Historia langobardorum
|
la Historia Langobardorum di
Paolo Diacono Libro Quinto
Confirmato itaque Grimuald regno
aput Ticinum, non multo post tempore iam dudum pactam sibi Ariperti regis
filiam, cuius germanum Godepertum extinxerat, duxit uxorem. Beneventanum
vero exercitum, cuius auxilio regnum adeptus erat, multis dotatum muneribus
remisit ad propria. Aliquantos tamen ex eis secum habitaturos retenuit,
largissimas eis tribuens possessiones. Qui postquam conperit Perctarit
profugum Scithiam appetisse et aput Cacanum demorari, eidem Cacano Avarum
regi per legatos mandavit, ut, si Perctarit in suo regno detineret, cum
Langobardis et secum pacem, quam hactenus habuerat, deinceps habere non
possit. Haec Avarum rex audiens, adscito Perctarit, dixit ei ut in quam
partem vellet pergeret, ne propter eum Avares cum Langobardis inimicitias
contraherent. Perctarit vero haec audiens, Italiam ad Grimualdum reversurus
repetiit; audierat enim eum clementissimum esse. Igitur cum ad Laudensem
civitatem venisset, misit ante se ad Grimualdum . regem Unulfum sibi fidelissimum
virum, qui suum ei adventum nuntiaret. Unulfus vero ad regem veniens, Perctarit
in eius fide adventare nuntiavit. Haec ille audiens, fidenter promisit,
in sua eum fide venientem nihil mali passurum fore. Inter haec Perctarit
adveniens, ad Grimualdum ingressus, cum eius se vestigiis advolvere conatus
esset, rex eum clementer retenuit atque ad suum osculum erexit. Ad quem
Perctarit: "Servus tuus sum;" inquit "sciens te christianissimum et pium
esse, cum possim inter paganos vivere, fretus de tua clementia ad tua vestigia
veni". Cui rex, ut solebat, iureiurando ita repromisit dicens: ."Per eum
qui me nasci fecit, postquam in meam fidem ad me venisti, nihil in aliquo
mali patieris, sed ita te ordinabo, ut decenter vivere possis". Tunc ei
in spatiosa domo hospitium praebens, eum post viae laborem habere requiem
iussit; praecipiens eidem ex publico victum et quaeque essent necessaria
largius ministrari. Perctarit vero cum ad hospitium sibi a rege praeparatum
venisset, mox ad eum Ticinensium civium coeperunt turmae concurrere, ut
eum vel viderent vel pristina notitia cognitum salutarent. V erum quid
non mala lingua inrumpere potest? Mox namque venientes ad regem quidam
maligni adulatores, regi denuntiant, quia, nisi Perctarit citius vita privaret,
ipse regnum protinus cum vita perderet; adseverantes, ob hoc ad eum totam
concurrere civitatem. His auditis Grimuald nimium credulus effectus, et
quod promiserat oblitus, in innocentis Perctarit statim necem accenditur,
consiliumque iniit, qualiter eum, quia iam hora tardior erat, in crastino
vita privaret. Cui denique ad vesperam diversos cibos, vina quoque praecipua
variaque potionum genera transmisit, ut eum inebriare posset, quatenus
multa eadem nocte potatione resolutus vinoque sepultus, de sua nihil salute
cogitare valeret. Tunc unus qui de eius patris obsequio fuerat, cum eidem
Perctarit ferculum regium adtulisset, quasi eum salutaturus sub mensam
caput mittens, eidem secrete, quia rex eum occidere disponeret, nuntiavit.
Perctarit vero statim suo pincernae praecepit, ut sibi in fiala argentea
non aliud quam ali quantulum aquae propinaret. Cumque ii qui diversi generis
potiones ei a rege deferebant de verbo regis eum rogarent, ut totam fialam
biberet, ille in honorem regis se totam bibere promittens, parum aquae
libabat d e argenteo calice. Qui ministri dum haec regi nuntiarent, quod
ille avidissime biberet, rex laetus respondit: "Bibat ebriosus ille; cras
enim pariter eadem vina mixta cum sanguine refundet". Perctarit vero Unulfum
citius ad se adscitum, de sua morte ei regis consilium nuntiavit. Qui statim
ad domum suam puerum misit, ut Sibi lectisternia deferret, lectumque sibi
iuxta stratum Perctarit fieri praecepit. Nec mora, rex Grimuald suos satellites
direxit, qui domum, in qua Perctarit quiescebat, ne aliquo modo effugere
posset, custodire deberent. Cumque coena finita esset, et egressis omnibus
Perctarit tantum ed Unulfus ac vestiarius Perctarit remansissent, qui utique
eidem satis erant fideles, consilium ei aperiunt et obsecrant eum, ut,
cum Perctarit fugeret, ipse eum quamdiu possit intra eundem cubiculum quiescere
simularet. Cumque se ille hoc facturum spopondisset, Unulfus pannos suos
lectaricios et culcitram ursinamque pellem supra dorsum ac cervicem Perctarit
inposuit, eumque ex consilio quasi rusticanum servum extra ianuam inpellere
coepit, multasque ei iniurias faciens, fuste eum insuper percutere desuper
et urguere non cessabat, ita ut inpulsus atque ictus saepius ad terram
corrueret. Cumque eundem Unulfum regii satellites, qui ad custodiam positi
erant, requirerent, quid hoc esset: "Servus iste" inquit "nequam lectum
mihi in cubiculo ebriosi istius Perctarit statuit, qui in tantum vino plenus
est, ut quasi mortuus ita cubet. Sed satis est, quod eius nunc usque amentiam
secutus sum, iam deinceps in vita domni regis in domo propria manebo".
Haec illi audientes et vera quae audierant esse credentes, laeti effecti
sunt, et eum pariterque Perctarit, quem putabant servum et qui opertum,
ne agnosceretur, habebat caput, locum illis dantes, abire permiserunt.
