Historia langobardorum
|
la Historia Langobardorum di
Paolo Diacono Libro Sesto
Dum ista aput Langobardos trans
Padum geruntur, Romualdus Beneventanorum dux, congregata exercitus multitudine,
Tarentum expugnavit et cepit, parique modo Brundisium et omnem illam quae
in circuitu est latissimam regionem suae dicioni subiugavit. Coniux quoque
eius Theuderata eodem tempore foras muros Beneventanae civitatis basilicam
in honore beati Petri apostoli construxit; quo in loco multarum ancillarum
Dei coenobium instituit. Romuald quoque, postquam sedecim annos ducatum
gessit, ab hac luce subtractus est. Post quem eius filius Grimualdus tribus
annis Samnitum populos rexit. Huic in coniugio sociata fuit Wigilinda,
soror Cunincperti, filia Perctarit regis. Defuncto quoque Grimualdo, Gisulfus,
eius germanus, ductor effectus est, praefuitque Benevento annis decem et
septem. Huic sociata fuit Winiperga, quae ei Romuald peperit. Circa haec
tempora, cum in castro Cassini, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus
requiescit, ab aliquantis iam elapsis annis vasta solitudo existeret, venientes
de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum aput venerabile
corpus se pernoctare simulassent, eiusdem venerabilis patris pariterque
eius germanae venerandae Scolasticae ossa auferentes, in suam patriam adportarunt;
ubi Singillatim duo monasteria in utrorumque honorem, hoc est beati Benedicti
et sanctae Scolasticae, constructa sunt. Sed certum est, nobis os illud
venerabile et omni nectare suavius et oculos semper caelestia contuentes,
cetera quoque membra quamvis defluxa remansisse. Solum etenim singulariter
dominicum corpus non vidit corruptionem; ceterum omnium sanctorum corpora
in aeternam postea gloriam reparanda corruptioni subiecta sunt, his exceptis,
quae ob divina miracula sine labe servantur. At vero Rodoald, quem
aput Foroiuli praemisimus ducatum tenuisse, cum ab eadem civitate abesset,
Ansfrit de castro Reunia ducatum eius absque regis nutu pervasit. Quo comperto
Rodoald in Histriam fugiit ac deinde navigio per Ravennam Ticinum ad Cunincpertum
regem pervenit. Ansfrit vero non contentus ducatum Foroiulanensium regere,
insuper contra Cunincpertum rebellans, regnum eius invadere voluit. Sed
conprehensus in Verona, ad regem deductus, evulsis oculis, in exilium trusus
est. Foroiulano autem ducatui post haec Ado, frater Rodoaldi, lociservatoris
nomine per annum et menses septem gubernavit. Dum haec in Italia
geruntur, heresis aput Constantinopolim orta est, quae unam in domino nostro
Iesu Christo voluntatem et operationem adseverabat. Hanc autem heresem
excitarunt Georgius patriarcha Constantinopolitanus, Macharius, Pyrrus,
Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus Augustus centum quinquaginta
episcopos congregari fecit; inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae
ecclesiae missi ab Agathone papa, Iohannes diaconus et Iohannes Portuensis
episcopus; qui omnes eandem heresem damnaverunt. Ea hora tantae haranearum
telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur; ac per hoc significatum
est, quod sordes hereticae pravitatis depulsae sunt. Et Georgius quidem
patriarcha correptus est, ceteri vero in sua defensione perseverantes anathematis
sunt ultione perculsi. Eo tempore Damianus Ticinensis ecclesiae episcopus
sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi hac de causa satis utilem
rectaeque fidei epistolam conposuit, quae in praefato sinodo non mediocre
suffragium tulit. Recta autem et vera fides haec est, ut in domino nostro
Iesu Christo sicut duae sunt naturae, hoc est Dei et hominis, sic etiam
duae credantur esse voluntates sive operationes. Vis audire de eo quod
deitatis est? Ego, inquit, et pater unum sumus. Vis audire quod humanitatis?
Pater maior me est. Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem;
cerne eius divinitatem cum euangelista ait: Tunc surgens imperavit ventis
et mari, et facta est tranquillitas magna. Haec est sexta sinodus universalis
Constantinopoli celebrata et Greco sermone conscripta, temporibus papae
Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe intra septa palatii
sui. His temporibus per indictionem octavam luna eclypsin passa est.
Solis quoque eclypsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto
nonas maias effecta est. Moxque subsecuta gravissima pestis est tribus
mensibus, hoc est iulio, augusto et septembrio; tantaque fuit multitudo
morientium, ut etiam parentes cum filiis atque fratres cum sororibus, bini
per feretra positi, aput urbem Romam ad sepulchra ducerentur. Pari etiam
modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut, cunctis civibus
per iuga montium seu per diversa loca fugientibus, in foro et per plateas
civitatis herbae et frutecta nascerentur. Tuncque visibiliter multis apparuit,
quia bonus et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et ex iussu
boni angeli malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens
de venabulo ostium cuiuscumque domus percussisset, tot de eadem domo die
sequenti homines interirent. Tunc cuidam per revelationem dictum est, quod
pestis ipsa prius non quiesceret, quam in basilica beati Petri quae ad
Vincula dicitur sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque
est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox ut
in iam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quievit.
