriam
capientes, tam regis sui funus quam proprias iniurias ulciscuntur. Tunc
magna de hostium exuviis praeda potiti, ex illo iam tempore ad expetendos
belli labores audaciores effecti sunt. Defuncto post haec Lamissione,
qui secundus regnaverat, tertius ad regni gubernacula Lethu ascendit. Qui
cum quadraginta ferme annos regnasset, Hildehoc filium, qui quartus in
numero fuit, regni successorem reliquit. Hoc quoque defuncto, quintus Godehoc
regnum suscepit. His temporibus inter Odoacar, qui in Italia per
aliquot iam annos regnabat, et Feletheum, qui et Feba dictus est, Rugorum
regem, magnarum inimicitiarum fomes exarsit. Qui Feletheus illis diebus
ulteriorem Danubii ripam incolebat, quam a Norici finibus idem Danubius
separat. In his Noricorum finibus beati tunc erat Severini coenobium. Qui
omni abstinentiae sanctitate praeditus, multis iam erat virtutibus clarus.
Qui cum iisdem in locis ad vitae usque metas habitasset, nunc tamen eius
corpusculum Neapolis retinet. Hic saepius hunc de quo diximus Feletheum
eiusque coniugem, cui vocabulum Gisa fuit, ut ab iniquitate quiescerent,
verbis coelestibus monuit. Quibus pia verba spernentibus, hoc quod eis
postmodum contigit, longe antea futurum praedixit. Adunatis igitur Odoacar
gentibus quae eius dicioni parebant, id est Turcilingis et Herolis Rugorumque
parte, quos iam dudum possidebat, necnon etiam Italiae populis, venit in
Rugiland pugnavitque cum Rugis, ultimaque eos clade conficiens, Feletheum
insuper eorum regem extinxit; vastataque omni provincia, Italiam repetens,
copiosam secum captivorum multitudinem abduxit. Tunc Langobardi de suis
regionibus egressi, venerunt in Rugiland, quae latino eloquio Rugorum patria
dicitur, atque in ea, quia erat solo fertilis, aliquantis commorati sunt
annis. Inter haec moritur Godehoc; cui successit Claffo, filius suus.
Defuncto quoque Claffone, Tato, eiusdem filius, septimus ascendit ad regnum.
Egressi quoque Langobardi de Rugiland, habitaverunt in campis patentibus,
qui sermone barbarico feld appellantur. Quo in loco dum per trium annorum
spatia morarentur, bellum exortum est inter Tatonem atque Rodulfum Herulorum
regem. Qui cum prius foedera necterent, causa inter eos discordiae ista
fuit. Germanus Rodulfi regis ad Tatonem serendae pacis gratia venerat.
Qui cum expleta legatione patriam repeteret, contigit, ut ante regis filiae
domum, quae Rumetruda dicebatur, transitum haberet. Illa multitudinem virorum
nobilemque comitatum aspiciens, interrogat, quis iste esse possit, qui
tam sublime obsequium haberet. Dictumque illi est, Rodulfi regis germanum
legatione perfuncta patriam regredi. Mittit puella, qui eum invitaret,
ut vini poculum dignaretur accipere. Ille corde simplici, ut invitatus
fuerat, venit; et quia erat statura pusillus, eum fastu superbiae puella
despexit, verbaque adversus eum inrisoria protulit. At ille verecundia
pariter et indignatione perfusus, talia rursus verba respondit, quae ampliorem
puellae confusionem adferrent. Tunc illa furore femineo succensa, dolorem
cordis cohibere non valens, scelus quod mente conceperat explere contendit.