Illis autem abeuntibus, vestiarius ille fidelissimus, obserato diligenter
ostio, remansit intrinsecus solus. Unulfus vero Perctarit de muro anguli,
qui est a parte Ticini fluminis, per funem deposuit eique quos potuit socios
coniunxit. Qui, arreptis quos in pastu invenerant equis, eadem nocte ad
Astensem properant civitatem, in qua Perctarit amici manebant et qui adhuc
Grimualdo rebelles extabant. Deinde quantocius Perctarit Taurinensem urbem
petens, ac post claustra Italiae transgressus, Francorum ad patriam pervenit.
Sicque Deus omnipotens dispositione misericordiae et innocentem a morte
eripuit et regem ex animo bona facere cupientem ab offensione servavit.
At vero rex Grimoald dum Perctarit in hospitio suo quiescere putaret, ab
eodem hospitio usque ad palatium suum acies hominum hinc et inde adstare
fecit, ut per eorum medium Perctarit deduceretur, quatenus effugere minime
posset. Cumque a rege missi venissent, qui Perctarit ad palatium evocarent,
et ad ostium [cubiculi, in] quo eum quiescere putabant, pulsassent, vestiarius
ille qui introrsus erat rogabat eos dicens: "Misericordiam cum eo facite
eumque paululum quiescere sinite, quia adhuc de itinere lassus gravissimo.somno
deprimitur". Quod cum illi adquievissent, hoc ipsum regi nuntiaverunt,
quia adhuc Perctarit gravi somno quiesceret. Tunc ille: "Sic" inquit "hesterna
sera se vino opplevit, ut adhuc vigilare non possit?". Quibus tamen praecepit,
ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui venientes ad ianuam cubiculi,
in quo Perctarit sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc vestiarius
ille rursum eos rogare coepit, ut quasi eundem Perctarit aliquantulum adhuc
dormire permitterent. Qui irati vociferantes, iam satis ebriosum illum
quievisse, mox calcibus eiusdem cubiculi ostium confringunt, ingressique
Perctarit in lectulo requirunt. Quem cum non invenissent, ad requisita
eum naturae residere suspicati sunt. Quem cum nec ibi repperissent, vestiarium
illum interrogant, quid de Perctarit factum fuisset. Quibus ille fugisse
eum respondit. Quem statim capillis adprehensum, furentes eumque verberantes,
ad palatium pertrahunt. Eumque in regis praesentiam perducentes, fugae
Perctarit hunc esse conscium ideoque morte dignissimum dicunt. Quem rex
dimitti praecepit eumque per ordinem, qualiter Perctarit effugisset, inquisivit.
Ille regi universa sicut acta fuerant retulit. Tunc rex a circumstantibus
requisivit dicens: "Quid vobis de homine isto videtur, qui talia perpetravit?".
Tunc omnes una voce responderunt, esse eum dignum multis suppliciis excruciatum
interire. At rex: "Per (eum) qui me nasci fecit" inquit "dignus est homo
iste bene habere, qui se pro fide sui domini morti tradere non recusavit".
Eumque mox inter suos vestiarios esse praecepit, ammonens eum, ut sibi
eandem fidem quam Perctarit habuerat servaret; multa se ei commoda largiturum
promittens. Cumque rex requireret, quid de Unulfum factum fuisset, nuntiatum
est ei, quod in beati archangeli Michahelis basilicam confugium fecisset.
Qui mox ad eum misit, sponte promittens quod nihil pateretur mali, tantum
in sua fide veniret. Unulfus vero talem regis promissionem audiens, mox
ad palatium venit, atque ad regis vestigia provolutus, interrogatus ab
eo est, quomodo [aut qualiter] Perctarit evadere potuisset. At ille cum
ei cuncta ex ordine retulisset, rex eius fidem et prudentiam conlaudans,
omnes eius facultates et quicquid habere poterat eidem clementer concessit.
Cumque post aliquot tempus rex Unulfum inquireret, utrum vellet ipsis diebus
cum Perctarit esse, ille iureiurando ait, prius se vellet cum Perctarit
mori, quam usquam alibi in summis deliciis vivere. Tunc rex etiam vestiarium
illum requisivit dicens utrum melius ei esset secum in palatium manere,
an cum Perctarit in peregrinatione degere. Qui cum ei similia sicut et
Unulfus respondisset, rex eorum verba benigne suscipiens eorumque fidem
conlaudans, praecepit Unulfo, ut quicquid vellet de domo sua tolleret,
pueros scilicet et equos et diversam supellectilem, et ad Perctarit inlaesus
properaret. Pari etiam modo et vestiarium illum absolvit. Qui omnia sua
secundum benignitatem regis sufficienter tollentes, cum eiusdem regis adiutorio
Francorum in patriam ad suum dilectum Perctarit sunt profecti. Hac
tempestate Francorum exercitus de Provincia egrediens, in Italiam introivit.
Contra quos Grimuald cum Langobardis progressus, hac eos arte decepit.
Fugere quippe se eorum impetum simulans, castra sua simul cum tentoriis
et diversis pariter referta bonis praecipueque vini optimi copia hominibus
omnino vacua reliquit. Quo dum Francorum acies advenissent, existimantes
Grimualdum cum Langobardis pavore deterritos castra integra reliquisse,
mox laeti effecti certatim cuncta invadunt coenamque affluentissimam instruunt.
