Historia langobardorum
|
la Historia Langobardorum di
Paolo Diacono Libro Quarto
Confirmata igitur Agilulf, qui
et Ago dictus est, regia dignitate, causa eorum qui ex castellis Tridentinis
captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum in Franciam
misit. Qui exinde rediens, secum aliquantos captivos, quos Brunihilde regina
Francorum ex proprio pretio redimerat, revocavit. Euin quoque dux Tridentorum
ad optinendam pacem ad Gallias perrexit; qua impetrata, regressus est.
Hoc anno fuit siccitas nimium gravis a mense ianuario usque ad mensem septembrium;
et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum multitudo
in territorium Tridentinum, quae maiores erant quam ceterae locustae; et
mirum dictu, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue
contigerunt. Sequenti quoque anno pari nihilominus modo adventarunt.
His diebus Agilulf rex occidit Mimulfum ducem de insula Sancti Iuliani,
eo quod se superiori tempore Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus vero
Bergamensis dux in civitate sua Bergamo rebellans, contra regem se communivit;
sed datis obsidibus pacem cum rege fecit. Rursum se Gaidulfus in insula
Comacina seclausit. Agilulf vero rex in eandem Comacinam insulam ingressus,
homines Gaidulfi exinde expulit et thesaurum, quem ibidem a Romanis positum
invenerat, Ticinum transtulit. Gaidulfus vero iterato Bergamum confugiens,
ibique ab Agilulfo rege obtemptus, rursus in gratiam receptus est. Rebellavit
quoque dux Ulfari contra regem Agonem aput Tarvisium et obsessus captusque
est ab eo. Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum aput Ravennam,
Gradus et [in] Histria nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos
extiterat. Hoc etiam tempore Agilulfus rex cum Avaris pacem fecit. Childepertus
quoque bellum gessit cum consobrino suo, Hilperici filio; in quo proelio
usque ad triginta milia hominum caesa sunt. Fuit autem tunc hiems frigida
nimis, qualem vix aliquis prius recolebat fuisse. In regione quoque Brionum
sanguis de nubibus fluxit; et inter Reni fluvii aquas rivulus cruoris emanavit.
His diebus sapientissimus ac beatissimus Gregorius papa Romanae urbis,
postquam alia multa ad utilitatem sanctae ecclesiae scripserat, etiam libros
quattor de vita sanctorum conposuit; quem codicem Dialogum, id est duorum
locutionem, quia eum conloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellavit.
Hos igitur libros praefatus papa Theudelindae reginae direxit, quam sciebat
utique et Christi fidei deditam et in bonis actibus esse praecipuam.
Per hanc quoque reginam multum utilitatis Dei ecclesia consecuta est. Nam
pene omnes ecclesiarum substantias Langobardi, cum adhuc gentilitatis errore
tenerentur, invaserunt. Sed huius salubri supplicatione rex permotus, et
catholicam fidem tenuit, et multas possessiones ecclesiae Christi largitus
est atque episcopos, qui in depressione et abiectione erant, ad dignitatis
solitae honorem reduxit. His diebus Tassilo a Childeperto rege Francorum
aput Baioariam rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu in Sclavorum provinciam
introiens, patrata victoria, ad solum proprium cum maxima praeda remeavit.
Hac etiam tempestate Romanus patricius et exharchus Ravennae Romam properavit.
Qui dum Ravennam revertitur, retenuit civitates quae a Langobardis tenebantur,
quarum ista sunt nomina: Sutrium, Polimartium, Horta, Tuder, Ameria, Perusia,
Luceolis, et alias quasdam civitates. Quod factum cum regi Agilulfo nuntiatum
esset, statim Ticino egressus, cum valido exercitu civitatem Perusium petiit;
ibique per dies aliquot Maurisionem ducem Langobardorum, qui se Romanorum
partibus tradiderat, obsedit, et sine mora captum vita privavit. Huius
regis adventu in tantum beatus Gregorius papa exterritus est, ut ab expositione
templi, de quo in Ezechiele legitur, desisteret, sicut ipse quoque in suis
homeliis refert. Rex igitur Agilulf, rebus conpositis, Ticinum repedavit.
Nec multum post, suggerente maxime Theudelinda regina sua coniuge, sicut
eam beatus papa Gregorius suis epistulis saepius ammonuit, cum eodem viro
sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem firmissimam pepigit. Eidemque
reginae idem venerabilis sacerdos pro gratiarum actione hanc epistulam
direxit: "Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum. Quia excellentia
vestra ad faciendum pacem studiosius et benigne se, sicut solet, inpenderit,
renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de christianitate
vestra confidendum fuit, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem
vestram omnibus monstraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui
ita cor vestrum sua pietate regit, ut, sicut fidem rectam tribuit, ita
quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima
filia, de sanguine, qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas
adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei
nostri misericordiam deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima
hic et in futuro conpenset. Salutantes vos praeterea paterna dilectione
hortamur, ut aput excellentissimum coniugem vestrum illa agatis, quatenus
christianae rei publicae societatem non rennuat. Nam sicut et vos scire
credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitiam conferre voluerit.
Vos ergo more vestro quae ad gratiam partium pertinent semper studete atque,
ubi causa mercedis se dederit, elaborate,ut bona vestra amplius ante omnipotentis
Dei oculos commendetis". Item epistola eiusdem ad Agilulfum regem: "Gregorius
Agilulfo regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus, quia
petitionem nostram audientes, pacem, quae utrisque esset partibus profutura,
sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re excellentiae
vestrae prudentiam et bonitatem valde laudamus, quia pacem diligendo, Deum
vos, qui auctor ipsius est, amare, monstratis. Nam si, quod absit, facta
non fuisset, quid agi habuit, nisi ut cum peccato et periculo partium miserorum
rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur? Sed ut
prodesse nobis eandem pacem, quemadmodum a vobis facta est, sentiamus,
paterna caritate salutantes petimus, ut, quotiens occasio se dederit, ducibus
vestris per diversa loca et maxime in his partibus constitutis, vestris
praecipiatis epistolis, ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant,
et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut
ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae agere gratias valeamus.