Simulat patientiam, vultum exhilarat, eumque verbis iocundioribus demulcens,
ad sedendum invitat, talique eum in loco sedere constituit, quo parietis
fenestram ad scapulas haberet. Quam fenestram quasi ob hospitis honorem,
re autem vera ne eum aliqua pulsaret suspicio, velamine texerat pretioso,
praecipiens atrocissima belua propriis pueris, ut, cum ipsa quasi ad pincernam
loquens " Misce" dixisset, illi eum a tergo lanceis perforarent. Pactumque
est; et, mox crudelis femina signum dedit, iniqua mandata perficiuntur,
ipseque vulneribus transfixus in terram corruens expiravit. Ea cum Rodulfo
regi nuntiata fuissent, tam crudele germani funus ingemuit, dolorisque
inpatiens, ad ulciscendam fratris mortem exarsit. Foedusque quod cum Tatone
pepigerat inrumpens, eidem bellum indixit. Quid plura? Conveniunt utrorumque
in campis patentibus acies. Rodulfus suos in pugnam dirigit; ipse in castris
residens, de spe victoriae nihil ambigens, ad tabulam ludit. Erant siquidem
tunc Heruli bellorum usibus exerciti multorumque iam strage notissimi.
Qui, sive ut expeditius bella gererent, sive ut inlatum ab hoste vulnus
contempnerent, nudi pugnabant, operientes solummodo corporis verecunda.
Horum itaque viribus rex indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam
luderet, unum e suis in arborem, quae forte aderat, ascendere iubet, quatenus
ei suorum victoriam celerius referret, comminatus eius se caput abscisurum,
si Herulorum aciem fugere nuntiaret. Is cum Herulorum flecti acies et a
Langobardis eos opprimi conspiceret, interrogatus a rege saepius, quid
Heruli gererent, eos optime pugnare respondit. Nec prius malum quod cernebat,
loqui non audens, aperuit, quam universae acies hostibus terga praeberent.
Qui, licet sero, tandem in vocem erumpens: "Vae tibi", inquit "misera Herolia,
quae caelestis Domini plecteris ira". Ad haec verba conmotus rex ait: "Numquid
fugiunt Heruli mei?". At ille: "Non" inquit "hoc ego, sed tu rex ipse dixisti".
Tunc, ut in talibus fieri adsolet, rex ipse et omnes perturbati, dum quid
agerent haesitarent, supervenientibus Langobardis, graviter caeduntur.
Rex quoque ipse nequicquam fortiter faciens, extinctus est. Herulorum vero
exercitus dum hac illacque diffugeret, tanta super eos caelitus ira respexit,
ut viridantia camporum lina cernentes, natatiles esse aquas putarent; dumque
quasi nataturi brachia extenderent, crudeliter hostium feriebantur a gladiis.
Tunc Langobardi, patrata victoria, ingentem, quam in castris reppererant,
inter se praedam dividunt. Tato vero Rodulfi vexillum, quod bandum appellant,
eiusque galeam, quam in bello gestare consueverat, abstulit. Atque iam
ex illo tempore ita omnis Herulorum virtus concidit, ut ultra super se
regem omnimodo non haberent. Iam hinc Langobardi ditiores effecti, aucto
de diversis gentibus, quas superave rant, exercitu, ultro coeperunt bella
expetere et virtutis gloriam circumquaque protelare. At vero Tato
post haec de belli triumpho non diu laetatus est. Inruit namque super eum
Wacho, filius germani sui Zuchilonis, et eum ab hac luce privavit. Conflixit
quoque adversus Wachonem Ildichis, filius Tatonis; sed superante Wachone
devictus, ad Gepidos confugit, ibique profugus ad vitae finem usque permansit.
Quam ob causam Gepidi cum Langobardis extunc inimicitias contraxere. Eodemque
tempore W acho super Suavos inruit eosque suo dominio subiugavit. Hoc si
quis mendacium et non rei existimat veritatem, relegat prologum edicti,
quem rex Rothari de Langobardorum legibus conposuit, et pene in omnibus
hoc codicibus, sicut nos in hac historiola inseruimus, scriptum repperiet.