Rex vero Cunincpert dum post haec cum stratore suo, qui lingua propria
"marpahis" dicitur, consilium iniret in civitate Ticinensi, quomodo Aldonem
et Grausonem vita privare deberet: repente in fenestra, iuxta quam consistebant,
una de maiusculis musca consedit; quam Cunincpert cultello ut extingueret
percutere volens, eius tantum pedem abscidit. Aldo vero et Grauso dum ad
palatium regis consilium nescientes venirent, cum basilicae sancti Romani
martyris, quae prope palatium sita est, propinquassent, repente eis obvius
quidam claudus uno pede truncato factus est; qui eis dixit, quod eos Cunincpert,
si ad eum pergerent, occisurus esset. Qui haec audientes, magno timore
correpti, post altarium eiusdem basilicae confugiere. Moxque Cunincperto
regi nuntiatum est, quod Aldo et Grauso in basilica beati Romani martyris
confugissent. Tunc Cunincpert stratorem suum arguere coepit, ut quid suum
consilium prodere debuisset. Cui suus strator ita respondit: "Domine mi
rex, tu scis, quia, postquam hoc consiliati sumus, ego a tuo conspectu
non exivi; et quomodo hoc alicui dicere potui?". Tunc rex [ad] Aldonem
et Grausonem misit, interrogans eos, ut quid in locum sanctum confugium
fecissent. Qui respondentes dixerunt: "Quia nuntiatum est nobis, quod nos
dominus rex occidere vellet". Iterato rex misit ad eos, sciscitans, quis
fuerit ille qui eis nuntiaverit, mandans eis, ut, nisi ei nuntiatorem proderent,
eius gratiam invenire non possint. Tunc illi sicut factum fuerat regi mandaverunt,
dicentes, claudum hominem obvium se habuisse, qui unum pedem truncatum
habebat et genu tenus crure ligneo utebatur, et hunc fuisse sui interitus
nuntium. Tunc intellexit rex, muscam illam cui pedem truncaverat malignum
spiritum fuisse et ipsum sui secreti consilia prodidisse. Qui statim Aldonem
et Grausonem in sua fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit
et in reliquum eosdem in loco fidelium habuit. Eo tempore floruit
in arte gramatica Felix, patruus Flaviani praeceptoris mei; quem in tantum
rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter reliqua suae
largitatis munera condonaret. Per idem quoque tempus Iohannes episcopus
Bergomatis ecclesiae vir mirae sanctitatis extitit. Qui cum regem Cunincpertum
in convivio dum sermocinarentur offendisset, rex ei hospitium revertenti
equum ferocem et indomitum, qui inmenso fremitu super se sedentes terrae
allidere solebat, praeparari fecit. Cui cum episcopus supersedisset, ita
mansuetus extitit, ut eum blando incessu usque ad domum propriam deportaret.
Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito coluit, et ei ipsum
equum, quem suae sessioni dedicaverat, dono largitus est. Hac tempestate
noctu stella iuxta Vergilias caelo sereno inter Domini Natalem et Theophaniam
apparuit, omnimodo obumbrata, veluti cum luna sub nube est constituta.
Post haec mense februario die media stella ab occasu exiit, quae cum magno
fulgore in partes orientis declinavit. Dehinc mense martio Bebius eructuavit
per dies aliquot, et omnia virentia circumquaque prae pulvere et cinere
illius exterminata sunt. Tunc Sarracinorum gens infidelis et Deo
inimica ex Aegypto in Africam cum nimia multitudine pergens, obsessam Cartaginem
cepit captamque crudeliter depopulata est et ad solum usque prostravit.
Inter haec Constantinus imperator aput Constantinopolim moritur, et eius
minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos
gubernacula tenuit. Hic Africam a Sarracenis abstulit et cum eisdem pacem
terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo,
quam [apud] Constantinopolim fecerat, favere et subscribere noluit, misso
Zacharia protospathario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed militia
Ravennae vicinarumque partium iussa principis nefanda contemnens, eundem
Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit. Contra
hunc Iustinianum Leo augustalem dignitatem arripiens, eum regno privavit;
regnumque Romanorum tribus annis regens, Iustinianum exulem in Ponto servavit.
Rursumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius invasit, eumque
toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.
Hoc tempore sinodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei quintum universalem
concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis
instructa et ipsa huic cum ceteris Christi ecclesiis annuere consentit.
Facta autem est haec sinodus Constantinopolim temporibus Vigilii papae
sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes hereticos, qui, beatam
Mariam solum hominem, non Deum et hominem genuisse, adfirmabant. In qua
sinodo catholice est institutum, ut beata Maria semper virgo theotocos
diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed vere
Deum et hominem genuit. His diebus Cedoal rex Anglorum Saxonum, qui
multa in sua patria bella gesserat, ad Christum conversus Romam properavit.
Qui per Cunincpertum regem veniens, ab eo mirifice susceptus est. Is cum
Romam pervenisset, a Sergio papa baptizatus Petrusque appellatus et adhuc
in albis constitutus, ad regna caelestia migravit. Cuius corpus in basilica
beati Petri sepultum est, et hoc super se epythapium descriptum habet:
Culmen, opes, sobolem, pollentia
regna, triumphos,
Exubias, proceres, moenia, castra,
lares,
Quaeque patrum virtus et quae
congesserat ipse,
Cedoal armipotens liquit amore
Dei,
Ut Petrum sedemque Petri rex
cerneret hospes,
Cuius fonte meras sumeret almus
aquas,
Splendificumque iubar radianti
carperet haustu,
Ex quo vivificus fulgor ubique
fluit;
Percipiensque alacer recidivae
praemia vitae,
Barbaricam rabiem nomen et inde
suum
Conversus convertit ovans, Petrumque
vocari
Sergius antistes iussit, ut
ipse pater,
Fonte renascentis quem Christi
gratia purgans
Protinus albatum vexit in arce
poli.
Mira fides regis, clementia
maxima Christi,
Cuius consilium nullus adire
potest!
Sospes enim veniens supremo
ex orbe Brittani
Per varias gentes, per freta
perque vias,
Urbem Romuleam vidit templumque
verendum
Aspexit Petri, mistica dona
gerens.
Candidus inter oves Christi
sociabilis ivit,
Corpore nam tumulum, mente superna
tenet.
Commutasse magis sceptrorum
insignia credas,
Quem regnum Christi promeruisse
vides.
Hoc tempore aput Gallias Francorum
regibus a soli[ta] fortitudine et scientia degenerantibus, hi qui maiores
domui regalis esse videbantur administrare regni potentiam et quicquid
regibus agere mos est coeperunt; quippe cum caelitus esse(t) dispositum,
ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Fuitque eo tempore maior
domus in regio palatio Arnulfus, vir, ut postmodum claruit, Deo amabilis
et mirae sanctitatis. Qui post gloriam seculi Christi se servitio subdens,
mirabilis in episcopatu extitit, ac demum heremiticam vitam eligens, leprosis
universa praebens obsequia, continentissime vixit. De cuius mirabilibus
apud Metensem ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber existit, eiusdem
miracula et vitae abstinentiam continens. Sed et ego in libro quem de episcopis
eiusdem civitatis conscripsi flagitante Angelramno, viro mitissimo et sanctitate
praecipuo, praefatae ecclesiae archiepiscopo, de hoc sacratissimo viro
Arnulfo quaedam eius miranda conposui, quae modo superfluum duxi replicare.