Latores vero praesentium litterarum, sicut revera homines vestros, in eo
quo debuit affectu suscepimus, quia iustum fuit, ut viros sapientes et
qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt cum caritate et suscipere et dimittere
deberemus". Inter haec sequenti mense ianuario paruit stella cometes
mane et vespere per totum mensem. Eo quoque mense defunctus est Iohannes
archiepiscopus Ravennae. Cuius in locum Marianus civis Romanus substitutus
est. Euin quoque duce in Tridentu mortuo, datus est eidem loco dux Gaidoaldus,
vir bonus ac fide catholicus. Isdem ipsis diebus Baioarii usque ad duo
milia virorum dum super Sclavos inruunt, superveniente Cacano omnes interficiuntur.
Tunc primum cavalli silvatici et bubali in Italiam delati, Italiae populis
miracula fuerunt. Hac etiam tempestate Childepertus rex Francorum,
aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, in veneno
extinguitur. Hunni quoque, qui et Abares dicuntur, a Pannonia in Turingam
ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina
cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et Theuderico regebat Gallias,
a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria. Mortuus quoque est
Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit
cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti. Per idem tempus
Cacanus rex Hunnorum legatos ad Agilulfum Mediolanum mittens, pacem cum
eo fecit. Romanus quoque patricius moritur; cui Gallicinus successit et
cum Agilulfo rege pacis concordiam iniit. Hoc etiam tempore Agilulf
cum Theuderico Francorum rege pacem perpetuam fecit. Post haec Ago rex
rebellantem sibi Zangrulfum Veronensium ducem extinxit. Gaidulfum quoque
Bergamensem ducem, cui iam bis pepercerat, peremit. Pari etiam modo et
Warnecautium aput Ticinum occidit. Subsequenti tempore rursum Ravennam
et eos qui circa ora maris erant pestis gravissima vastavit. Sequenti quoque
anno mortalitas valida populos Veronensium attrivit. Tunc etiam signum
sanguineum in caelo apparuisse visum est et quasi hastae sanguineae et
lux clarissima per totam noctem. Theudepertus rex Francorum eo tempore
cum Clothario patruele suo bellum gerens, eius exercitum vehementer adflixit.
Sequenti anno Ariulfus dux, qui Farualdo aput Spoletium successerat, moritur.
Hic Ariulfus cum bello contra Romanos in Camerino gessisset victoriamque
patrasset, requirere a suis hominibus coepit, quis vir ille fuerit, quem
ipse in illo bello quod gesserat tam strenue pugnantem vidisset. Cui cum
sui viri responderent, se ibi nullum aliquem fortius facientem quam ipsum
ducem vidisse, ille ait: "Certe multum et per omnia me meliorem ibi alium
vidi, qui, quotiens me adversae partis aliquis percutere voluit, ille vir
strenuus me semper suo clyppeo protexit". Cumque dux ipse prope Spoletium,
ubi basilica beati martyris Savini episcopi sita est, in qua eiusdem venerabile
corpus quiescit, advenisset, interrogavit, cuius haec tam ampla domus esset.
Responsum est ei a viris fidelibus, Savinum ibi martyrem requiescere, quem
christiani, quotiens in bellum contra hostes irent, solitum haberent in
suum auxilium invocare. Ariulfus vero, cum adhuc esset gentilis, ita respondit:
"Et potest fieri, ut homo mortuus aliquod viventi auxilium praestet?".
Qui cum hoc dixisset, equo desiliens eandem basilicam conspecturus intravit.
Tunc aliis orantibus, ipse picturas eiusdem basilicae mirari coepit. Qui
cum figuram beati martyris Savini depictam conspexisset, mox cum iuramento
affirmavit dicens, talem omnino eum virum qui se in bello protexerat formam
habitumque habuisse. Tunc intellectum est, beatum martyrem Savinum eidem
in proelio adiutorium contulisse. Igitur mortuo Ariulfo, duo filii Faroald
superioris ducis inter se propter ducatum decertantes, unus ex ipsis, qui
cum victoriam coronatus est, nomine Teudelapius, ducatum suscepit.