Qui dum diversis epulis multoque degravati vino somnoque quievissent, Grimuald
super eos post noctis medium inruens, tanta eos caede prostravit, ut vix
pauci ex eis elapsi patriam valuerint reppedare. Qui locus, ubi hoc gestum
est proelium, Francorum usque hodie Rivus appellatur, nec longe distat
ab Astensis civitatis liminibus. His diebus Constantinus Augustus,
qui et Constans est appellatus, Italiam a Langobardorum manu eruere cupiens,
Constantinopoli egressus, per litoralia iter habens, Athenas venit, indeque
mare transgressus, Tarentum applicuit. Qui tamen prius ad solitarium quendam,
qui prophetiae spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans,
utrum gentem Langobardorum, quae in Italia habitabat, superare et optinere
possit. A quo cum servus Dei spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc
ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem Augusto respondit: "Gens
Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex
alia provincia veniens basilicam beati Iohannis baptistae in Langobardorum
finibus construxit, et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum
gente continue intercedit. Veniet autem tempus, quando ipsum oraculum habebitur
despectui, et tunc gens ipsa peribit". Quod nos ita factum esse probavimus,
qui ante Langobardorum perditionem eandem beati Iohannis basilicam, quae
utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per viles personas ordinari
conspeximus, ita ut indignis et adulteris non pro vitae merito, sed praemiorum
datione, isdem locus venerabilis largiretur. Igitur cum, ut diximus,
Constans Augustus Tarentum venisset, egressus exinde, Beneventanorum fines
invasit omnesque pene per quas venerat Langobardorum civitates cepit. Luceriam
quoque, opulentam Apuliae civitatem, expugnatam fortius invadens diruit,
ad solum usque prostravit. Agerentia sane propter munitissimam loci positionem
capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu Beneventum circumdedit
et eam vehementer expugnare coepit; ubi tunc Rumuald, Grimualdi filius
adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris adventum cognovit,
nutricium suum nomine Sesualdum ad patrem Grimualdum trans Padum direxit,
obsecrans, ut quantocius veniret filioque suo ac Beneventanis, quos ipse
nutrierat, potenter succurreret. Quod Grimuald rex audiens, statim cum
exercitu filio laturus auxilium Beneventum pergere coepit. Quem plures
ex Langobardis in itinere relinquentes, ad propria remearunt, dicentes,
quia expoliasset palatium et iam non reversurus repeteret Beneventum. Interim
imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat,
econtra Romuald cum Langobardis fortiter resistebat. Qui quamvis cum tanta
multitudine congredi manu ad manum propter paucitatem exercitus non auderet,
frequenter tamen cum expeditis iuvenibus hostium castra inrumpens, magnas
eisdem inferebat undique clades. Cumque Grimuald, eius pater, iamque properaret,
eundem nutricium eius, de quo praemisimus, ad filium misit, qui ei suum
adventum nuntiaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Grecis captus
imperatori delatus est. Qui ab eo unde adveniret requirens, ille se a Grimualdo
rege venire dixit eundemque regem citius adventare nuntiavit. Statimque
imperator exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus cum Romualdo pacisceretur,
ut Neapolim possit reverti. Acceptaque obside Romualdi sororem, cui
nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit. Eius vero nutricium Sesualdum ad
muros duci praecepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romualdo aut civibus
de Grimualdi adventu nuntiaret, sed potius asseveraret, eundem venire minime
posse. Quod ille ita se facturum ut ei praecipiebatur promisit; sed cum
prope muros advenisset, velle se Romualdum videre dixit. Quo cum Romuald
citius advenisset, sic ad eum locutus est: "Constans esto, domine Romuald,
et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor citius tibi auxilium
praebiturus aderit. Nam scias, eum hac nocte iuxta Sangrum fluvium cum
valido exercitu manere. Tantum obsecro, ut misericordiam exhibeas cum mea
uxore et filiis, quia gens ista perfida me vivere non sinebit". Cumque
hoc dixisset, iussu imperatoris caput eius abscisum atque cum belli machina
quam petrariam vocant in urbem proiectum est. Quod caput Romuald sibi deferri
iussit idque lacrimans obsculatus est dignoque in loculo tumulari praecepit.
Metuens igitur imperator subitum Grimualdi regis adventum, dimissa Beneventi
obsidione, Neapolim proficiscitur. Cuius tamen exercitum Mitola Capuanus
comes iuxta fluenta Caloris fluminis in loco qui usque hodie Pugna dicitur
vehementer adtrivit. Postquam vero imperator Neapolim pervenit, unus
ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab Augusto, ut fertur, viginti
milia militum expetiit, seque cum Romualdo pugnaturum victoremque spopondit.
Qui cum accepto exercitu ad locum cui Forinus nomen est advenisset ibique
castra posuisset, Grimuald, qui i .am Beneventum advenerat, haec audiens,
contra eum proficisci voluit. Cui filius Romuald: "Non est opus;" inquit
"sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego Deo favente cum
eo pugnabo; et cum vicero, maior utique gloria vestrae potentiae adscribetur".
Factumque est; et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum
suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui priusquam bellum cum
eo iniret, a quattuor partibus tubas insonare praecepit moxque super eos
audenter inrupit. Cumque utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc
unus de regis exercitu nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus,
quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella
super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput suum levavit.
Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus in fugam
convertitur, ultimaque pernicie caesus, sibi fugiens mortem, Romualdo et
Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae
tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans,
ignominiam deportavit; Romuald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum
triumphans reversus est patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato
hostium timore, convexit. At vero Constans Augustus cum nihil se
contra Langobardos gessisse conspiceret, omnes saevitiae suae minas contra
suos, hoc est Romanos, retorsit. Nam egressus Neapoli, Romam perrexit.