Inter haec Cunincpert cunctis amabillimus princeps, postquam duodecim annos
Langobardorum regnum post patrem solus obtenuit, tandem ab hac luce subtractus
est. Hic in campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore
beati Georgii martyris monasterium construxit. Fuit autem vir elegans et
omni bonitate conspicuus audaxque bellator. Hic cum multis Langobardorum
lacrimis iuxta basilicam domini Salvatoris, quam quondam avus eiusdem Aripert
construxerat, sepultus est. Regnumque Langobardorum Liutperto filio adhuc
puerilis aetatis reliquit, cui tutorem Ansprandum, virum sapientem et inlustrem
contribuit. Dehinc elapsis octo mensibus, Raginpertus dux Taurinensium,
quem quondam rex Godipertus, cum extingueretur a Grimualdo, reliquerat
parvolum, de quo et superius diximus, cum valida manu veniens, adversus
Ansprandum et Rotharit Bergomensium ducem apud Novarias conflixit, eosque
in campo exsuperans, regnum Langobardorum invasit. Sed eodem anno mortuus
est. Tunc filius eius Aripert iterum bellum parans, pugnavit cum
Liutperto rege aput Ticinum cumque Ansprando et Atone et Tatzone necnon
et Rotharit ac Faraone. Sed omnes hos bello exsuperans, Liutpertum infantulum
vivum in bello conprehendit. Ansprand quoque fugiens, in insulam se Commacinam
conmunivit. At vero Rotharit dux Bergamum civitatem suam rediens,
regnum arripuit. Contra quem rex Aripert cum magno exercitu proficiscens,
expugnata primum et capta Laude, Bergamum obsedit, eamque cum arietibus
et diversis belli machinis sine aliqua difficultate expugnans mox cepit,
conprehensumque Rotharit pseudoregem, eius caput barbamque radens, Taurinis
in exilium trusit, quique ibidem post aliquot dies peremptus est. Liutpertum
vero, quem ceperat, pari modo in balneo vita privavit. Misit quoque
exercitum adversus Ansprandum in insulam Commacinam. Quo conperto, Ansprand
fugiit Clavennam; deinde per Curiam Retorum civitatem venit ad Theutpertum
Baioariorum ducem, et fuit cum eo per annos novem. Exercitus vero Ariperti
insulam in qua Ansprand fuerat invadens, eius oppidum diruit. Rex
igitur Aripert, confirmato regno, Sigiprandum, Ansprandi filium, oculis
privavit omnesque qui ei consanguinitate iuncti fuerant diversis modis
afflixit. Minorem quoque Ansprandi filium Liutprandum in custodia tenuit;
quem quia despicabilem personam et adhuc adulescentulum esse perspexit,
non solum in eius corpore vindictam aliquam minime ingessit, sed eum, ut
ad patrem suum pergeret, abire permisit. Quod Dei omnipotentis nutu factum
fuisse, qui eum ad regni gubernacula praeparabat, dubium non est. Igitur
Liutprand ad patrem suum in Baioariam profectus, ei de suo adventu inaestimabile
gaudium fecit. Uxorem vero Ansprandi Theodoradam nomine rex Aripert conprehendi
fecit. Quae cum se voluntate feminea reginam futuram esse iactaret, naso
atque auribus abscisis, decore suae faciei deturpata est. Pari etiam modo
et germana Liutprandi nomine Aurona deformis effecta est. Hoc tempore
aput Gallias in Francorum regnum Anschis, Arnulfi filius, qui de nomine
Anschise quondam Troiani creditur appellatus, sub nomine maioris domui
gerebat principatum. Mortuo quoque aput Foroiuli Adone, quem dixeramus
lociservatorem fuisse, Ferdulfus ducatum suscepit, qui de partibus Liguriae
extitit, homo lubricus et elatus. Qui dum victoriae laudem de Sclavis habere
cupiit, magna sibi et Foroiulanis detrimenta invexit. Is praemia quibusdam
Sclavis dedit, ut exercitum Sclavorum in eandem provinciam sua adhortatione
inmitterent. Quod ita quoque effectum est. Causa autem magnae in eadem
Foroiulana provincia perditionis ista fuit. Inruerunt latrunculi Sclavorum
super greges et pastores ovium, quae in eorum vicinia pascebantur, et de
eis praedas abigerunt. Subsecutus est hos rector loci illius, quem "sculdahis"
lingua propria dicunt, vir nobilis animoque et viribus potens; sed tamen
eosdem latrunculos adsequi non potuit. Cui exinde revertenti dux Ferdulfus
obviam factus est. Quem dum interrogaret, quid de illis latrunculis factum
esset, Argait ei – sic enim nomen habebat –, eosdem fugisse, respondit.
Tunc ei Ferdulfus indignans ita locutus est: "Quando tu aliquid fortiter
facere poteras, qui Argait ab arga nomen deductum habes?". Cui ille maxima
stimulatus ira, ut erat vir fortis, ita respondit: "Sic velit Deus, ut
non antea ego et tu, dux Ferdulfe, exeamus de hac vita, quam cognoscant
alii, quis ex nobis magis est arga". Haec cum sibi invicem vulgaria verba
locuti fuissent, contigit non post multos dies, ut exercitus Sclavorum,
pro quorum adventu dux Ferdulfus praemia dederat, cum magnis viribus adventaret.
Qui cum castra in summo montis vertice posuissent, et pene ex omni parte
difficile esset ad eos accedere, Ferdulfus dux cum exercitu superveniens,
coepit eundem montem circuire, ut per loca planiora super eos possit inruere.
Tunc Argait, de quo praemisimus, ita Ferdulfo dixit: "Memento, dux Ferdulf,
quod me esse inertem et inutilem dixeris et vulgari verbo arga vocaveris.