Circa haec tempora coenobium beati Benedicti patris, quod in castro Casino
situm est, a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec
unum ex monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris,
quam longe ante praeviderat, impleretur, qua dixit: "Vix apud Deum optinere
potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur". Fugientes quoque ex eodem
loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae, quam praefatus
pater conposuerat, et quaedam alia scripta necnon pondus panis et mensuram
vini et quidquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Siquidem
post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, post quem Vitalis,
ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit; sub quo haec distructio
facta est. Mortuo igitur Zottone Beneventanorum duce, Arigis in loco
ipsius a rege Agilulfo missus successit; qui ortus in Foroiulii fuerat
et Gisulfi Foroiulani ducis filios educarat eidemque Gisulfo consanguineus
erat. Ad hunc Arigis extat epistula beati papae Gregorii in hunc modum
directa: "Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria vestra sicut re vera
de filio nostro confidimus, petere a vobis aliqua fiducialiter provocamur,
arbitrantes, quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re,
unde vestra anima multum poterit adiuvari. Indicamus autem, propter ecclesias
beatorum Petri ac Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse, et ideo
Savino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Brittiorum aliquantas
incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in
hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus,
ut actionariis vestris qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui
sub eis sunt cum bubus suis in eius transmittere solacium debeant, quatenus
vobis concurrentibus melius quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim
promittimus, quia, dum res perfecta fuerit, dignum vobis exenium, quod
non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare et filiis
nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus,
gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse pro
praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis
habeatis". His diebus capta est filia regis Agilulfi cum viro suo
Gudescalco nomine de civitate Parmensi ab exercitu Gallicini patricii,
et ad urbem Ravennatium sunt deducti. Hoc quoque tempore misit Agilulf
rex Cacano regi Avarorum artifices ad faciendas naves, cum quibus isdem
Cacanus insulam quandam in Thracia expugnavit. Per idem quoque tempus
Theudelinda regina basilicam beati Iohannis Baptistae, quam in Modicia
construxerat, qui locus supra Mediolanum duodecim milibus abest, dedicavit
multisque ornamentis auri argentique decoravit praediisque sufficienter
ditavit. Quo in loco etiam Theudericus quondam Gothorum rex palatium construxit,
pro eo quod aestivo tempore locus ipse, utpote vicinus Alpibus, temperatus
ac salubris existit. Ibi etiam praefata regina sibi palatium condidit,
in quo aliquid et de Langobardorum gestis depingi fecit. In qua pictura
manifeste ostenditur, quomodo Langobardi eo tempore comam capitis tondebant,
vel qualis illis vestitus qualisve habitus erat. Siquidem cervicem usque
ad occipitium radentes nudabant, capillos a facie usque ad os dimissos
habentes, quos in utramque partem in frontis discrimine dividebant. Vestimenta
vero eis erant laxa et maxime linea, qualia Anglisaxones habere solent,
ornata institis latioribus vario colore contextis. Calcei vero eis erant
usque ad summum pollicem pene aperti et alternatim laqueis corrigiarum
retenti. Postea vero coeperunt osis uti, super quas equitantes tubrugos
birreos mittebant. Sed hoc de Romanorum consuetudine traxerant. Usque
ad haec tempora Patavium civitas, fortissime militibus repugnantibus, Langobardis
rebellavit. Sed tandem, iniecto igni, tota flammis vorantibus concremata
est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est. Milites tamen
qui in ea fuerunt Ravennam remeare permissi sunt. Hac tempestate
legati Agilulfi regressi a Cacano, pacem perpetuam factam cum Avaribus
nuntiarunt. Legatus quoque Cacani cum eis adveniens, ad Gallias perrexit,
denuntians Francorum regibus, ut, sicut cum Avaribus, ita pacem habeant
cum Langobardis. Inter haec Langobardi cum Avaribus et Sclavis Histrorum
fines ingressi, universa ignibus et rapinis vastavere. Agilulfo quoque
regi tunc nascitur filius de Theudelinda regina in Modiciae palatio, qui
Adaloald est appellatus. Sequenti tempore Langobardi castrum Montis Silicis
invaserunt. Per idem tempus, repulso apud Ravennam Gallicino, rediit Smaracdus,
qui prius fuerat Ravennae patricius. Igitur Mauritius Augustus, postquam
uno et viginti annis rexit imperium, cum filiis Theudosio et Tiberio et
Constantino a Focate, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit
autem utilis rei publicae; nam saepe contra hostes dimicans victoriam obtinuit.
Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti sunt.
Hoc anno Gaidoaldus dux de Tridento et Gisulfus de Foroiuli, cum antea
a regis Agilulfi societate discordarent, ab eo in pace recepti sunt. Tunc
etiam baptizatus est praenominatus puer Adaloald, filius Agilulfi regis,
in Sancto Iohanne in Modicia, et susceptus de fonte est a Secundo servo
Christi de Tridento, cuius saepe fecimus mentionem. Fuit autem festi pascalis
dies eo tempore septimo idus aprilis. Erat autem his diebus adhuc
discordia Langobardis cum Romanis propter captivitatem filiae regis. Qua
de causa rex Agilulf egressus Mediolanio mense iulio, obsedit civitatem
Cremonensem cum Sclavis, quos ei Cacanus rex Avarorum in solacium miserat,
et cepit eam duodecimo kalendas septembris et ad solum usque destruxit.
Pari etiam modo expugnavit etiam Mantuam, et interruptis muris eius cum
arietibus, dans veniam militibus qui in ea erant revertendi Ravennam, ingressusque
est in eam die iduum septembrium. Tunc etiam partibus Langobardorum se
tradidit castrum quod Vulturina vocatur; milites vero Brexillum oppidum
igni cremantes, fugierunt. His ita patratis, reddita est filia regis a
Smaracdo patricio cum viro ac filiis ac rebus cunctis; factaque est pax
mense nono usque kalendas aprilis indictionis octavae. Filia vero regis
mox a Ravenna Parmam rediit; ob difficultatem partus periclitata, statim
defuncta est. Hoc anno Teudepertus et Theudericus reges Francorum adversus
Clotharium patruum suum dimicarunt. In quo certamine ex utraque parte multa
milia ceciderunt. Tunc etiam beatus papa Gregorius migravit ad Christum,
cum iam Focas per indictionem octavam anno regnaret secundo. Cuius in locum
ad apostolatus officium Savinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems
frigida nimis, et mortuae sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque
partim vastatae sunt a muribus, partim percussae uredine evanuerunt. Debuit
etenim tunc mundus fame[m] sitimque pati, quando recedente tanto doctore
animas hominum spiritalis alimoniae penuria sitisque ariditas invasit.