Cui sexto ab urbe miliario Vitalianus papa cum sacerdotibus et Romano populo
occurrit. Qui Augustus cum ad beati Petri limina pervenisset, optulit ibi
pallium auro textile; et manens aput Romam diebus duodecim, omnia quae
fuerant antiquitus instituta ex aere in ornamentum civitatis deposuit,
in tantum ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando Pantheum vocabatur
et conditum fuerat in honore[m] omnium deorum, et iam ibi per concessionem
superiorum principum locus erat omnium martyrum, discooperiret tegulasque
aereas exinde auferret easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolim
transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolim, itinere terreno perrexit
civitatem Regium. Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitavit
in Syracusa, et tales afflictiones inposuit populo seu habitatoribus vel
possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea
numquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis vel filii a parentibus
separarentur. Sed et alia multa et inaudita harum regionum populi sunt
perpessi, ita ut alicui spes vitae non remaneret. Nam et vasa sacrata vel
cimelia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum avaricia
sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque
in duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum poenas luit, atque dum se
in balneo lavaret, a suis extinctus est. Interfecto igitur aput Siracusas
Constante imperatore, Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis
exercitus voluntate. Contra quem Italiae milites alii per Histriam, alii
per partes Campaniae, alii vero a partibus Africae et Sardiniae venientes
in Siracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius detruncati
Constantinopolim perducti sunt; cum quibus pariter et falsi imperatoris
caput est deportatum. Haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam
et Aegyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt,
Siracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix paucis
evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes
quoque praedam nimiam et omne illud quod Constans Augustus a Roma abstulerat
ornatum in aere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt.
Porro regis filia, quam de Benevento obsidis nomine sublatam diximus, Siciliam
veniens, diem clausit extremum. Hoc tempore tantae pluviae tantaque
tonitrua fuerunt, quanta ante nullus meminerat hominum, ita ut innumera
hominum et animantium milia fulminibus essent perempta. Eo anno legumina,
quae propter pluvias colligi nequiverunt, iterum renata et ad maturitatem
usque perducta sunt. At vero rex Grimuald, ereptis Beneventanis et
eorum provinciis a Graecis, ad palatium suum aput Ticinum repedare disponens,
Transamundum, qui dudum Capuae comes fuerat et ei ad percipiendum regnum
strenuissime paruerat, data ei in matrimonium sua filia, Romualdi altera
sorore, eum post Attonem, de quo superius diximus, aput Spoletium ductorem
effecit, indeque Ticinum reversus est. Siquidem, ut superius praemiseramus,
Grasulfo Foroiulanorum duce defuncto, successor ei in ducatu Ago datus,
de cuius nomine usque hodie domus quaedam intra Foroiuli constituta domus
Agonis appellatur. Quo Agone mortuo, Foroiulanorum ductor Lupus efficitur.
Hic Lupus in Grados insulam, quae non longe ab Aquileia est, cum equestri
exercitu per stratam quae antiquitus per mare facta fuerat introivit, et
depraedata ipsa civitate, Aquileiensis ecclesiae thesauros exinde auferens,
reportavit. Huic Lupo, quando Grimuald Beneventum perrexit, suum palatium
commendavit. Qui Lupus dum rege absente multa insolenter aput Ticinum
egisset, quippe quem reversurum non aestimaret: revertente rege, sciens,
eidem ea quae non recte gesserat displicere, Forumiuli petens, contra eundem
regem suae nequitiae conscius rebellavit. Tum Grimuald, nolens civile
bellum inter Langobardos excitare, regi Avarum Cacano mandavit, ut in Forumiuli
contra Lupum ducem cum exercitu veniret eumque bello protereret. Quod et
factum est. Nam veniente Cacano cum magno exercitu, in loco qui Flovius
dicitur, sicut nobis retulerunt seniores viri qui in ipso bello fuerunt,
per tres dies Lupus dux cum Foroiulanis adversus Cacani exercitum conflixit.
Et prima quidem die validum eius exercitum, paucis suis vulneratis, prostravit.
Secunda vero die, iam aliquantis e suis vulneratis et mortuis, pari modo
multos ex Avaribus extinxit. Tertia vero die, iam pluribus ex suis sauciatis
sive peremptis, nihilominus magnum Cacani exercitum delevit praedamque
copiosam invasit. At vero die quarto tantam super se multitudinem conspexerunt
venientem, ut vix per fugam evadere possent. Ibi itaque Lupo duce
perempto, reliqui qui remanse rant sese per castella communiunt. Avares
vero per omnes eorum fines discurrentes, cuncta rapinis invadunt vel sub
posito igni conburunt. Qui cum per aliquot dies hoc face rent, a Grimualdo
eis mandatum est, ut iam a devastatio ne quiescerent. Qui legatos ad Grimualdum
mittunt, di centes Foroiuli se minime relicturos, quam armis propriis conquisissent.
Tunc Grimuald necessitate conpulsus exercitum coa dunari praecepit, quatenus
Avares de suis finibus exturbaret. In medio itaque campo sua castra et
Avarum hospi tium conponens, cum exercitus partem exiguam haberet, eosdem
ipsos quos habebat diverso habitu variisque in structos armis ante oculos
legatorum per dies aliquot, quasi novus iugiter exercitus adventaret, frequenter
trans ire fecit. Avarum vero legati dum eundem ipsum exerci tum aliis et
aliis modis praeterire conspiciunt, inmensam Langobardorum multitudinem
esse, crediderunt. Quibus Grimuald ita dixit: "Cum omni hac quam vidistis
exercitus multitudine statim super Cacanum inruam et Avares, nisi de Foroiulanorum
finibus velociter exierint". His visis et auditis legati Avarum cum haec
suo regi nuntiassent, mox cum omni suo exercitu ad proprium reversus est
regnum. Denique Lupo hoc modo ut praemisimus interempto, Arnefrit,
eius filius, voluit in loco patris aput Foroiuli optinere ducatum. Sed
metuens Grimualdi regis vires, fugit ad Sclavorum gentem in Carnuntum,
quod corrupte vocitant Carantanum. Qui postea cum Sclavis adveniens, quasi
ducatum eorum viribus resumpturus, aput Nemas castrum, quod non longe a
Foroiuli distat, inruentibus super se Foroiulanis, extinctus est.