Nunc autem ira Dei veniat super illum, qui posterior e nobis ad hos Sclavos
accesserit". Et haec dicens, verso equo, per asperitatem montis, unde gravis
erat ascensus, ad castra contendere coepit Sclavorum. Ferdulfus vero opprobrium
ducens, si non ipse per eadem difficilia loca super Sclavos inruerit, eum
per aspera quaeque et difficilia inviaque loca secutus est. Quem suus exercitus,
turpe ducens ducem non sequi, subsequi et ipse coepit. Videntes itaque
Sclavi eos per devexa loca super se venire, praeparaverunt se viriliter,
et magis lapidibus ac securibus quam armis contra eos pugnantes, pene omnes
deiectos equis perimerunt. Sicque victoriam non viribus, sed casu adepti
sunt. Ibi omnis nobilitas periit Foroiulanorum; ibi Ferdulfus dux cecidit;
ibi et ille qui eum provocaverat extinctus est. Tantique ibi viri fortes
per contentionis malum et inprovidentiam debellati sunt, quanti possent
per unam concordiam et salubre consilium multa milia sternere aemulorum.
Ibi tamen unus e Lango bardis nomine Munichis, qui pater post Petri Foroiulani
et Ursi Cenetensis ducum extitit, solus fortiter et viriliter fecit. Is
cum de equo eiectus esset, et eum unus e Sclavis subito invadens eius manus
fune conligasset, ipse manibus ligatis lanceam ab eiusdem Sclavi dextera
extrahens, eum cum ipsa percussit, et ligatus per aspera se loca deiciens
evasit. Haec ideo vel maxime in hac posuimus historia, ne quid aliquid
per contentionis malum simile contingat. Mortuo itaque Ferdulfo duce
hoc modo, in eius loco ordinatus est Corvolus. Qui pauco tempore ducatum
tenens, dum regem offendisset, evulsis oculis dedecorose vixit. Deinceps
vero Pemmo ducatum promeruit, qui fuit homo ingeniosus et utilis patriae.
Hic patre genitus Billone, qui de Belluno fuerat, sed propter seditionem,
quam illuc fecerat, in Forumiuli post veniens, ibi pacifice vixit. Hic
Pemmo habuit coniugem Ratpergam nomine; quae cum esset facie rusticana,
saepe maritum deprecata est, ut se dimissa aliam uxorem duceret, quam tanti
ducis coniugem esse deceret. Sed ipse, ut erat vir sapiens, plus eius mores
et humilitatem verecundamque pudicitiam quam corporis pulchritudinem sibi
conplacere, dicebat. De hac igitur coniuge tres Pemmo filios, hoc est Ratchis
et Ratchait et Ahistulfum, viros strenuos, genuit. Quorum nativitas humilitatem
matris ad gloriam erexit. Qui dux, congregatis omnium nobilium qui in bello
de quo diximus obierant filiis, sic eos cum suis natis pariter nutrivit,
ac si et ipsi ab eo geniti fuissent. Hac denique aetate Gisulfus
Beneventanorum ductor Suram Romanorum civitatem, Hirpinum atque Arcim pari
modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore Iohannis papae cum omni sua virtute
Campaniam venit, incendia et depraedationes faciens, multos captivorum
cepit et usque in locum qui Horrea dicitur castrametatus est, nullusque
ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis
donariis, universos captivos de eorum manibus redimit ipsumque ducem cum
suo exercitu ad propria repedare fecit. Hoc tempore Aripertus rex
Langobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quae quondam ad ius
pertinuerat apostolicae sedis, sed a Langobardis multo tempore fuerat ablata,
restituit et hanc donationem aureis exaratam litteris Romam direxit. His
etiam diebus duo reges Saxonum ad vestigia apostolorum Romam venientes,
sub velocitate, ut optabant, defuncti sunt. Tunc quoque venit Benedictus
archiepiscopus Mediolanensis Romam et causam egit pro ecclesia Ticinensi;
sed victus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses episcopi a Romana
fuerant ecclesia consecrati. Fuit autem isdem venerabilis Benedictus archiepiscopus
vir egregiae sanctitatis, de quo per universam Italiam bonae opinionis
fama flagravit. Igitur defuncto Transamundo duce Spolitanorum, Farualdus,
eius filius, in loco patris est subrogatus. Denique Wachilapus germanus
fuit Transamundi et cum fratre pariter eundem rexit ducatum. At vero
Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio Terebelli
Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios
occidit. Leonem quoque et Tiberium, qui locum eius usurpaverant, cepit
et in medio circo coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham
Constantinopolitanum erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum
in Ponto exulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hic Constantinum
papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus
in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta eius ecclesiae privilegia
renovavit. Qui cum exercitum in Pontum mitteret ad conprehendendum Filippicum,
quem ibi religaverat, multum eum isdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc
facere deberet; sed tamen inhibere non potuit. Exercitus quoque,
qui missus contra Filippicum fuerat, ad partem se Filippici contulit eumque
imperatorem fecit. Qui Constantinopolim contra Iustinianum veniens, cum
eo ab Urbe miliario duodecimo pugnavit, vicit et occidit regnumque eius
adeptus est. Imperavit autem Iustinianus cum filio Tiberio in hac secunda
vice annos sex. Quem Leo in expulsione illius naribus detruncavit; qui
post iterum adsumpto imperio, quotiens defluentem guttam reumatis manu
detersit, pene totiens aliquem ex iis qui contra eum fuerant iugulari praecepit.
Mortuo denique his diebus patriarcha Petro, regimen Aquileiensis ecclesiae
suscepit Serenus, qui fuit vir simplicitate praeditus et ad Christi servitium
pronus. At vero Filippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam
in imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu
eiecto, ad gubernandum monasterium suum Pontum redire praecepit. Hic Filippicus
Constantino papae litteras pravi docmatis direxit, quas ille cum apostolicae
sedis concilio respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu sancti
Petri, quae gesta sex sanctarum sinodorum universalium retinent. Nam et
huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Filippicus iusserat auferri.
Statuit populus Romanus, ne heretici imperatoris nomen aut chartas aut
figuram solidi susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesia introducta
est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum. Hic cum annum unum et sex
mensibus regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et Artemius dictus
est, insurgens, eum regno expulit oculisque privavit, nec tamen occidit.