Libet sane me pauca de eiusdem beati Gregorii papae quadam epistola huic
opusculo inserere, ut possit liquidius agnosci, quam humilis iste vir fuerit
quantaeque innocentiae et sanctitatis. Hic denique cum accusatus aput Mauritium
Augustum et eius filios fuisset, quod Malcum quendam episcopum in custodia
pro solidis occidisset, scribens pro hac re epistulam Saviniano suo apochrisario,
qui erat apud Constantinopolim, inter cetera sic ait: "Unum est quod breviter
suggeras serenissimis dominis nostris, quia, si ego servus eorum in morte
vel Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem
nec duces nec comites haberet atque in summa confusione divisa esset. Sed
quia Deum timeo, in morte cuiuslibet hominis me miscere formido. Malcus
autem idem episcopus neque in custodia fuit neque in aliqua afflictione;
sed die qua causam dixit et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario
in domum eius ductus est ibique prandidit et honoratus est ab eo et nocte
subito mortuus est". Ecce quantae humilitatis vir iste fuit, qui, cum esset
summus pontifex, se servum nominavit! Ecce quantae innocentiae, qui nec
in morte Langobardorum, qui utique et increduli erant et omnia devastabant,
se voluerit ammisceri! Igitur sequenti estate mense iulio levatus
est Adaloaldus rex super Langobardos apud Mediolanum in circo, in praesentia
patris sui Agilulfi regis, adstantibus legatis Teudeperti regis Francorum,
et disponsata est eidem regio puero filia regis Teudeperti, et firmata
est pax perpetua cum Francis. Eodem tempore Franci cum Saxonibus
pugnantes, magna strages ab utrisque partibus facta est. Apud Ticinum quoque
in basilica beati Petri apostoli Petrus cantor fulmine ictus est.
Sequenti denique mense novembrio rex Agilulf pacem fecit cum Smaracdo patricio
in annum unum, accipiens a Romanis duodecim milia solidorum. Civitates
quoque Tusciae, hoc est Balneus Regis et Urbs Vetus, a Langobardis invasae
sunt. Tunc etiam mense aprili et maio apparuit in caelo stella quam cometem
dicunt. Dehinc Agilulf rex iterum fecit pacem cum Romanis tribus annis.
His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes
abbas patriarcha in Aquileia vetere, cum consensu regis et Gisulfi ducis.
Aput Gradus quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistis. Rursum mense
novembrio et decembrio stella cometis apparuit. Candidiano quoque defuncto,
aput Gradus ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum,
ab episcopis qui erant sub Romanis. Et ex illo tempore coeperunt duo esse
patriarchae. Hac aetate Iohannes Consinus invasit Neapolim. Quem
de eadem civitate non multos post dies Eleutherius patricius expulit eumque
interfecit. Post haec isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii iura
suscepit. Qui dum a Ravenna Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus
interfectus est, caputque eius Constantinopolim imperatori delatum est.
Hac etiam tempestate misit rex Agilulf Stablicianum notarium suum Constantinopolim
ad Focatem imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta pace
annuali, Agilulfo regi idem legati imperialia munera optulere. Focas
igitur, ut praemissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum
regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic rogante
papa Bonifacio statuit sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse
omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana prima se omnium ecclesiarum
scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod
Pantheum vocabatur, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper
virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum,
sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.
Huius tempore Prasini et Veneti per orientem et Aegyptum civile bellum
faciunt ac sese mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rem publicam
gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierusolimam
auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta
locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt.
Contra hunc Focatem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque
cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit remque publicam Romanam
Eraclius, eiusdem filius, regendam suscepit. Circa haec tempora rex
Avarum, quem sua lingua Cacanum appellant, cum innumerabili multitudine
veniens, Venetiarum fines ingressus est. Huic Gisulfus Foroiulanus dux
cum Langobardis, quos habere poterat, audacter occurrit; sed quamvis forti
animositate contra inmensam multitudinem bellum cum paucis gereret, undique
tamen circumseptus, cum omnibus pene suis extinctus est. Uxor vero eiusdem
Gisulfi nomine Romilda cum Langobardis qui evaserant sive eorum uxoribus
et filiis qui in bello perierant, intra murorum Foroiulani castri [se]
muniit septa. Huic erant filii Taso et Cacco iam adulescentes, Raduald
vero et Grimuald adhuc in puerili aetate constituti. Habebat vero et filias
quattuor, quarum una Appa, alia Gaila vocabatur, duarum vero nomina non
retinemus. Communierant se quoque Langobardi et in reliquis castris quae
his vicina erant, hoc est in Cormones, Nemas, Osopo, Artenia, Reunia, Glemona,
vel etiam in Ibligine, cuius positio omnino inexpugnabilis existit. Pari
etiam modo et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda
fierent, se communivere. Avares vero per omnes Foroiulanorum fines discurrentes,
omnia incendiis et rapinis vastantes, Foroiulanum oppidum obsidione claudunt
et totis viribus expugnare moliuntur. Horum rex, id est Cacanus, dum circa
muros armatus cum magno equitatu perambularet, ut, qua ex parte urbem facilius
expugnare posset, inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum
cerneret iuvenili aetate florentem, meretrix nefaria concupivit, eique
mox per nuntium mandavit, ut, si eam in matrimonium sumeret, ipsa eidem
civitatem cum omnibus qui aderant traderet. Quod rex barbarus audiens,
eidem malignitatis dolo quod mandaverat se facturum promisit eamque se
in matrimonium accipere spopondit. Illa vero nihil morata, portas Foroiulensis
castri aperuit et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem introduxit.