Habuit autem Wacho uxores tres, hoc est primam Ranicundam, filiam regis
Turingorum; deinde duxit Austrigosam, filiam regis Gepidorum, de qua habuit
filias duas: nomen uni Wisigarda, quam tradidit in matrimonium Theodeperto
regi Francorum; secunda autem dicta est W alderada, quae sociata est Cusupald,
alio regi Francorum, quam ipse odio habens, uni ex suis, qui dicebatur
Garipald, in coniugium tradidit. Tertiam vero W acho uxorem habuit Herulorum
regis filiam nomine Salingam. Ex ipsa ei natus est filius, quem Waltari
appellavit, quique, Wachone mortuo, super Langobardos iam octavus regnavit.
Hi omnes Lithingi fuerunt. Sic etenim apud eos quaedam nobilis prosapia
vocabatur. Waltari ergo cum per septem annos regnum tenuisset, ab
hac luce subtractus est. Post quem nonus Audoin regnum adeptus est. Qui
non multo post tempore Langobardos in Pannoniam adduxit. Gepidi igitur
ac Langobardi conceptam iam dudum rixam tandem parturiunt, bellumque ab
utrisque partibus praeparatur. Commisso itaque proelio, dum ambae acies
fortiter dimicarent et neutra alteri cederet, contigit, ut in ipso certamine
Alboin, filius Audoin, et Turismodus, Turisindi filius, sibi obvii fierent.
Quem Alboin spata percutiens, de equo praecipitatum extinxit. Cernentes
Gepidi, regis filium, per quem magna ex parte bellum constiterat, interisse,
mox dissolutis animis fugam ineunt. Quos Langobardi insequentes acriter
sternunt. Caesisque quam plurimis, ad detrahenda occisorum spolia revertuntur.
Cumque peracta Langobardi victoria ad sedes proprias remeassent, regi suo
Audoin suggerunt, ut eius Alboin conviva fieret, cuius virtute in proelio
victoriam cepissent; utque patri in periculo, ita et in convivio comes
esset. Quibus Audoin respondit, se hoc facere minime posse, ne ritum gentis
infringeret. "Scitis" inquit "non esse apud nos consuetudinem, ut regis
cum patre filius prandeat, nisi prius a rege gentis exterae arma suscipiat."
His Alboin a patre auditis, quadraginta solummodo secum iuvenes tollens,
ad Turisindum, cum quo dudum bellum gesserat, regem Gepidorum, profectus
est, causamque qua venerat intimavit. Qui eum benigne suscipiens, ad suum
convivium invitavit atque ad suam dexteram, ubi Turismodus, eius quondam
filius, sedere consueverat, collocavit. Inter haec dum varii apparatus
epulas caperent, Turisindus iam dudum sessionem filii mente revolvens natique
funus ad animum reducens praesentemque peremptorem eius loco residere conspiciens,
alta trahens suspiria, sese continere non potuit, sed tandem dolor in vocem
erupit: "Amabilis" inquit "mihi locus iste est, sed persona quae in eo
residet satis ad videndum gravis". Tunc regis alter qui aderat filius,
patris sermone stimulatus, Langobardos iniuriis lacessere coepit, asserens
eos, quia a suris inferius candidis utebantur fasceolis, equabus quibus
crure tenus pedes albi sunt similes esse, dicens: "Fetilae sunt equae,
quas similatis". Tunc unus e Langobardis ad haec ita respondit: "Perge"
ait "in campum Asfeld, ibique procul dubio poteris experiri, quam valide
istae quas equas nominas praevalent calcitrare; ubi sic tui dispersa sunt
ossa germani quemadmodum vilis iumenti in mediis pratis". His auditis,
Gepidi confusionem ferre non valentes, vehementer in iram commoti sunt
manifestasque iniurias vindicare nituntur; Langobardi econtra parati ad
bellum, omnes ad gladiorum capulos manus iniciunt. Tunc rex a mensa prosiliens,
sese in medium obiecit suosque ab ira belloque conpescuit, interminans
primitus eum puniri, qui primus pugnam commisisset; non esse victoriam
Deo placitam, dicens, cum quis in domo propria hospitem perimit. Sic denique
iurgio conpresso, iam deinceps laetis animis convivium peragunt. Sumensque
Turisindus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit, eumque cum pace
incolumem ad patris regnum remisit. Reversus ad patrem Alboin, eius dehinc
conviva effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias caperet,
ordine cuncta retulit, quae illi apud Gepidos in Turisindi regia contigissent.