Hic Anastasius litteras Constantino papae Romam per Scolasticum patricium
et exarcum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei et sancti
sexti concilii praedicatorem esse declaravit. Igitur postquam Ansprand
aput Baioariam iam novem expletis annis exulasset, promoto tandem Teutperto,
decimo anno Baioariorum ducto exercitu, venit Italiam pugnavitque cum Ariperto,
et facta est ex utraque parte multa strages populorum. Sed quamvis ad extremum
nox proelium dirimisset, certum tamen est, Baioarios terga praebuisse et
Ariperti exercitum victorem ad castra remeasse. Sed dum Aripert in castris
manere noluisset, sed potius Ticinum civitatem introisset, et suis hoc
facto desperationem et adversariis audaciam praebuit. Qui postquam in civitatem
regressus est, et sensisset, quia pro hoc facto suum exercitum offensum
haberet, mox accepto consilio ut in Franciam fugeret, quantum sibi utile
duxit e palatio aurum sustulit. Qui dum fluvium Ticinum gravatus auro transnatare
voluisset, ibique corruens, suffocatus aquis extinctus est. Cuius in crastinum
diem corpus inventum, in palatio ordinatum ac deinde ad basilicam domini
Salvatoris, quam antiquus Aripert construxerat, prolatum ibique sepultum
est. Hic in diebus quibus regnum tenuit noctu egrediens et hac illacque
pergens, quid de eo a singulis civitatibus diceretur, per semet ipsum explorabat,
ac diligenter, qualem iustitiam singuli iudices populo suo facerent, investigabat.
Hic, advenientibus ad se exterarum gentium legatis, vilibus coram eis vestibus
sive pelliciis utebatur; utque minus Italiae insidiarentur, numquam eis
pretiosa vina vel ceterarum rerum delicias ministrabat. Regnavit autem
cum patre Ragimperto sive solus usque ad annum duodecimum. Fuit quoque
vir pius, elymosinis deditus ac iustitiae amator; in cuius temporibus terrae
ubertas nimia, sed tempora fuere barbarica. Huius germanus Gumpertus eo
tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad diem suae mortis permansit.
Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu extitit Ragimpertus nomine
nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cuius Ariperti funus
Ansprand Langobardorum regnum potitus, tres solummodo menses regnavit;
vir per omnia egregius et cuius sapientiae rari aequandi sunt. Cernentes
Langobardi huius interitum, Liutprandum, eius filium, in regali constituunt
solio; quod Ansprand dum adhuc viveret audiens, valde laetatus est.
Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Sarracenos
direxit. Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam
urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit atque
coactum in solio imperii confirmavit. Qui Theodosius aput Niceam civitatem
Anastasium gravi proelio vicit. Datoque sibi sacramento, eum clericum fieri
ac presbiterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox in regia
urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae sinodus erant depictae et
a Filippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit. His diebus ita Tiberis
fluvius inundavit, ut [extra] alveum suum egressus multa Romanae fecerit
exitia civitati, ita ut in Via Lata ad unam et semis staturam excresceret
atque a porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aquae se descendentes
coniungerent. His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles,
viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu de Brittania
Romam venire consuerunt. Aput regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat
principatum. Fuit autem vir mirae, audaciae, qui hostes suos statim adgrediendo
conterebat. Nam supra quendam suum adversarium, Rhenum transgressus, cum
uno tantum satellite suo inruit eumque in suo cubiculo residentem cum suis
trucidavit. Bella quoque multa cum Saxonibus, et maxime cum Ratpoto Frisionum
rege fortiter gessit. Hic et alios filios habuit; sed ex his praecipuus
Carolus extitit, qui ei post in principatu successit. At vero Liutprand
rex cum in regno confirmatus esset, eum Rothari, eius consanguineus, perimere
voluit. Is enim convivium ei in domo sua aput Ticinum praeparavit, in qua
domo viros fortissimos, qui regem convivantem extinguerent, armatos abscondit.
Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum evocari praecepit.
Quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum, eum ipse manu
pertractans, repperit. Qui Rothari cum se detectum cognovisset, statim
post se exiliens spatham evaginavit, ut regem percuteret. Econtra rex suum
ensem vagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus nomine Subo Rothari
a tergo conprehendens, ab eo in fronte vulneratus est. Super quem Rothari
et alii insilientes, eum ibidem occiderunt. Quattuor vero eius filii, qui
non aderant, ubi inventi, ibi et perempti sunt. Fuit autem rex Liutprand
vir multae audaciae, ita ut, cum eum duo armigeri eius occidere cogitarent,
et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam silvam cum eis solus ingressus,
mox evaginatum gladium contra eos tenens, eisdem, quia eum occidere cogitaverunt,
inproperavit; quod ut facere deberent, hortatus est. Qui statim eius pedibus
provoluti, ei sunt quae machinaverant cuncta professi. Et de aliis quoque
hoc similiter fecit; sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit.
Defuncto itaque Gisulfo Beneventano duce, Samnitum populum Romuald, eius
filius, regendum suscepit. Circa haec tempora Petronax, civis Brexianae
urbis, divino amore conpunctus, Romam venit hortatuque tunc Gregorii apostolicae
sedis papae huc Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Benedicti
patris perveniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris iam ante residentibus
habitare coepit. Qui eundem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem
statuerunt. Hic non post multum tempus, cooperante divina misericordia
et suffragantibus meritis beati Benedicti patris, iamque evolutis fere
centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus
erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium
pater effectus, sub sanctae regulae iugum et beati Benedicti institutione,
reparatis habitaculis, vivere coepit atque hoc sanctum coenobium in statum
quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro Petronaci insequenti tempore
sacerdotum praecipuus et Deo dilectus pontifex Zacharias plura adiutoria
contulit, libros scilicet sanctae scripturae et alia quaeque quae ad utilitatem
monasterii pertinent; insuper et regulam, quam beatus pater Benedictus
suis sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit. Monasterium
vero beati Vincentii martyris, quod iuxta Vulturni fluminis fontem situm
est, et nunc magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus,
hoc est [Tato Taso et Paldo], iam tunc aedificatum, sicut viri eruditissimi
Autperti eiusdem monasterii abbatis in volumine, quod de hac re conposuit,
scripta significant. Superstite sane adhuc beato papa Gregorio Romanae
sedis, Cumanum castrum a Langobardis Beneventanis pervasum est; sed a duce
Neapolitano noctu superveniente quidam ex Langobardis capti, quidam perempti
sunt. Castrum quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cuius castri redemptionem
pontifex septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit.