Ingressi vero Avares cum rege suo Forumiulii, universa quae invenire poterant
rapinis diripiunt; ipsamque urbem flammis concremantes, universos quos
reppererant captivos adducunt, fallaciter tamen. eis promittentes, quod
eos, unde digressi fuerant, Pannoniae in finibus conlocarent. Qui cum patriam
revertentes ad campum quem Sacrum nominant pervenissent, omnes qui iam
in maiori aetate constituti erant Langobardos gladio perimere statuunt,
mulieres vero et parvulos captivitatis sorte dividunt. Taso vero et Cacco
seu Raduald, filii Gisulfi et Romildae, cum hanc Avarorum malitiam cognovissent,
statim ascensis equis fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum
fratrem suum, dum existimaret utpote parvulum super equum currentem se
tenere non posse, melius ducens eundem gladio perimere quam captivitatis
iugum sustinere, eum occidere voluit. Cum igitur ut eum percuteret lanceam
elevasset, puer lacrimans exclamavit, dicens: "Noli me pungere, quia possum
me super equum tenere". Qui iniecta manu eum per brachium adprehendens
super nudum equi dorsum posuit eundemque ut si posset se continere hortatus
est. Puer vero frenum equi manu arripiens, fugientes germanos et ipse secutus
est. Quo conperto, Avares mox ascensis equis eos persecuti sunt; sed reliquis
veloci fuga evadentibus, Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat,
capitur. Nec tamen eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem
aetatis dignatus est, sed sibi eundem potius serviturum reservavit. Cumque
eum ad castra revertens adprehenso eiusdem equi freno reduceret deque tam
nobili praeda exultaret – erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus
oculis, lacteo crine perfusus –; qui cum se captivum trahi doleret, Ingentes
animos angusto in pectore versans, ensem, qualem in illa aetate habere
poterat, vagina exemit seque trahentem Avarem, quantulo adnisu valuit,
capitis in verticem percussit. Moxque ad cerebrum ictus perveniens, hostis
ab equo deiectus est. Puer vero Grimuald verso equo fugam laetabundus arripiens,
tandem fratribus iunctus est eisque liberatione sua, nuntiato insuper hostis
interitu, inaestimabile gaudium fecit. Avares vero omnes Langobardos qui
iam in virili aetate erant gladio perimunt, mulieres vero et parvulos captivitatis
iugo addicunt. Romildam vero, quae totius malitiae caput extitit, rex Avarum
propter iusiurandum, sicut ei spoponderat, nocte una quasi in matrimonio
habuit, novissime vero duodecim Avaribus tradidit, qui eam per totam noctem
vicibus sibi succedentes libidine vexarent. Postmodum quoque palum in medio
campo configi praecipiens, eandem in eius acumine inseri mandavit, haec
insuper exprobrando inquiens: "Talem te dignum est maritum habere". Igitur
dira proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini quam
civium et consanguineorum saluti prospexit. Filiae vero eius non matris
libidinem secutae, sed castitatis amore studentes ne a barbaris contaminarentur
, crudorum pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, quae
ex calore putrefactae odorem foetidum exalabant. Cumque eas vellent Avares
contingere, non sustinentes foetorem, putabant eas naturaliter ita foetere,
procul ab eis cum execratione recedentes atque dicentes, omnes Langobardas
foetidas esse. Hac igitur arte Avarorum libidinem puellae nobiles evadentes,
et ipsae castae servatae sunt et utile servandae castitatis, si quid tale
feminis contigerit, mandaverunt exemplum. Quae postea per diversas regiones
venundatae, iuxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae. Nam una
earum Alamannorum regi, alia vero dicitur Baioariorum principi nupsisse.
Exigit vero nunc locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim
de mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat,
paulo superius narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum
gens de Pannoniis ad Italiam venit, Leupchis meus abavus ex eodem Langobardorum
genere cum eis pariter adventavit. Qui postquam aliquot annos in Italia
vixit, diem claudens extremum, quinque ex se genitos filios adhuc parvulos
reliquit; quos tempestas ista captivitatis, de qua nunc diximus, conprehendens,
omnes ex castro Foroiulensi in Avarorum patriam exules deduxit. Qui cum
per multos annos in eadem regione captivitatis miseriam sustinuissent et
iam ad virilem pervenissent aetatem, ceteris quattuor, quorum nomina non
retinemus, in captivitatis angustia persistentibus, quintus eorum germanus
nomine Lopichis, qui noster postea proavus extitit, inspirante sibi, ut
credimus, misericordiae auctore, captivitatis iugum abicere statuit et
ad Italiam, quo gentem Langobardorum residere meminerat, tendere atque
ad libertatis iura studuit reppedare. Qui cum adgressus fugam adripuisset,
faretram tantum et arcum et aliquantulum cibi propter viaticum gerens,
nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adveniens comes itineris et ductor
effectus est. Qui cum ante eum pergeret et frequenter post se respiceret
et cum stante subsisteret atque cum pergente praeiret, intellexit, sibi
eum divinitus datum esse, ut ei iter, quod nesciebat, ostenderet. Cum per
aliquot dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis eidem viatori,
quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum ieiunans iter carperet et
iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum et eundem lupum, ut
eum in cibum sumere possit, sagitta interficere voluit. Sed lupus idem
ictum ferientis praecavens, sic ab eius visione elapsus est. Ipse autem,
recedente eodem lupo, nesciens quo pergeret, insuper famis penuria nimium
debilis effectus, cum iam de vita desperaret, sese in terram proiciens,
obdormivit; viditque quendam virum in somnis talia sibi verba dicentem:
"Surge! Quid dormis? Arripe viam in hanc partem contra quam pedes tenes;
illac etenim est Italia, ad quam tendis". Qui statim surgens, in illam
partem quam in somnis audierat pergere coepit; nec mora, ad habitaculum
hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum
una mulier iam vetula vidisset, statim intellexit, eum fugitivum esse et
famis penuria laborare. Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum
in domo sua et secreto paulatim ei victum ministravit, ne, si ei usque
ad saturitatem alimoniam praeberet, eius vitam funditus extingueret. Denique
sic conpetenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus vires accipere
potuisset. Cumque eum iam validum ad iter faciendum vidisset, datis ei
cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit. Qui post aliquot dies
Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat pervenit; quae ita deserta
erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus plena
esset. Quibus ille succisis intra eosdem parietes vastam hornum repperiens,
in ea suam faretram suspendit. Qui postea consanguineorum et amicorum suorum
muneribus dotatus, et domum reaedificavit et uxorem duxit; sed nihil de
rebus quas genitor suus habuerat, exclusus iam ab his qui eas invaserant
longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut iam superius
praemisi, extitit meus proavus. Hic etenim genuit avum meum Arichis, Arichis
vero patrem meum Warnefrit, Warnefrit autem ex Theudelinda coniuge genuit
me Paulum meumque germanum Arichis, qui nostrum avum . cognomine retulit.