Mirantur qui aderant et laudant audaciam Alboin, nec minus attollunt laudibus
Turisindi maximam fidem. Hac tempestate Iustinianus Augustus Romanum
imperium felici sorte regebat. Qui et bella prospere gessit et in causis
civilibus mirificus extitit. Nam per Belisarium patricium Persas fortiter
devicit, perque ipsum Belisarium Wandalorum gentem, capto eorum rege Gelismero,
usque ad internicionem delevit Africamque totam post annos nonaginta et
sex Romano imperio restituit. Rursumque Belisarii viribus Gothorum in Italia
gentem, capto Witichis eorum rege, superavit. Mauros quoque post haec Africam
infestantes eorumque regem Amtalan per Iohannem exconsulem mirabili virtute
protrivit. Pari etiam modo et alias gentes belli iure conpressit. Quam
ob causam propter horum omnium victorias, ut Alamannicus, Gothicus, Francicus,
Germanicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus Africanusque diceretur, habere
agnomina meruit. Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et
inutilis dissonantia, mirabili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones
principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra duodecim
libros coartavit idemque volumen Codicem Iustinianum appellari praecepit.
Rursumque singulorum magistratuum sive iudicum leges, quae usque ad duo
milia pene libros erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit,
eumque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quattuor
etiam Institutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus
conprehenditur, noviter composuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat,
in unum volumen redactas, eundem Codicem Novel larum nuncupari sancivit.
Extruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo domino,
qui est sapientia Dei patris, templum, quod greco vocabulo Agian Sophian,
id est sanctam sapientiam, nominavit. Cuius opus adeo cuncta aedificia
excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inveniri.
Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in iudiciis
iustus; ideoque ei omnia concurrebant in bonum. Huius temporibus Cassiodorus
apud urbem Romam tam seculari quam divina scientia claruit. Qui inter cetera
quae nobiliter scripsit psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit.
Hic primitus consul, deinde senator, ad postremum vero monachus extitit.
Hoc etiam tempore Dionisius abba in urbe Roma constitutus paschale calculum
miranda argumentatione composuit. Tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus
Caesariensis grammaticae artis, ut ita dixerim, profunda rimatus est. Tuncque
nihilominus Arator, Romanae Ecclesiae subdiaconus, poeta mirabilis, Apostolorum
actus versibus exametris exaravit. His quoque diebus beatissimus
Benedictus pater et prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma
quadraginta milibus abest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur,
et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus effulsit. Cuius vitam,
sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suavi sermone composuit.
Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius
miracula per singula distica elegiaco metro hoc modo contexui:
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte,
triumphos,
Virtutum cumulos ordiar unde
tuos?
Euge, beate pater, meritum qui
nomine prodis,
Fulgida lux secli, euge, beate
pater!
Nursia, plaude satis tanto sublimis
alumno;
Astra ferens mundo, Nursia,
plaude satis!
O puerile decus, transcendens
moribus annos
Exuperansque senes, o puerile
decus!
Flos, paradise, tuus despexit
florida mundi;
Sprevit opes Romae flos, paradise,
tuus.
Vas pedagoga tulit diremptum
pectore tristi;
Laeta reformatum vas pedagoga
tulit;
Urbe vocamen habens tyronem
cautibus abdit;
Fert pietatis opem Urbe vocamen
habens.
Laudibus antra sonant mortalibus
abdita cunctis;
Cognita, Christe, tibi laudibus
antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfers
tribus impiger annis;
Tempnis amore Dei frigora, flabra,
nives.
Fraus veneranda placet, pietatis
furta probantur.
Qua sacer altus erat, fraus
veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes,
sed lividus obstat;
Nil minus alma fides signat
adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui
accommodat aurem;
Abstemium pascens, orgia rite
colit.