Inter haec defuncto imperatore Theodosio, qui uno solummodo imperium rexerat
anno, eius in loco Leo Augustus subrogatur. Aput Francorum quoque
gentem Pipino vita exempto, eius filius Carolus, de quo praemiseramus,
licet per multa bella et certamina, de manu Raginfridi principatum sustulit.
Nam cum in custodia teneretur, divino nutu ereptus aufugit, ac primum contra
Raginfridum cum paucis bis terque certamen iniit novissimeque eum aput
Vinciacum magno certamine superavit. Cui tamen unam, hoc est Andegavensem,
civitatem ad habitandum concessit; cunctamque vero Francorum gentem ipse
gubernandam suscepit. Eo tempore Liutprand rex donationem patrimonii
Alpium Cottiarum Romanae ecclesiae confirmavit. Nec multum post idem regnator
Guntrut, filiam Teutperti Baioariorum ducis, aput quem exularat, in matrimonium
duxit; de qua unam solummodo filiam genuit. Per haec tempora Faroaldus
Spolitanorum ductor Classem civitatem Ravennantium invasit; sed iussu regis
Liutprandi eisdem Romanis reddita est. Contra hunc Faroaldum ducem filius
suus Transamundus insurrexit, eumque clericum faciens, locum eius invasit.
His diebus Teudo Baioariorum dux gentis orationis gratia Romam ad beatorum
apostolorum vestigia venit. Aput Foroiuli igitur sublato e rebus
humanis patriarcha Sereno, Calistus, vir egregius, qui erat Tarvisianae
ecclesiae archidiaconus, adnitente Liutprando principe, Aquileiensem ecclesiam
regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore Pemmo Foroiulanis praeerat
Langobardis. Is cum iam nobilium filios, quos cum suis natis nutrierat,
[eos] iam ad iuvenilem perduxisset aetatem, repente ei nuntius venit, inmensam
Sclavorum multitudinem in locum qui Lauriana dicitur adventasse. Cum quibus
ille iuvenibus super eosdem Sclavos tercio inruens, magna eos clade prostravit;
nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit quam Sicualdus, qui
erat iam aetate grandaevus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo
facta est, duos filios amiserat. Qui cum prima et secunda vice iuxta voluntatem
suam se de Sclavis ultus esset, tercia vice, prohibente duce et aliis Langobardis,
non potuit inhiberi, sed ita eis respondit: "Iam satis" inquit "meorum
filiorum mortem vindicavi, et iam, si advenerit, laetus suscipiam mortem".
Factumque est, et ipse solus in eadem pugna peremptus est. Pemmo vero cum
multos inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello
perderet, cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam iniit; atque
ex illo iam tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Foroiulanorum arma
formidare. Eo tempore gens Sarracenorum in loco qui Septem dicitur
ex Africa transfretantes, universam Hispaniam invaserunt. Deinde post decem
annos cum uxoribus et parvulis venientes, Aquitaniam Galliae provinciam
quasi habitaturi ingressi sunt. Carolus siquidem cum Eudone Aquitaniae
principe tunc discordiam habebat. Qui tamen in unum se coniungentes, contra
eosdem Sarracenos pari consilio dimicarunt. Nam inruentes Franci super
eos, trecenta septuaginta quinque milia Sarracenorum interimerunt; ex Francorum
vero parte mille et quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo quoque cum suis
super eorum castra inruens, pari modo multos interficiens, omnia devastavit.
Hoc etiam tempore eadem Sarracenorum gens cum inmenso exercitu veniens,
Constantinopolim circumdedit ac continuo per triennium obsedit, donec,
civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame et frigore,
bello pestilentiaque perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent.
Qui inde egressi, Vulgarum gentem, quae est super Danubium, bello adgrediuntur;
et ab hac quoque victi, ad suas naves refugiunt. Quibus, cum altum peterent,
inruente subita tempestate, plurimi etiam mersi sive contritis navibus
perierunt. Intra Constantinopolim vero trecenta milia hominum pestilentia
interierunt. Liutprand quoque audiens, quod Sarraceni, depopulata
Sardinia, etiam loca illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem
barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, foedarent, misit,
et dato magno pretio, accepit et transtulit ea in urbem Ticinensem ibique
cum debito tanto patri honore recondidit. His diebus Narnia civitas a Langobardis
pervasa est. Eoque tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit,
Classem invasit atque destruxit. Tunc Paulus patricius ex Ravenna misit
qui pontificem interemerent; sed Langobardis pro defensione pontificis
repugnantibus, Spoletinis in Salario ponte et ex aliis partibus Langobardis
Tuscis resistentibus, consilium Ravennantium dissipatum est. Hac tempestate
Leo imperator aput Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit
Romanoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet,
mandavit. Sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennae exercitus
vel Venetiarum talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi eos pontifex
prohibuisset, imperatorem super se constituere sunt adgressi. Rex quoque
Liutprand castra Emiliae, Feronianum et Montembellium, Buxeta et Persiceta,
Bononiam et Pentapolim Auximumque invasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium
pervasit. Sed post aliquot dies iterum Romanis redditum est. Per idem tempus
Leo Augustus ad peiora progressus est, ita ut conpelleret omnes Constantinopolim
habitantes tam vi quam blandimentis, ut deponerent ubicumque haberentur
imagines tam Salvatoris quamque eius sanctae genetricis vel omnium sanctorum,
easque in medium civitatis incendio concremari fecit. Et quia plerique
ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex eis capite truncati,
alii parte corporis multati sunt. Cuius errori Germanus patriarcha non
consentiens, a propria sede depulsus est, et eius in loco Anastasius presbiter
ordinatus est. Romoald denique dux Beneventi uxorem sortitus
est Gumpergam nomine, quae fuit filia Auronae, Liutprandi regis sororis.