Deinde ordinatus est aput Foroiuli dux Wechtari, qui fuit oriundus de Vincentina
civitate, vir benignus et populum suaviter regens. Hunc cum audisset Sclavorum
gens Ticinum profectum esse, congregata valida multitudine, voluerunt super
Foroiulanum castrum inruere; et venientes castrametati sunt in loco qui
Broxas dicitur, non longe a Foroiuli. Secundum divinam autem dispositionem
contigit, ut dux Wechtari superiori vespere a Ticino reverteretur nescientibus
Sclavis. Cuius comites cum ad propria, ut adsolet fieri, remeassent, ipse
hoc nuntium de Sclavis audiens, cum paucis viris, hoc est viginti quinque,
contra eos progressus est. Quem Sclavi cum tam paucis venire conspicientes,
inriserunt, dicentes, patriarcham contra se cum clericis adventare. Qui
cum ad pontem Natisionis fluminis, qui ibidem est ubi Sclavi residebant,
propinquasset, cassidem sibi de capite auferens, vultum suum Sclavis ostendit;
erat enim calvo capite. Quem dum Sclavi, quia ipse esset Wechtari, cognovissent,
mox perturbati, Wechtari adesse clamitant, Deoque eos exterrente, plus
de fuga quam de proelio cogitant. Tunc super eos Wechtari cum paucis quos
habebat inruens, tanta eos strage prostravit, ut ex quinque milibus viris
vix pauci qui evaderent remanerent. Post hunc Wechtari Laudari aput
Foroiuli ducatum tenuit. Quo defuncto, ei Rodoald in ducatu successit.
Mortuo igitur, ut diximus, Lupo duce, Grimualdus rex filiam eius nomine
Theuderadam suo filio Romualdo, qui Beneventum regebat, in matrimonium
tradidit. Ex qua inde tres filios, hoc est Grimualdum, Gisulfum necnon
et Arichis, genuit. Rex quoque Grimuald de omnibus illis, qui eum,
quando Beneventum profectus fuerat, deseruerunt, suas iniurias ultus est.
Sed et Forum Populi, Romanorum civitatem, cuius cives eidem adversa quaedam
intulerant Beneventum proficiscenti missosque illius euntes et redeuntes
a Benevento saepius laeserant, hoc modo delevit. Quadragesimorum tempore
per Alpem Bardonis Tusciam ingressus, nescientibus omnino Romanis, in ipso
sacratissimo sabbato paschali super eandem civitatem, ea hora qua baptismum
fiebat, inopinate inruit, tantamque occisorum stragem fecit, ut etiam diacones
ipsos, qui infantulos baptizabant, in ipso sacro fonte perimeret. Sicque
eandem urbem deiecit, ut usque hodie paucissimi in ea commaneant habitatores.
Erat quidem Grimualdo contra Romanos non mediocre odium, pro eo quod eius
quondam germanos Tasonem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam ob causam
Opitergium civitatem, ubi ipsi extincti sunt, funditus destruxit eorumque
qui ibi habitaverant fines Foroiulanis Tarvisianisque et Cenetensibus divisit.
Per haec tempora Vulgarum dux Alzeco nomine, incertum quam ob causam, a
sua gente digressus, Italiam pacifice introiens, cum omni sui ducatus exercitu
ad regem Grimuald venit, ei se serviturum atque in eius patria habitaturum
promittens. Quem ille ad Romualdum filium Beneventum dirigens, ut ei cum
suo populo loca ad habitandum concedere deberet, praecepit. Quos Romualdus
dux gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad habitandum loca, quae usque
ad illud tempus deserta erant, contribuit, scilicet Sepinum, Bovianum et
Iserniam et alias cum suis territoriis civitates, ipsumque Alzeconem, mutato
dignitatis nomine, de duce gastaldium vocitari praecepit. Qui usque hodie
in his ut diximus locis habitantes, quamquam et Latine loquantur, linguae
tamen propriae usum minime amiserunt. Igitur extincto, ut diximus,
aput Siciliam Constante Augusto, punitoque qui ei successerat Mezetio tyranno,
Romanorum regnum Constantinus, Constantii Augusti filius, suscepit regendum,
Romanisque principatus est annis decem et septem. Constanti sane temporibus
Theodorus archiepiscopus et Adrianus abbas, vir aeque doctissimus, a Vitaliano
papa missi in Brittaniam, plurimas ecclesias Anglorum doctrinae ecclesiasticae
fruge fecundarunt. E quibus Theodorus archiepiscopus peccantium iudicia,
quantis scilicet annis pro unoquoque peccato quis poenitere debeat, mirabili
et discreta consideratione descripsit. Insequenti post tempore mense
augusto a parte orientis stella cometis apparuit nimis fulgentibus radiis,
quae post semet ipsam reversa disparuit. Nec mora, gravis pestilentia ab
eadem parte orientis secuta, Romanum populum devastavit. His diebus Domnus
papa Romanae ecclesiae locum qui Paradisus dicitur ante basilicam beati
apostoli Petri candidis et magnis marmoribus mirifice stravit. Hac
tempestate Francorum regnum aput Gallias Dagipertus regebat, cum quo rex
Grimuald pacis firmissimae foedus inierat. Cuius Grimualdi vires Perctarit
etiam aput Francorum patriam constitutus metuens, egressus e Gallia, ad
Brittaniam insulam Saxonumque regem properare disponit. At vero Grimuald
nono die post flevotomum in suo palatio constitutus, accepto arcu cum columbam
sagitta percutere nisus esset, eius brachii vena dirupta est. Cui, ut ferunt,
medici venenata medicamina supponentes, eum ab hac funditus privarunt luce.