Pabula grata ferunt avidi ad
spelea subulci;
Pectoribus laetis pabula grata
ferunt.
Ignis ab igne perit, lacerant
dum viscera sentes;
Carneus aethereo ignis ab igne
perit.
Pestis iniqua latens procul
est deprensa sagaci;
Non tulit arma crucis pestis
iniqua latens.
Lenia flagra vagam sistunt moderamine
mentem;
Excludunt pestem lenia flagra
vagam.
Unda perennis aquae nativo e
marmore manat;
Arida corda rigat unda perennis
aquae.
Gurgitis ima, calibs capulo
divulse, petisti;
Deseris alta petens gurgitis
ima, calibs.
Iussa paterna gerens dilapsus
vivit in aequor;
Currit vectus aquis iussa paterna
gerens.
Praebuit unda viam prompto ad
praecepta magistri;
Cursori ignaro praebuit unda
viam.
Tu quoque, parve puer, raperis,
nec occidis, undis;
Testis ades verax tu quoque,
parve puer.
Perfida corda gemunt stimulis
agitata malignis;
Tartareis flammis perfida corda
gemunt.
Fert alimenta corax digitis
oblata benignis;
Dira procul iussus fert alimenta
corax.
Pectora sacra dolent inimicum
labe peremptum;
Discipuli excessum pectora sacra
dolent.
Lyris amoena petens ducibus
comitaris opimis;
Caelitus adtraheris Lyris amoena
petens.
Anguis inique, furis, luco spoliatus
et aris;
Amissis populis, anguis inique,
furis.
Improbe sessor, abi, sine dentur
marmora muris!
Cogeris imperio; improbe sessor,
abi!
Cernitur ignis edax falsis insurgere
flammis,
Nec tibi, gemma micans, cernitur
ignis edax.
Dum struitur paries, lacerantur
viscera fratris;
Sospes adest frater, dum struitur
paries.
Abdita facta patent, patulo
produntur edaces;
Muneris accepti abdita facta
patent.
Saeve tyranne, tuae frustrantur
retia fraudis;
Frena capis vitae, saeve tyranne,
tuae.
Moenia celsa Numae nullo subruentur
ab hoste;
Turbo, ait, evertet moenia celsa
Numae.
Plecteris hoste gravi, ne lites
munus ad aram;
Munera fers aris; plecteris
hoste gravi.
Omnia septa gregis praescitum
est tradita genti;
Gens eadem reparat omnia septa
gregis.
Fraudis amice puer, suado captaris
ab ydro;
Ydro non caperis, fraudis amice
puer.
Mens tumefacta, sile, tacita
et ne carpe videntem!
Cuncta patent vati; mens tumefacta,
sile!
Pellitur atra fames delatis
caelitus escis;
Nilominus mentis pellitur atra
fames.
Pectora cuncta stupent, quod
eras sine corpore praesens;
Quod per visa mones, pectora
cuncta stupent.
Vocis ad imperium tempnunt dare
frena loquelis;
E bustis fugiunt vocis ad imperium.
Vocis ad imperium sacris non
esse sinuntur;
Intersunt sacris vocis ad imperium.
Tellus hiulca sinu corpus propellit
humatum;
Iussa tenet corpus tellus hiulca
sinu.
Perfidus ille draco mulcet properare
fugacem;
Sistit iter vetitum perfidus
ille draco.
Exitiale malum capitis decussit
honorem;
It procul imperiis exitiale
malum.
Fulva metalla pius, nec habet,
promittit egenti;
Caelitus excepit fulva metalla
pius.
Tu miserande, cutem variant
cui fella colubrae,
Incolumem recipis, tu miserande,
cutem.
Aspera saxa vitrum rapiunt,
nec frangere possunt;
Inlaesum servant aspera saxa
vitrum.
Cur, promoconde, times stillam
praebere lechithi?
Dolia, cerne, fluunt; cur, promoconde,
times?