De qua filium genuit, quem nomine sui patris Gisulfum appellavit. Habuit
rursum post hanc et aliam coniugem nomine Ranigundam, filiam Gaidualdi
Brexiani ducis. Gravis sane per idem tempus inter Pemmonem ducem
et Calistum patriarcham discordiae rixa surrexit. Causa autem huius discordiae
ista fuit. Adveniens anteriore tempore Fidentius episcopus de castro Iuliensi,
cum voluntate superiorum ducum intra Foroiulani castri muros habitavit
ibique sui episcopatus sedem statuit. Quo vita decedente, Amator in eius
loco episcopus ordinatus est. Usque ad eundem enim diem superiores patriarchae,
quia in Aquileia propter Romanorum incursionem habitare minime poterant,
sedem non in Foroiuli, sed in Cormones habebant. Quod Calisto, qui erat
nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius diocesi cum duce et
Langobardis episcopus habitaret et ipse tantum vulgo sociatus vitam duceret.
Quid plura? Contra eundem Amatorem episcopum egit eumque de Foroiuli expulit
atque in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux
contra eundem patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit
adprehensumque eum ad castellum Potium, quod supra mare situm est, duxit
indeque eum in mare praecipitare voluit, sed tamen Deo inhibente minime
fecit; intra carcerem tamen eum retentum pane tribulationis sustentavit.
Quod rex Liutprand audiens, in magnam iram exarsit, ducatumque Pemmoni
auferens, Ratchis, eius filium, in eius loco ordinavit. Tunc Pemmo cum
suis disposuit, ut in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis, eius filius,
a rege supplicavit patremque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo
fiducia, quod nihil mali pateretur, ad regem cum omnibus Langobardis, quibus
consilium habuerat, perrexit. Tunc rex in iudicio residens, Pemmonem et
eius duos filios Ratchait et Aistulfum Ratchis concedens, eos post suam
sedem consistere praecepit. Rex vero elevata voce omnes illos qui Pemmoni
adhaeserant nominative conprehendere iussit. Tunc Aistulfum dolorem non
ferens, evaginato pene gladio regem percutere voluit, nisi eum Ratchis,
suus germanus, cohibuisset. Hoc modo his Langobardis conprehensis, Herfemar,
qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio, multis se insequentibus, ipse
se viriliter defensans, in basilica beati Michahelis confugit, ac deinde
regis indulgentia solus inpunitatem promeruit, ceteris longo tempore in
vinculis excruciatis. Ratchis denique aput Foroiuli dux, ut dixeramus,
effectus, in Carniolam Sclavorum patriam cum suis ingressus, magnam multitudinem
Sclavorum interficiens, eorum omnia devastavit. Ubi cum Sclavi super eum
subito inruissent, et ipse adhuc lanceam suam ab armigero non abstulisset,
eum qui primus ei occurrit clava, quam manu gestabat, percutiens, eius
vitam extinxit. Circa haec tempora Carolus princeps Francorum Pipinum
suum filium ad Liutprandum direxit, ut eius iuxta morem capillum susciperet.
Qui eius caesariem incidens, ei pater effectus est multisque eum ditatum
regiis muneribus genitori remisit. Per idem tempus Sarracenorum exercitus
rursum in Galliam introiens, multam devastationem fecit. Contra quos Carolus
non longe a Narbone bellum committens, eos sicut et prius maxima caede
prostravit. Iterato Sarraceni Gallorum fines ingressi, usque ad Provinciam
venerunt, et capta Arelate, omnia circumquaque demoliti sunt. Tunc Carolus
legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Sarracenos
auxilium poposcit; qui nihil moratus cum omni Langobardorum exercitu in
eius adiutorium properavit. Quo conperto gens Sarracenorum mox ab illis
regionibus aufugit; Liutprandus vero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit.
Insequenti quoque tempore Romani, elatione solita turgidi, congregati universaliter,
habentes in capite Agathonem Perusinorum ducem, venerunt ut Bononiam conprehenderent,
ubi tunc Walcari, Peredeo et Rotcari morabantur in castris. Qui super Romanos
inruentes, multam de eis stragem fecerunt reliquosque fugam petere conpulerunt.
Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper victor
extitit, praeter quod semel in Arimino eo absente eius exercitus caesus
est, et alia vice, cum aput vicum Pilleum, rege in Pentapoli demorante,
magna multitudo horum qui regi munuscula vel exenia vel singularum ecclesiarum
benedictiones deferebant, a Romanis inruentibus caesa vel capta est. Rursus
cum Ravennam Hildeprandus, regis nepos, et Peredeo Vicentinus dux optinerent,
inruentibus subito Veneticis, Hildeprandus ab eis captus est, Peredo viriliter
pugnans occubuit. His diebus Transamundus contra regem rebellavit.
Super quem rex cum exercitu veniens, ipse Transamundus Romam fuga petiit.