Haec paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc generalis historiae
revertamur ad tramitem. Mortuo, ut diximus, Gisulfo duce Foroiulensi,
Taso et Cacco, filii eius, eundem ducatum regendum susceperunt. Hi suo
tempore Sclavorum regionem quae Zellia appellatur usque ad locum qui Medaria
dicitur possiderunt. Unde usque ad tempora Ratchis ducis idem Sclavi pensionem
Foroiulanis ducibus persolverunt. Hos duos fratres Gregorius patricius
Romanorum in civitate Opitergio dolosa fraude peremit. Nam promittens Tasoni,
ut ei barbam, sicut moris est, incideret eumque sibi filium faceret, ipse
Taso cum Caccone germano suo et electis iuvenibus ad eundem Gregorium nihil
mali metuens advenit. Qui mox cum Opitergium cum suis esset ingressus,
statim isdem patricius civitatis portas claudi praecepit et armatos milites
super Tasonem eiusque socios misit. Quod Taso cum suis conperiens, audacter
se ad proelium praeparavit; ultimumque sibi data pace valedicentes, per
singulas civitatis plateas hac illacque dispersi, quoscumque obvios habere
poterant trucidantes, cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad extremum
etiam ipsi perempti sunt. Gregorius vero patricius propter iusiurandum
quod dederat caput Tasonis sibi deferri iubens, eius barbam, sicut promiserat,
periurus abscidit. His ita peremptis, dux Foroiulanis Grasulfus,
Gisulfi germanus, constituitur. Radoald vero et Grimoald despectui ducentes
sub patrui sui Grasulfi potestate degere, cum essent iam prope iuvenilem
aetatem, ascensa navicula remigantes, ad Beneventi fines perveniunt; et
exinde ad Arichis Beneventanorum ducem, suum quondam paedagogum, properantes,
ab eo gratissime suscepti et filiorum loco sunt habiti. His temporibus
mortuo Tassilone duce Baioariorum, filius eius Garibaldus in Agunto a Sclavis
devictus est, et Baioariorum termini depraedantur. Resumptis tamen Baioarii
viribus et praedas ab hostibus excutiunt et hostes de suis finibus pepulerunt.
Rex vero Agilulf pacem cum imperatore in annum unum itemque in alterum
faciens, cum Francis quoque iterato pacis concordiam renovavit. Hoc nihilominus
anno Sclavi Histriam, interfectis militibus, lacrimabiliter depraedati
sunt. Sequenti quoque mense martio defunctus est aput Tridentum Secundus
servus Christi, de quo saepe iam diximus, qui usque ad sua tempora succinctam
de Langobardorum gestis conposuit historiolam. Eo tempore rex Agilulf cum
imperatore iterato pacem conposuit. Occisus quoque est his diebus Theudepertus
rex Francorum, et facta est pugna gravissima inter eos. Gunduald etiam,
germanus Theudelindae reginae, qui erat dux in civitate Astensi, nemine
sciente auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore sagitta ictus interiit.
Igitur Agilulf rex, qui et Ago est appellatus, postquam viginti et quinque
annos regnaverat, diem clausit extremum, relicto in regno filio suo Adaloald
admodum puero cum Theudelinda matre. Sub his ecclesiae resta ratae sunt
et multae dationes per loca venerabilia largitae. Sed dum Adaloald eversa
mente insaniret, postquam cum matre decem regnaverat annis, de regno eiectus
est, et a Langobardis in eius loco Arioald substitutus est. De cuius regis
gestis ad nostram notitiam aliquid minime pervenit. Circa haec tempora
beatus Columbanus ex Scottorum genere oriundus, postquam in Gallia in loco
qui Luxovium dicitur monasterium construxerat, in Italiam veniens, a Langobardorum
rege gratanter exceptus est, coenobiumque quod Bobium appellatur in Alpibus
Cottiis aedificavit, quod quadraginta milibus ab urbe dividitur Ticinensi.
Quo in loco et multae possessiones a singulis principibus sive Langobardis
largitae sunt, et magna ibi facta est congregatio monachorum. Igitur
Arioald postquam super Langobardos duodecim annis regnum tenuit, ab hac
luce subtractus est; Langobardorum regnum Rothari genere Arodus suscepit.
Fuit autem viribus fortis et iustitiae tramitem sequens, sed tamen fidei
christianae non rectam lineam tenens, Arrianae haereseos perfidia maculatus
est. Siquidem Arriani minorem Patri Filium, Spiritum quoque sanctum minorem
Patri et Filio ad suam perniciem dicunt; nos autem catholici Patrem et
Filium et Spiritum sanctum in tribus personis unum et verum Deum aequali
potentia eademque gloria confitemur. Huius temporibus pene per omnes civitates
regni eius duo episcopi erant, unus catholicus et alter Arrianus. In civitate
quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arrianus episcopus aput basilica
sancti Eusebii residens baptisterium habuit, cum tamen ecclesiae catholicae
alius episcopus resideret. Qui tamen Arrianus episcopus, qui in eadem civitate
fuit, Anastasius nomine, ad fidem catholicam conversus, Christi postea
ecclesiam rexit. Hic Rothari rex Langobardorum leges, quas sola memoria
et usu retinebant, scriptorum serie conposuit codicemque ipsum Edictum
appellari praecepit. Erat autem iam ex quo Langobardi in Italiam venerant
annus septuagesimus septimus, sicut idem rex in sui edicti testatus est
prologo. Ad hunc regem Arichis dux Beneventi filium suum Aionem direxit.