Unde medela tibi, spes est cui
nulla salutis?
Qui semper perimis, unde medela
tibi?
Ah lacrimande senex, hostili
concidis ictu;
Ictu sed resipis, ah lacrimande
senex.
Barbara lora manus ignaras criminis
arcent;
Sponte sua fugiunt barbara lora
manus.
Ille superbus equo reboans clamore
minaci,
Stratus humi recubat ille superbus
equo.
Colla paterna ferunt extincti
viscera nati;
Viventem natum colla paterna
ferunt.
Omnia vincit amor, vinxit soror
imbre beatum;
Somnus abest oculis; omnia vincit
amor.
Simplicitate placens instar
petit alta columbae;
Regna poli penetrat simplicitate
placens.
O nimis apte Deo, mundus cui
panditur omnis,
Abdita qui lustras, o nimis
apte Deo!
Flammeus orbis habet iustum
super aethera nantem;
Quem pius ussit amor, flammeus
orbis habet.
Ter vocitatus adest testis novitatis
habendus;
Carus amore patris ter vocitatus
adest.
Dux bone, bella monens exemplis
pectora firmas,
Primus in arma ruis, dux bone,
bella monens.
Congrua signa dedit vitae consortia
linquens
Ad vitam properans congrua signa
dedit.
Psalmicen assiduus numquam dabat
otia plectro;
Sacra canens obiit psalmicen
assiduus.
Mens quibus una fuit, tumulo
retinentur eodem;
Gloria par retinet, mens quibus
una fuit.
Splendida visa via est facibus
stipata coruscis;
Qua sacer ascendit splendida
visa via est.
Rupea septa petens nancta est
errore salutem;
Errorem evasit rupea septa petens.
Poemata parva dedit famulus
pro munere supplex;
Exul, inops, tenuis poemata
parva dedit.
Sint, precor, apta tibi, caelestis
tramitis index;
O Benedicte pater, sint, precor,
apta tibi!
Ymnum quoque singula eiusdem
patris miracula continentem metro iambico archiloico ita texuimus.
Fratres, alacri pectore
Venite concentu pari,
Fruamur huius inclitae
Festivitatis gaudiis.
Hac Benedictus aurea
Ostensor arti tramitis
Ad regna conscendit pater,
Captans laborum praemia.
Effulsit ut sidus novum,
Mundana pellens nubila.
Aetatis ipso limine
Despexit aevi florida.
Miraculorum praepotens,
Afflatus Alti flamine,
Resplenduit prodigiis
Ventura seclo praecinens.
Laturus esum pluribus,
Panis reformat vasculum;
Artum petens ergastulum,
Extinxit ignes ignibus.
Fregit veneni baiulam
Crucis per arma cymbiam.
Coercuit mentem vagam
Leni flagello corporis.
Funduntur amnes rupibus.
Redit calybs e gurgite,
Currit per undas obsequens.
Peplo puer vitat necem.
Virus patescit abditum.
Mandata praepes efficit.
Hostem ruina conterit.
Cedit fremens leo grave.
Immota fit moles levis.
Rogus migrat fantasticus.
Fractum revisit sospitas.
Excessus absentum patet.
Rector vafer, deprenderis.
Inique possessor, fugis.
Futura praenoscimini;
Arcana, cor, non contegis.
Fundantur aedes somniis.
Tellus vomit cadavera.
Dracone frenatur fugax.
Aether pluit nomismata.
Vitrum resistit cautibus.
Manant olivo dolia.
Vinctum resolvit visio.
Vitam receptant funera.
Tanti potestas luminis
Voto sororis vincitur
– Quo plus amat quis, plus valet
–
Enare quam cernit polum.
Non ante seclis cognitum
Noctu iubar effulgorat,
Quo totus or bis cernitur
Flammisque subvehi pius.
Haec inter instar nectaris
Miranda plectro claruit.
Nam pinxit apte lineam
Vitae sacrae sequacibus.