In cuius loco Hildericus ordinatus est. Mortuo autem Romualdo iuniore Beneventanorum
duce, qui viginti et sex ducatum tenuerat annis, Gisulfus, eius filius
adhuc parvolus, remansit. Contra quem aliqui insurgentes, eum moliti sunt
extinguere; sed Beneventanorum populus, qui suis ductoribus semper fidelis
extitit, eos perimerunt, sui ducis vitam servantes. Qui Gisulfus dum adhuc
propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum non esset,
Liutprand rex Beneventum tunc veniens, eum exinde abstulit et aput Beneventum
suum nepotem Gregorium ducem ordinavit, cui in matrimonio uxor sociata
Giselperga nomine fuit. Ita rex Liutprand rebus conpositis ad suum solium
remeavit; Gisulfumque suum nepotem paterna pietate erudiens, ei Scaunipergam
nobili ortam progenie in matrimonium iunxit. Ipse rex eo tempore in langorem
decidens, morti adproximavit. Quem Langobardi vita excedere existimantes,
eius nepotem Hildeprandum foras muros civitatis ad basilicam sanctae Dei
genetricis, quae Ad Perticas dicitur, regem levaverunt. Cui dum contum,
sicut moris est, traderent, in eius conti summitate cuculus avis volitando
veniens insedit. Tunc aliquibus prudentibus hoc portentum visum est significari,
eius principatum inutilem fore. Rex autem Liutprand cum hoc cognovisset,
non aequo animo accepit; tamen de infirmitate convalescens, eum regni sui
consortem habuit. Evolutis dehinc aliquot annis, Transamundus, qui Romam
fugerat, Spoletium rediens, Hildericum extinxit rursumque contra regem
rebellionis audaciam sumpsit. At vero Gregorius dum aput Beneventum
annis septem ducatum gessisset, vita exemptus est. Post cuius obitum Godescalcus
dux effectus, annis tribus Beneventanis. praefuit; cui in coniugio uxor
sociata nomine Anna fuit. Rex igitur Liutprand talia de Spoletio sive Benevento
audiens, rursum cum exercitu Spoletium petiit. Qui Pentapolim veniens,
dum a Fano civitate Forum Simphronii pergeret, in . silva, quae in medio
est, Spoletini se cum Romanis sociantes, magna incommoda regis exercitui
intulerunt. Qui rex in novissimo loco Ratchis ducem et eius fratrem Aistulfum
cum Foroiulanis constituit. Supra quos Spoletini et Romani inruentes, aliquos
ex eis vulneraverunt. Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus viris
fortissimis omne illud pugnae pondus sustinentes viriliterque certantes,
multisque trucidatis, se suosque exinde, praeter ut dixi paucis sauciatis,
eximerunt. Ibi quidam Spoletinorum fortissimus Berto nomine nominative
Ratchis adclamans, armis instructus super eum venit. Quem Ratchis subito
percutiens, equo deiecit. Cumque eum eius socii perimere vellent, eum pietate
solita fugere permisit. Qui manibus pedibusque reptans, silvam ingressus
evasit. Super Aistulfum vero in quodam ponte duo fortissimi Spoletini a
tergo venientes, unum eorum aversa cuspide feriens de eodem ponte deiecit,
alterum vero, subito ad eum conversus, vita privatum post socium mersit.
At vero Liutprand Spoletium perveniens, Transamundum ducatu expulit eumque
clericum fecit. Cuius in loco Agiprandum, suum nepotem, constituit. Cum
vero Beneventum properaret, Gotscalcus, audito eius adventu, na vem conscendere
atque in Greciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cuncta supellectilem
suam in navi inposuisset et novissime ipse ascendere vellet, inruentibus
Beneventanis, Gisulfi fidelibus, extinctus est. Uxor sane illius cum omnibus
quae habebat Constantinopolim perlata est. Tunc rex Liutprandus Beneventum
perveniens, Gisulfum, suum nepotem, iterum in loco proprio ducem constituit.
Rebusque ita conpositis, ad suum palatium remeavit. Hic gloriosissimus
rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere solebat basilicas
construxit. Hic monasterium beati Petri, quod foras muros Ticinensis civitatis
situm est et Coelum Aureum appellatur, instituit. In summa quoque Bardonis
Alpe monasterium quod Bercetum dicitur aedificavit. In Olonna nihilominus
suo proastio miro opere in honore sancti Anastasii martyris Christi domicilium
statuit, in quo et monasterium fecit. Pari etiam modo multa per loca singula
divina templa instituit. Intra suum quoque palatium oraculum domini Salvatoris
aedificavit, et quod nulli alii reges habuerant, sacerdotes et clericos
instituit, qui ei cotidie divina officia decantarent. Huius regis temporibus
fuit in loco cui Forum nomen est, iuxta fluvium Tanarum, vir mirae sanctitatis
Baodolinus nomine, qui multis miraculis, Christi gratia suffragante, refulsit.
Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia nuntiavit.
Denique cum rex Liutprand in Urbem silvam venatum isset, unus ex eius comitibus
cervum sagitta percutere nisus, eiusdem regis nepotem, hoc est sororis
eius filium, Aufusum nomine, nolens sauciavit. Quod rex cernens – valde
enim eundem puerum amabat – cum lacrimis eius incommodum lamentari coepit
statimque unum e suis equitem misit, qui ad virum Dei Baodolinum curreret
eumque peteret, ut pro vita eiusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum
ad servum Dei pergeret, puer defunctus est. Cui Christi famulus ad se pervenienti
ita dixit: "Scio, quam ob causam veneris; sed illud quod postulare missus
es iam fier .i non potest, quia puer ille defunctus est". Quod cum is qui
missus fuerat regi quod a servo Dei audierat renuntiasset, rex, licet doluerit,
quod effectum supplicationis suae habere non potuit, tamen quia vir Domini
Baodolinus prophetiae spiritum habuerit, aperte cognovit. Huic quoque non
dissimilis aput Veronensem civitatem Teudelapius nomine fuit, qui inter
miranda quae patrabat praesago etiam spiritu multa quae erant ventura praedixit.
Eo quoque tempore floruit vita vel actibus Ticinensis ecclesiae episcopus
Petrus, qui quia regis erat consanguineus, ab Ariperto quondam rege aput
Spoletium exilio fuerat retrusus. Huic beati martyris Savini ecclesiam
frequentanti isdem venerabilis martyr praenuntiavit, quod episcopus aput
Ticinum futurus esset. Qui postea, cum factum fuisset, basilicam eidem
beato martyri Savino in solo proprio aput eandem civitatem construxit.
Hic inter reliquas optimae vitae quas habuit virtutes etiam virginitatis
flore decoratus enituit. Cuius nos aliquod miraculum, quod posteriori tempore
gestum est, in loco proprio ponemus. At vero Liutprand, postquam triginta
et uno annis septemque mensibus regnum optenuit, iam aetate maturus huius
vitae cursum explevit; corpusque eius in basilica beati Adriani martyris,
ubi et eius genitor requiescit, sepultum est. Fuit autem vir multae sapientiae,
consilio sagax, pius admodum et pacis amator, belli praepotens, delinquentibus
clemens, castus, pudicus, orator pervigil, elemosinis largus, litterarum
quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis, legum augmentator.
Hic initio regni sui Baioariorum plurima castra cepit, plus semper orationibus
quam armis fidens, maxima semper cura Francorum Avarumque pacem custodiens. |
Bibliografia
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
(ed. Georg Waitz, MGH SS rerum Langobardicarum, Hannover 1878) |
Torna all'inizio pagina
|