Qui cum Ravennam venisset, Ticinum pergens, ibi ei Romanorum malitia talis
potio data est, quae eum mente excedere faceret; atque ex eo tempore numquam
pleni sanique sensus fuit. Igitur cum dux Arichis, huius de quo diximus
pater, iam maturus annis ad diem ultimum propinquasset, sciens filium suum
Aionem non recti esse sensus, Radoaldum et Grimoaldum, iam florem iuventutis
habentes, quasi proprios filios Langobardis qui aderant commendavit eisque
dixit, quod melius eos regere isti quam Aio suus filius posset. Defuncto
ergo Arechis, qui ducatum quinquaginta tenuerat annis, Aio, eius filius,
Samnitum ductor effectus est; cui tamen Radoald et Grimoald sicut seniori
fratri et domino per omnia paruerunt. Qui Aio cum iam anno et mensibus
quinque Beneventanorum ducatum regeret, venientes Sclavi cum multitudine
navium, non longe a civitate Seponto castra posuerunt. Qui occultas foveas
circa sua castra facientes, cum Aio super eos, absentibus Raduald et Grimoald,
venisset eosque debellare vellet, equus eius in unam de eisdem foveis cecidit,
atque inruentibus super eum Sclavis, simul cum aliquantis aliis extinctus
est. Quod cum Raduald nuntiatum fuisset, cito veniens, eisdem Sclavis propria
illorum lingua locutus est. Cumque eos propter hoc segniores ad bellum
reddidisset, mox super eos inruens magnaque eos strage prosternens, et
Aionis mortem ultus est et de illis finibus eos qui remanserant hostes
fugam petere coegit. Igitur Rothari rex Romanorum civitates ab urbe
Tusciae Lunensi universas quae in litore maris sitae sunt usque ad Francorum
fines cepit. Opitergium quoque, civitatem inter Tarvisium et Foroiuli positam,
pari modo expugnavit et diruit. Cum Ravennantibus Romanis bellum gessit
ad fluvium Aemiliae qui Scultenna dicitur. In quo bello a parte Romanorum,
reliquis terga dantibus, octomilia ceciderunt. Eo tempore magnus Romae
terrae motus factus est, magnaque tunc fuit inundatio aquarum Post haec
fuit clades scabiarum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere propter
nimium inflationis tumorem. Aput Beneventum vero mortuo Raduald duce,
qui ducatum quinque rexerat annis, Grimuald, eius germa nus, dux effectus
est gubernavitque ducatum Samnitium annis quinque et viginti. Hic de captiva
puella, sed tamen nobili, cuius nomen Ita fuit, Romualdum filium et duas
filias genuit. Qui dum esset vir bellicosissimus et ubique insignis, venientibus
eo tempore Grecis, ut oraculum sancti archangeli in monte Gargano situm
depraedarent, Grimuald super eos cum exercitu veniens, ultima eos caede
prostravit. At vero rex Rothari postquam annos sedecim et menses
quattuor regnum tenuerat, vita decedens, Langobardorum regnum Rodoald suo
filio reliquit. Hic cum iuxta basilicam beati Iohannis baptistae fuisset
humatus, post aliquantum tempus quidam, iniqua cupiditate succensus, eius
sepulchrum noctu aperuit et quicquid in ornamentis eius corporis repperit
abstulit. Cui beatus Iohannes per visionem apparens, eum vehementer exterruit
eique dixit: "Cur ausus es corpus istius hominis contingere? Fuerit licet
non recte credens, tamen mihi se commendavit. Quia igitur hoc facere praesumpsisti,
numquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis". Quod ita quoque
factum est. Quotiescumque enim voluisset beati Iohannis oraculum ingredi,
statim velut a validissimo pugili guttur eius feriretur, sic subito retro
ruebat inpulsus. Veritatem in Christo loquor; hoc mihi ipse retulit qui
hoc ipsum suis oculis factum vidit. Rodoald igitur post funus patris Langobardorum
regnum suscipiens, Gundipergam Agilulfi et Theudelindae sibi filiam [in
matrimonium] sociavit. Haec Gundiperga regina ad instar suae genetricis,
sicut illa in Modicia, sic et ista intra Ticinensem civitatem basilicam
in honorem beati Iohannis baptistae construxit, quam mire ex auro et argento
peplisque decoravit rebusque singulis opime ditavit; in qua et eius corpus
tumulatum quiescit. Haec dum de crimine adulterii apud virum accusata fuisset,
proprius eius servus Carellus nomine a rege expetiit; ut cum eoqui reginaecrimen
ingesserat pro castitate suas dominae monomachia dimicaret. Qui dum cum
criminatore illo singulare certamen inisset, eum cuncto populo adstante
superavit. Regina vero post hoc factum ad dignitatem pristinam rediit.
Rodoald quoque, ut fertur, dum uxorem cuiusdam Langobardi stuprasset, ab
eodem interfectus est, postquam septem diebus et quinque regnaverat [mensibus].
Huic successit in regni regimine Aripert, filius Gundoaldi, qui fuerat
germanus Theudelindae reginae. Hic condidit apud Ticinum oraculum domini
Salvatoris, quod extra portam occidentalem, quae dicitur Marenca, situm
est; quod et ornamentis variis decoravit et substantiis sufficienter ditavit.
His diebus defuncto Eraclio Augusto apud Constantinopolim, Heraclones,
eius filius, cum matre Martina regni iura suscepit rexitque imperium duobus
annis. Quo vita decedente, successit in loco eius Constantinus, germanus
eiusdem, alius filius Heraclii, imperavitque mensibus sex. Hoc etiam mortuo,
Constantinus, eiusdem filius, ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum
annis octo et viginti. Circa haec tempora regis Persarum coniux nomine
Cesara de Perside exiens, cum paucis suis fidelibus privato habitu propter
christianae fidei amorem Constantinopolim venit. Quae ab imperatore honorifice
suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum consecuta et ab
Augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius Persarum rex audiens,
legatos Constantinopolim ad Augustum direxit, quatenus eidem suam uxorem
redderet. Qui ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nuntiant,
qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens remque omnino ignorans,
eis responsum reddidit dicens: "De regina, quam quaeritis, fatemur nos
nihil scire, praeter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit".