Iam dux alumnis at potens,
Adsis gregis suspiriis,
Gliscat bonis ydrum cavens,
Sit callis ut sequax tui!
Libet me breviter referre, quod
beatus Gregorius papa minime in huius sanctissimi patris vita descripsit.
Denique cum divina ammonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum
per quinquaginta ferme milia adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus
erat, sunt circumvolitantes secuti. Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret,
duo angeli in figura iuvenum apparentes, ostenderunt ei, quam viam arripere
deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat,
ad quem divinitus ita dictum est:
His tu parce locis, alter amicus
adest.
Huc autem, hoc est in Casini
Arcem, perveniens, in magna se semper abstinentia coartavit. Sed praecipue
quadragesimae tempore inclausus et remotus a mundi strepitu mansit. Haec
omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eundem patrem huc veniens,
aliquot versus in eius laudem composuit, quos in his libellis cavens nimiam
longitudinem minime descripsi. Certum tamen est, hunc egregium patrem vocatum
caelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subiacet advenisse,
ut hic multorum monachorum, sicut et nunc Deo praesule facta est, congregatio
fieret. His cursim, quae omittenda non erant, narratis, ad nostrae seriem
revertamur historiae.
Igitur Audoin, de quo praemiseramus,
Langobardorum rex, Rodelindam in matrimonio habuit; quae ei Alboin, virum
bellis aptum et per omnia strenuum, peperit. Mortuus itaque est Audoin,
ac deinde regum iam decimus Alboin ad regendam patriam cunctorum votis
accessit. Qui cum famosissimum et viribus clarum ubique nomen haberet,
Chlotharius rex Francorum Chlotsuindam ei suam filiam in matrimonium sociavit.
De qua unam tantum filiam Alpsuindam nomine genuit. Obiit interea Turisindus
rex Gepidorum; cui successit Cunimundus in regno. Qui vindicare veteres
Gepidorum iniurias cupiens, inrupto cum Langobardis foedere, bellum potius
quam pacem elegit. Alboin vero cum Avaribus, qui primum Hunni, postea de
regis proprii nomine Avares appellati sunt, foedus perpetuum iniit. Dehinc
ad praeparatum a Gepidis bellum profectus est. Qui cum adversus eum e diverso
properarent, Avares, ut cum Alboin statuerant, eorum patriam invaserunt.
Tristis ad Cunimundum nuntius veniens, invasisse Avares eius terminos edicit.
Qui prostratus animo et utrimque in angustiis positus, hortatur tamen suos
primum cum Langobardis confligere; quos si superare valerent, demum Hunnorum
exercitum e patria pellerent. Committitur ergo proelium, pugnatum est totis
viribus. Langobardi victores effecti sunt, tanta in Gepidos ira saevientes,
ut eos ad internicionem usque delerent atque ex copiosa multitudine vix
nuntius superesset. In eo proelio Alboin Cunimundum occidit, caputque illius
sublatum, ad bibendum ex eo poculum fecit. Quod genus poculi apud eos "scala"
dicitur, lingua vero Latina patera vocitatur. Cuius filiam nomine Rosimundam
cum magna simul multitudine diversi sexus et aetatis duxit captivam; quam,
quia Chlotsuinda obierat, in suam, ut post patuit, perniciem, duxit uxorem.
Tunc Langobardi tantam adepti sunt praedam, ut iam ad amplissimas pervenirent
divitias. Gepidorum vero ita genus est deminutum, ut ex illo iam tempore
ultra non habuerint regem; sed universi qui superesse bello poterant aut
Langobardis subiecti sunt, aut usque hodie Hunnis eorum patriam possidentibus
duro imperio subiecti gemunt. Alboin vero ita praeclarum longe lateque
nomen percrebuit, ut hactenus etiam tam apud Baioariorum gentem quamque
et Saxonum, sed et alios eiusdem linguae homines eius liberalitas et gloria
bellorumque felicitas et virtus in eorum carminibus celebretur. Arma quoque
praecipua sub eo fabricata fuisse, a multis hucusque narratur. |