Hic in edicto, quod Rothari rex conposuerat, aliqua capitula legis, quae
ei utilia visa sunt, adiecit. Fuit autem corpore praevalidus, audacia primus,
calvo capite, barba prominenti, non minus consilio quam viribus decoratus.
Sepultum autem est corpus eius in basilica beati Ambrosii confessoris,
quam dudum ipse intra Ticinensem construxerat civitatem. Hic, post mortem
Ariperti regis expleto iam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum
invasit, regnavitque ipse annis novem, relicto Garibald, filio suo, quem
ei Ariperti regis filia genuerat, rege adhuc puerilis aetatis. Igitur,
ut dicere coeperamus, Perctarit egressus de Gallia, navem ascendit, ut
ad Brittaniam insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque iam aliquantum
per pelagus navigasset, vox a litore audita est inquirentis, utrum Perctarit
in eadem nave consisteret. Cui cum responsum esset, quod Perctarit ibi
esset, ille qui clamabat subiunxit: "Dicite illi, revertatur in patriam
suam, quia tertia die est hodie, quod Grimualdus ab hac subtractus est
luce". Quo audito, Perctarit statim post se reversus est, veniensque ad
litus, invenire personam non potuit, quae ei de Grimualdi morte nuntiavit;
unde arbitratus est, non hunc hominem, sed divinum nuntium fuisse. Exindeque
ad patriam tendens, cum ad claustra Italiae venisset, iam ibi omnia obsequia
palatina omnemque regiam dignitatem cum magna Langobardorum multitudine
praeparatam, se repperit expectari. Itaque Ticinum reversus, exturbato
Garibaldo puerulo a regno, ab universis Langobardis mense tertio post mortem
Grimualdi in regnum levatus est. Erat autem vir pius, fide catholicus,
iustitiae tenax pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneventum
misit exindeque Rodelindam suam coniugem et Cunincpertum filium suum revocavit.
Qui ut regni iura suscepit, in loco illo qui a parte fluminis Ticini est,
unde ipse olim fugerat, monasterium quod Novum appellatur Domino et liberatori
suo in honore sanctae virginis et martyris Agathae construxit. In quo multas
virgines adgregavit rebusque et diversis pariter eundem locum ornamentis
ditavit. Regina vero eius Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra
muros eiusdem civitatis Ticinensis, quae Ad Perticas appellatur, opere
mirabili condidit ornamentisque mirificis decoravit. Ad Perticas autem
locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, id est trabes, erectae
steterant, quae ob hanc causam iuxta morem Langobardorum poni solebant:
si quis enim in aliqua parte aut in bello aut quomodocumque extinctus fuisset,
consanguinei eius intra sepulchra sua perticam figebant, in cuius summitate
columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum
dilectus obisset, scilicet ut sciri possit, in quam partem is qui defunctus
fuerat quiesceret. Igitur Perctarit, cum solus per annos septem regnasset,
octavo iam anno Cunincpert filium suum in regno consortem adscivit, cum
quo pariter per decem annos regnavit. Cumque in magna pace degerent
et ex omni parte in circuitu tranquillitatem haberent, surrexit contra
eos filius iniquitatis Alahis nomine, per quem in regno Langobardorum,
perturbata pace, maximae populorum factae sunt strages. Hic dum dux esset
in Tridentina civitate, cum comite Baioariorum, quem illi gravionem dicunt,
qui Bauzanum et reliqua castella regebat, conflixit eumque mirifice superavit.
Qua de causa elatus, etiam contra regem suum Perctarit manum levavit atque
se intra Tridentinum castellum rebellans communivit. Contra quem rex Perctarit
progressus, cum eum extrinsecus obsideret, inopinate subito Alahis cum
suis civitate egressus, regis castra protrivit regemque ipsum fugam petere
conpulit. Qui tamen postmodum, faciente Cunincperto, regis filio, qui eum
iam olim diligebat, in regis Perctarit gratiam reversus est. Qui rex cum
eum interficere aliquotiens vellet, Cunincpertus, eius filius, hoc fieri
semper proibuit, reputans eum de reliquo fidelem existere; nec destitit
patrem optinere, quin etiam ei ducatum Brexiae contribueret; reclamante
saepius patre, quod in suam hoc Cunincpert perniciem faceret, qui hosti
suo ad regnandum vires praeberet. Brexiana denique civitas magnam semper
nobilium Langobardorum multitudinem habuit, quorum auxilio metuebat Perctarit
Alahis potentiorem fore. His diebus rex Perctarit in civitate Ticinensi
portam contiguam palatio, quae et Palatinensis dicitur, opere mirifico
construxit. Qui cum decem et octo annos, et primum solus et post
cum filio, regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est, corpusque illius
iuxta basilicam domini Salvatoris, quam Aripert, eius genitor, construxerat,
sepultum est. Fuit autem statura decens, corpore pleno, mitis per omnia
et suavis. At vero Cunincpert rex Hermelindam ex Saxonum Anglorum genere
duxit uxorem. Quae cum in balneo Theodotem, puellam ex nobilissimo Romanorum
genere ortam, eleganti corpore et flavis prolixisque capillis pene usque
ad pedes decoratam vidisset, eius pulchritudinem suo viro Cunincperto regi
laudavit. Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in magnum tamen
puellae exarsit amorem; nec mora, venatum in silvam quam Urbem appellant
perrexit secumque suam coniugem Hermelindam venire praecepit. Qui exinde
noctu egrediens, Ticinum venit, et ad se Theodotem puellam venire faciens,