Legati vero responderunt dicentes: "Si placet vestro conspectui, velimus
hanc quam dicitis mulierem videre". Quae cum iussu imperatoris advenisset,
mox ut eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur eique venerabiliter,
quia eam suus vir requireret, suggerunt. Quibus illa respondit: "Ite, renuntiate
regi vestro et domino, quia, nisi, sicut ego iam credidi, ita et ipse in
Christum crediderit, me iam ultra consortem thori habere non poterit".
Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa quae audierant suo regi
renuntiant. Qui nihil moratus, cum sexaginta milibus viris Constantinopolim
pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter et satis digne susceptus
est. Qui cum universis Christum dominum credens, pariter cum omnibus sacri
baptismatis unda perfusus et ab Augusto de fonte levatus, catholica fide
confirmatus est; multisque muneribus ab Augusto honoratus, accepta sua
coniuge, laetus et gaudens ad suam patriam repedavit. Circa haec tempora
mortuo aput Foroiuli Grasulfo duce, Foroiulensem ducatum Ago regendum suscepit.
Aput Spoletium quoque Theudelaupo defuncto, Atto eidem civitati ductor
efficitur. Igitur Aripert, postquam aput Ticinum per annos novem
Langobardos rexerat, diem obiens, regnum duobus filiis suis adhuc adulescentibus
Perctarit et Godeperto regendum reliquit. Et Godepert quidem Ticini sedem
regni habuit, Perctarit vero in civitate Mediolanensi. Inter quos fratres,
facientibus malignis hominibus, discordiae et odiorum fomes surrexit in
tantum, ut alter alterius regnum invadere conaretur. Qua de re Godepertus
Garipaldum Taurinatium ducem ad Grimuald Beneventanorum strenuum tunc ductorem
direxit, invitans eum, ut quantocius veniret et sibi adversus germanum
suum Perctarit auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum
promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum dominum agens, Grimualdum
exhortatus est, ut veniret et Langobardorum regnum, quod adulescentes germani
dissipabant, ipse arriperet, qui aetate maturus, consilio providus et viribus
fortis existeret. Grimuald haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum
obtinendum erexit. Ordinatumque aput Beneventum Romualdum suum filium ducem,
ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes civitates,
per quas viam habuit, sibi amicos et adiutores ad regnum percipiendum adscivit.
Transemundum vero comitem Capuanum per Spoletium et Tusciam direxit, ut
eius regionis Langobardos suo consortio coaptaret. Qui imperata sibi strenue
perficiens, ei cum multis adiutoribus aput Aemiliam in itinere occurrit.
Igitur Grimuald, cum prope Placentiam cum robusta virorum multitudine advenisset,
Garipaldum, qui legatus ad eum missus a Godeperto fuerat, Ticinum praemisit,
ut eidem Godeperto de suo adventu nuntiaret. Qui ad Godepertum veniens,
Grimualdum citius adventare dixit. Cumque Godepert ab eo quaereret, quo
in loco eidem Grimualdo hospitium parare deberet, Garipald ita respondit:
quod dignum esset, ut Grimualdus, qui pro eius causa venerat eiusque sororem
accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum
est. Nam adveniens Grimuald, intra palatium mansionem accepit. Isdem vero
Garipald totius nequitiae seminator Godeperto persuasit, ut non aliter
quam lorica sub veste indutus cum Grimualdo locuturus veniret; asserens,
quia eum Grimuald occidere vellet. Rursus idem fallendi artifex ad Grimualdum
veniens dixit, quod, nisi se fortiter praepararet, eum Godepertus suo gladio
perimeret, asseverans Godepertum, quando cum eo ad conloquendum veniret,
loricam sub veste gestare. Quid plura? Cum ad conloquium die crastino venissent,
et Godepertum post salutationem Grimualdus amplexatus esset, statim sensit,
quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit.
Regnumque eius et omnem potentiam invadens, suae subdidit dicioni. Habebat
autem tunc Godepert iam filium parvulum nomine Raginpertum, qui a Godeperti
fidelibus sublatus et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi curavit,
quipqui adhuc infantulus esset. Quo audito Perctarit, qui aput Mediolanum
regnabat, quod germanus eius esset extinctus, quanta potuit velocitate
fugam arripuit adque ad regem Avarum Cacanum pervenit, uxorem Rodelindam
et parvulum filium nomine Cunicpertum relinquens, quos Grimuald Beneventum
in exilium direxit. His ita gestis, Garipaldus, cuius instigatione et certamine
ista patrata sunt – et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione
sua fecerat, dum munera, quae deferre Beneventum debuerat, non integra
deportasset –, talium ergo operum patrator non diu laetatus est. Erat quidam
parvus homunculus ex propria familia Godeperti oriundus in civitate Taurinatium.
Is cum Garipaldum ducem ipso sacratissimo paschali die ad orationem in
beati Iohannis basilicam venturum sciret, super sacrum baptisterii fontem
conscendens laevaque manu se ad columellum tugurii continens, unde Garipaldus
transiturus erat, evaginatum ensem sub amictu tenens, cum iuxta eum Garipald
venisset, ut pertransiret, ipse, elevato amictu, toto adnisu eodem ense
in cervice percussit caputque eius protinus amputavit. Super quem qui cum
Garipaldo venerant inruentes, multis eum ictuum vulneribus occiderunt.
Qui licet occubuerit, tamen Godeperti sui domini iniuriam insigniter ultus
est. |
Bibliografia
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
(ed. Georg Waitz, MGH SS rerum Langobardicarum, Hannover 1878) |
Torna all'inizio pagina
|