cum ea concubuit. Quam tamen postea in monasterium, quod de illius nomine
intra Ticinum appellatum est, misit. Alahis vero iam dudum conceptam
iniquitatem parturiens, adnitentibus Aldone et Grausone Brexianis civibus,
sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus tantorum beneficiorum quae
in eum rex Cunincpert inpenderat, oblitus etiam iusiurandum quo ei se fidelissimum
esse spoponderat, cum Cunincpert abesset, regnum eius et palatium intra
Ticinum positum invasit. Quod Cunincpert ubi erat audiens, statim ad insulam,
quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit ibique se fortiter
communivit. Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant,
et maxime sacerdotibus et clericis, quos omnes Alahis exosos habebat. Erat
autem eo tempore Ticinensis ecclesiae episcopus vir Domini Damianus, sanctitate
praecipuus, liberalibus artibus sufficienter instructus. Is cum Alahis
palatium invasisse respiceret, ne quid ab eo ipse vel sua ecclesia adversi
perpeteretur, Thomam diaconem suum, sapientem scilicet et religiosum virum,
ad eum misit perque eum ei dem Alahis benedictionem sanctae suae ecclesiae
transmisit. Nuntiatum est Alahis, Thomam diaconem ante fores adstare benedictionemque
ab episcopo detulisse. Tunc Alahis, qui, ut diximus, omnes clericos odio
habebat, ita inquit ad suos: "Ite, dicite illi, si munda femoralia habet,
intret; sin autem aliter, foris contineat pedem". Thomas vero cum hos sermones
audisset, ita respondit: "Nuntiate ei, quia munda femoralia habeo, quippe
qui ea hodie lota indutus sum". Cui Alahis ita iterato mandavit: "Ego non
dico de femoralibus, sed de his quae intra femoralia habentur". Ad haec
Thomas ita respondit: "Ite, dicite illi: "Deus solus potest in me in his
causis reprehensionem invenire; nam ille nullatenus potest". Cumque eundem
diaconem Alahis ad se ingredi fecisset, aspere satis et obiurgando cum
eo locutus est. Tunc omnes clericos et sacerdotes pavor et odium tyranni
invasit, aestimantes se eius feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque
tanto amplius Cunincpertum desiderare, quanto pervasorem regni superbum
execrationi haberent. Sed non diutius feritas et cruda barbaries pervasum
regnum optinuit. Denique cum die quadam solidos super mensam numeraret,
unus ei tremisses de eadem mensa cecidit, quem filius Aldonis adhuc puerulus
de terra colligens, eidem Alahis reddidit. Ad quem Alahis, sperans puerulum
parum intellegere, ita locutus est: "Multos ex his genitor tuus habet,
quos mihi in proximo, si Deus voluerit, daturus est". Qui puer cum vespere
domum ad patrem regressus esset, cum suus genitor requisivit, si quid ei
illo die rex locutus fuisset, ille patri omnia ut facta fuerant et quid
sibi rex dixerat nuntiavit. Audiens haec Aldo vehementer pertimuit, fratremque
suum Grausonem adscitum, ei omnia quae rex maligne locutus fuerat nuntiavit.
Qui mox cum amicis et iis quibus credere poterant consilium ineunt, qualiter
Alahis tyrannum regno privarent, priusquam ipse eis aliquam laesionem facere
posset. Qui maturius ad palatium profecti, ita Alahis dixerunt: "Quid dignaris
in civitate residere? Ecce omnis civitas et universus populus tibi fidelis
existit, et ebriosus ille Cunincpert ita dissolutus est, ut iam ultra nullas
possit habere vires. Egredere et vade in venationem et exerce te cum iuvenibus
tuis, nos autem cum reliquis fidelibus tuis defendemus tibi hanc civitatem.
Sed et ita tibi repromittimus, ut in proximo inimici tui Cunincperti caput
adferamus". Qui eorum verbis persuasus, [extra] civitatem egressus atque
ad Urbem vastissimam silvam profectus est ibique se iocis et venationibus
exercere coepit. Aldo vero et Grauso euntes ad lacum Comacinum ingressique
navem, ad Cunincpertum profecti sunt. Ad quem venientes, eius pedibus provoluti,
se contra eum nequiter egisse professi sunt, eique, quid Alahis malitiose
contra eos locutus fuerit, vel quale ipsi ad eius perditionem consilium
eidem dederint, nuntiarunt. Quid plura? Pleverunt pariter et inter se sacramenta
dederunt, diem statuentes, in quo Cunincpert veniret, ut ipsi ei civitatem
Ticinensem contraderent. Quod et factum est. Nam die statuto Cunincpert
Ticinum adveniens, ab eis libentissime susceptus palatium suum ingressus
est. Tunc omnes cives, et praecipue episcopus, sacerdotes quoque et clerici,
iuvenes et senes, certatim ad eum concurrentes, omnesque eum cum lacrimis
amplexantes, Deo gratias de eius reversione, inaestimabili gaudio repleti,
conclamabant; quos ille omnes prout potuit osculatus est. Nuntius subito
ad Alahis pervenit, adimplesse Aldonem et Grausonem quod ei promiserant:
et caput Cunincperti attulisse, et non solum caput, sed et totum corpus,
eumque adfirmans in palatio consedere. Quod ille audiens, animo consternatus
est, multaque contra Aldonem et Grausonem furibundus et frendens comminans,
exinde egressus, per Placentiam ad Austriam rediit singulasque civitates
partim blanditiis partim viribus sibi socians adscivit. Nam Vincentiam
veniens, contra eum eius cives egressi, bellum paraverunt; sed mox victi,
eius socii effecti sunt. Inde exiens, Tarvisium pervasit, pari modo etiam
et reliquas civitates. Cumque contra eum Cunincpert exercitum colligeret,
et Foroiulani in eius auxilium iuxta fidelitatem suam vellent proficisci:
ipse Alahis ad pontem Liquentiae fluminis, quod a Foroiuli quadraginta
et octo milibus distat et est in itinere Ticinum pergentibus, in silvam
quae Capulanus dicitur latens, cum Foroiulanorum exercitus sparsim veniret,
omnes eos, sicut veniebant, iurare sibi conpulit, diligenter cavens, ne
aliquis ex his retro reversus venientibus hoc aliis nuntiaret; sicque omnes
a Foroiuli venientes eius sunt sacramentis adstricti. Quid plura? Cum omni
Alahis Austria, econtra Cunincpert cum suis venientes, in campo cui Coronate
nomen est castra posuere. Ad quem Cunincpert nuntium misit, mandans
ei, ut cum eo singulare certamen iniret, nec opus esset utrorumque exercitum
fatigare. Ad quae verba Alahis minime consensit. Cui cum unus e suis, genere
Tuscus, ei persuaderet, virum bellicosum fortemque eum appellans, ut contra
Cunincpertum audenter exiret, Alahis ad haec verba respondit: "Cunincpert,
quamvis ebriosus sit et stupidi cordis, tamen satis est audax et mirae
fortitudinis. Nam tempore patris eius quando nos erabamus iuvenculi, habebantur
in palatio berbices mirae magnitudinis, quos ille supra dorsum eorum lanam
adprehendens, extenso eos brachio a terra levabat; quod quidem ego facere
non poteram". Haec ille Tuscus audiens, dixit ad eum: "Si tu cum Cunincperto
pugnam inire singulari certamine non audes, me iam in tuo adiutorio socium
non habebis". Et haec dicens, proripuit se et statim ad Cunincpertum confugiit
et haec ipsa illi nuntiavit. Convenerunt itaque, ut diximus, utraeque acies
in campo Coronate. Cumque iam prope essent, ut se coniungere deberent,
Seno diaconus Ticinensis ecclesiae, qui custus erat basilicae beati Iohannis
baptistae, quae intra eandem sita est civitatem, quam quondam Gundiperga
regina construxerat, cum nimium diligeret regem et metueret, ne rex in
bello periret, ait ad regem: "Domine rex, omnis vita nostra in tua salute
consistit; si tu in bello perieris, omnes nos iste tyrannus Alahis per
diversa supplicia extinguet. Placeat itaque tibi consilium meum. Da mihi
apparatum armorum tuorum, et ego vadam et pugnabo cum isto tyranno. Si
ego obiero, tu recuperabis causam tuam; si vero vicero, maior tibi, quia
per servum viceris, gloria adscribetur". Cumque rex hoc se facturum esse
denegaret, coeperunt eum pauci qui aderant eius fideles cum lacrimis deposcere,
ut ad ea quae diaconus dixerat adsensum praeberet. Victus tandem, ut erat
pii cordis, eorum precibus et lacrimis, loricam suam, galeam atque ocres
et cetera arma diacono praebuit in suaque persona eum ad proelium direxit.
Erat enim ipse diaconus eiusdem staturae et habitus, ita ut, cum fuisset
de tentorio armatus egressus, rex Cunincpert ab omnibus esse putaretur.
Commissum itaque est proelium et totis viribus decertatum. Cumque Alahis
ibi magis intenderet, ubi regem esse putaret, Cunincpertum se extinxisse
putans, Senonem diaconem interfecit. Cumque caput eius amputari praecepisset,
ut, levato eo in conto, "Deo gratias" adclamarent, sublata casside, clericum
se occidisse cognovit. Tunc furibundus exclamans: "Heu me!" inquit "nihil
egimus, quando ad hoc proelium gessimus, ut clericum occideremus! Tale
itaque nunc facio votum, ut, si mihi Deus victoriam iterum dederit, quod
unum puteum de testiculis impleam clericorum". Igitur Cunincpert
perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit omniumque corda, sublato
pavore, ad sperandam victoriam confortavit. Instruuntur iterum acies, et
hinc Cunincpert, inde Alahis ad belli certamina praeparantur. Cumque iam
prope essent, ut se utraeque acies ad pugnandum coniungerent, Cunincpert
ad Alahis iterato in haec verba mandavit: "Ecce, quantus populus ex utraque
parte consistit! Quid opus est, ut tanta multitudo pereat? Coniungamus
nos ego et ille singulari certamine, et cui voluerit Dominus de nobis donare
victoriam, omnem hunc populum salvum et incolomem ipse possideat". Cumque
Alahis sui hortarentur, ut faceret quod Cunincpert illi mandavit, ipse
respondit: "Hoc facere ego non possum, quia inter contos suos sancti archangeli
Michaelis, ubi ego illi iuravi, imaginem conspicio". Tunc unus ex illis:
"Prae pavore" inquit "cernis quod non est; et tibi iam tarde est modo ista
meditari". Conseruntur itaque acies perstrepentibus bucinis, et neutra
parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis
tyrannus Alahis interiit, et Cunincpert, adiuvante [se] Domino, victoriam
cepit. Exercitus quoque Alahis, conperta eius morte, fugae subsidium arripuit.
E quibus quem mucro non perculit, Addua fluvius interemit. Caput quoque
Alahis detruncatum cruraque eius succisa sunt, informeque tantum truncumque
cadaver remansit. In hoc bello Foroiulanorum exercitus minime fuit, quia,
cum invitus Alahis iurasset, propter hoc nec regi Cunincperto nec Alahis
auxilium tulit, sed cum illi bellum commisissent, ipsi ad propria sunt
reversi. Igitur Alahis hoc modo defuncto, rex Cunincpert corpus Senoni
diaconi ante fores basilicae beati Iohannis, quam ipse rexerat, mirifice
sepelire mandavit; ipse vero regnator cum omnium exultatione et triumpho
victoriae Ticinum reversus est. |
Bibliografia
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
(ed. Georg Waitz, MGH SS rerum Langobardicarum, Hannover 1878) |
Torna all'inizio pagina
|